Magister Chassanitus et discipuli Tertiae D Magistro Eberhard Kaus et suis discipulis salutem plurimam dant.
In classe nostra triginta discipuli sumus, e nobis viginti latinam linguam discunt. Sumus decem pueri et decem puellae. Noster magister extra communis sed humanissimus est, quia turbationem nostram aliquando fert. Illius patientia admirationem nostram movet.
Nostra schola «Les Ormeaux» ita appellatur quia olim ulmi erant in horto; sed nunc tantum ingens sequoia manet.
Discimus linguam latinam tres horas per hebdomadam. Quot horae latinae linguae vobis sunt?
In nostra regione parva sed illustris silva «Broceliande» nomine sita est. Sunt multae fabulae de hac silva: ibi vivebat «Merlin Magus» qui magnas magicas facultates habebat quia e diabolo et puella natus erat. Perceval (germanice Parsifal) est alia persona quae partem agit in hac silva. Aliae fabulae cum Korrigan narrantur ab armoricis gentibus; Korrigan sunt pares nanis qui in hortis captivi sunt, et nocte prope mare aut per agros ambulant.
Est in nostra regione splendida urbs: Saint Malo (Sanctus Malo erat sanctus christianus armoricus in mediaevalibus temporibus.) Prope mare hoc oppidum aedificatur. Preclarus illustrisque scriptor Chateaubriand in ea vixit, et illius sepulcrum in insula «Grand Bé» prope urbem est; sed in castello Combourg, non longe a Condati, natus erat. Sanctus Malo pulcherrimus Armoricae portus est. Aestivis temporibus, multi peregrini viatores oppidum spectatum veniunt.
Sed est multo pulchrior urbs quam Sanctus Malo: Condate. His temporibus Condate parat futura quia subterraneum tramen aedificabit, «Le Val» nomine. Artes quoque coluntur in nostra urbe: praeclarus concursus musicalis festivus accidit, per quinque dies, «Transmusicales» nomine. Multi greges clari aut ignoti sed semper boni invitantur. Hoc anno, in «Rock vespere», gregem «Foo Fighters » constitutum a Dave Grohl e Nirvana praeclaro grege, nonnulli e nobis vidimus. Singulis quoque annis concursus festivalis cinematographicae pelliculae «Travelling» multos spectatores delectat. Sed amamus etiam taenias nubeculatas americanas, gallicas et nipponicas (sed germanicas non cognovimus).
Quales musicorum germanicorum greges a vobis libenter audiuntur? Cognivistisne gallicos greges sive cantores sicut «IAM, MC Solaar, Louise attaque»? Quam pelliculam cinematographicam videtis? Quid facitis cum otiosi estis? Venistisne antea in Francogalliam? Discitisne francogallicam linguam? (multi in nostra classe discunt et amant germanicam).
Valete
Scribebamus Condati, 20 die Aprilis mensis 1998