O consortes studii,
Versibus elegicis
Rorate, mea lumina,
Vale, dulcis patria,
In manus eius animam
Duplex est divisio:
Ad urbem sapientiae
deprecor, valete!
Quos benigne colui,
filii, dolete!
Classem solvo litore,
remigo, videte:
proficisco peregre,
socium deflete!
coetum discipulorum
commendo cum lacrimis
iam Deo deorum:
foveat et protegat
magnos cum pusillis,
custodiat et maneat
perenniter cum illis!
super gregem meum;
si concedent numina,
revisitabo eum,
et, sicut a principio,
super hunc regnabo,
si non in exilio
miser expirabo.
suavis Suevorum Suevia!
Salve dilecta Francia,
philosophorum curia!
Suscipe discipulum
in te peregrinum;
quem post dierum circulum
remittes Socratinum.
et spiritum commendo,
qui se dedit in victimam
pro me redimendo
et verus innotuit
Deus resurgendo,
de Bosra tinctis vestibus
coelos ascendendo.
una suberatum,
quae fit in hoc discidio,
sed non animatum.
Vobiscum sum, dum vixero,
spiritu praesente,
licet absens abero
corpore, non mente.
denuo festino;
spiritus scientiae
assit peregrino;
visitet, illuminet
mentem imperitam,
ut mysticam sufficiam
mercari margaritam.
Ritorna alla pagina principale
Ritorna al menu' generale
Ritorna al menu' dei Carmina Burana
Visita la mia Web Page ufficiale
Ritorna a GeoCities Athens
Vai nel menu' principale di GeoCities
© 21 aprile 1996, revisione luglio 1996. Web ideato e realizzato dal