Carmina Burana

Doleo quod nimium

Doleo quod nimium
patior exilium
Pereat hoc studium,
sim'en iré,
si non reddit gaudium,
cui tant abé!

Tua pulchra facies
me fey planser milies;
pectus habet glacies
a remender
statim vivus fierem
per un baser!

Pro dolor, quid faciam?
ut quid novi Franciam?
Perdo amicitiam
de la gentil;
miser corde fugiam
de cest pays.

Cum venray in mon pays,
altri drud i avra bris.
Podyra mi lassa dis.

Me miserum!
Suffero par sue amor
supplicium.

Dies, nox et omnia
michi sunt contraria.
Virginum colloquia
me fay planszer.
Oy, suvenz suspir et plur
me fay tener.

O sodales, ludite!
Vos qui scitis, dicite;
michi mesto parcite:
grand ey dolur!
Attamen consulite
per vostre honur!

Amia, pro vostre honur
doleo, suspir et plur;
par tut semplant ey dolur
grande d'amer.

Fugio nunc. Socii,
lassé m'aler!

Sei il visitatore n.ro

Ritorna alla pagina principale
Ritorna al menu' generale
Ritorna al menu' dei Carmina Burana
Visita la mia Web Page ufficiale
Ritorna a GeoCities Athens
Vai nel menu' principale di GeoCities

© 21 aprile 1996, revisione luglio 1996. Web ideato e realizzato dal

Duca Lucifero