Initio




Vicente Velado, eremitæ

Clamat nobis Scriptura divina, fratres, dicens: Omnis qui se exaltat humiliabitur et qui si humiliat exaltabitur. Cum hæc ergo dicit, ostendit nobis omnem exaltationem genus esse superbiæ. Quod se cavere Propheta indicat dicens: Domine, non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei, neque ambulavit in magnis neque in mirabilibus super me. Sed quid si non humiliter sentiebam, si exaltavi animam meam? sicut ablactarum super matrem suam, ita retribues in animam meam.

Unde, fratres, si summæ humilitatis volumus culmen adtingere et ad exaltationem illam cælestes ad quam per præsentis vitæ humilitatem ascenditur, volumus velociter pervenire, actibus nostris ascendentibus scala ila erigenda est quæ in somnio Iacob apparuit, per quam ei descendentes et ascendendit angeli mostrabantur. Non aliud sine dubio descensus ille et ascensus a nobis intellegitur nisi exaltatione descendere et humilitate ascendere. Scala vero ipsa erecta nostra est vita in sæculo, quæ humiliato corde a Domino erigatur ad cælum. Latera enim eius scalæ dicimus nostrum esse corpus et animam, in qua latera diversos gradus humilitatis vel disciplinæ evocatio divina ascendendo inseruit.

 Fratres, agnoscamus peccata nostra. Dicamos omnes: Confiteor Deo omnipotenti, beatæ Mariæ semper Virgini, beato Michaeli Archangelo, beato Joanni Baptistæ, sanctis Apostolis Petro et Paulo, omnibus Sanctis, et vobis, fratres: quia peccavi nimis cogitatione, verbo et opere... et omissione (Percutit sibi pectus ter, dicens:) mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa. Ideo precor beatam Mariam semper Virginem, beatum Michaelem Archangelum, beatum Joannem Baptistam, sanctos Apostolos Petrum et Paulum, omnes Sanctos, et vos, fratres, orare pro me ad Dominum Deum nostrum.
  
Fiat Pax in Virtute tua.

 

Frater Vicente Velado, OSB


Initio