Discipuli discipulaeque classis "906" una cum magistro Eberhardo Kaus magistro humanissimo C.Chassanito discipulisque classis tertiae s.d.
Plurimas gratias vobis agimus pro litteris vestris. Scholae nostrae nomen est "Hoelty-Gymnasium". Aedificium gymnasii nostri constructum est a.1872°, gymnasium autem ipsum a.1922° conditum est. Ludovicus Christophorus Henricus Hoeltius (Ludwig Christoph Heinrich Hölty) poeta lyricus fuit, qui saeculo 18° vixit.
Circiter 1000 discipuli scholam nostram frequentant. Gymnasium Hoeltianum gradus classium a septimo ad tertium decimum habet. Discipuli classis septimae circiter 12 annos nati sunt. Dimidia pars discipulorum nostri gymnasii linguam Francogallicam, dimidia pars linguam Latinam discit. In classe nostra sumus 21 discipuli, qui linguam Anglicam a 5a classe, linguam Latinam a 7 a classe discimus.
Wunstorpium (Wunstorf) est oppidum non magnum prope Hannoveram (Hannover), caput Saxoniae Inferioris (Niedersachsen), situm. Hic ante a.871um monasterium in honorem Sanctorum Cosmae et Damiani exstructum est.
Non longe ab oppido nostro abest lacus Steinhudanus (Steinhuder Meer), qui a multis viatoribus visitatur. Medio in lacu iacet insula, quae "saxum Guilelmi" (Wilhelmstein) appellatur. In quodam fine septimanae m.Augusti Steinhudae, quae pars oppidi Wunstorpii est, ludi pyrotechnici celebrantur nomine "lacus Steinhudanus incensus" ("Steinhuder Meer in Flammen").
Hannoverae, ut fortasse scitis, a. 2000° expositio mundialis instituetur.
Mox vobis nos singulos describemus. Vosne quoque nobis descriptiones discipulorum discipularumque classis vestrae mittetis?
Optime valete!
Wunstorpio, die 15° m. Maii 1998
P.S.:
Inscriptio nostra electronica (E-Mail) est: HGW@hoelty-gym.h.ni.schule.de
Schola nostra etiam in rete internationali (Internet) invenitur: http://www.h.shuttle.de/h/hoelty-gym