Index nexuum interretialium ad Latinitatem et similia spectantium

Tanta copia rerum ad linguam litterasque Latinas pertinentium in interrete invenitur, ut paucas solum paginas indicesque nexuum interretialium visu et lectu dignos elegerimus.

Unaquaeque pagina capiti cuidam attributa est, ut facilius reperiri possit. In quaerendo quidem considerandum est plurimarum paginarum argumenta non modo ad unum caput pertinere. Paginarum autem inscriptiones vel loci, quas discipulis minoribus gymnasii vel scholarum secundariarum quae dicuntur aptas esse iudicavimus, litteris obliquis indicantur.

Ut nexus interretiales a nobis collecti vobis et usui et gaudio sint, valde exoptamus.


Declaratio

Cum omnia, quae in interrete inveniuntur, iterum iterumque permutentur, nostri autem non sit aliis in conscribendis conficiendisque paginis consulere vel paginas eorum iam confectas permutare, secundum responsum tribunalis (i.e. Germanice "Landgericht" ) Hammaburgensis d.12 m.Maii a.1998 datum declaramus: primum nos cum iis, quae in paginis cum nostra coniunctis offerantur, neque consentire neque ea pro nostris habere; deinde, si quis res suis ipsius iuribus protectas in paginis conexis invenerit, ea iura non a nobis, sed ab illarum paginarum auctoribus sibi vindicet, nos autem singula iura cognoscere non posse; tertio nos unamquamque paginam, antequam eam paginae nostrae vel indici nostro adiecerimus, inspexisse et nullas res legibus vel iuri repugnantes invenisse.


 

1.Opera auctorum Latinorum in linea (i.e. Anglice 'on-line')edita 2.Indices verborum Latinorum 3.De artibus grammatica, oratoria, metrica 4.Tirocinia linguae Latinae 5.De lingua Latina 6.De litteris atque auctoribus Latinis 7.De rebus mythologicis 8.De cultu atque religione 9.De rebus historicis 10.Index tabularum geographicarum 11.De arte atque archaeologia 12.De philosophia 13.De iure et legibus 14.De medicina, physica, similibus 15.De re nummaria 16.Opera Latina audibilia 17.Opera nostri temporis Latina 18.Ephemerides interretiales 19.Indices nexuum 20.Lexica vel omnium disciplinarum thesauri 21.Instrumenta ad libros inveniendos apta 22.Societates linguis antiquis fovendis

 

instrumenta quaestionis

ad tabulam materiae