Q. Horatius Flacco

Sermones Liber Primo

1.9 

          Ibam forte via sacra, sicut meus est mos,
          nescio quid meditans nugarum, totus in illis:
          accurrit quidam notus mihi nomine tantum
          arreptaque manu 'quid agis, dulcissime rerum?'
          'suaviter, ut nunc est,' inquam 'et cupio omnia quae vis.'
          cum adsectaretur, 'numquid vis?' occupo. at ille
          'noris nos' inquit; 'docti sumus.' hic ego 'pluris
          hoc' inquam 'mihi eris.' misere discedere quaerens
          ire modo ocius, interdum consistere, in aurem
          dicere nescio quid puero, cum sudor ad imos 
          manaret talos. 'o te, Bolane, cerebri
          felicem' aiebam tacitus, cum quidlibet ille
          garriret, vicos, urbem laudaret. ut illi
          nil respondebam, 'misere cupis' inquit 'abire:
          iamdudum video; sed nil agis: usque tenebo;
          persequar hinc quo nunc iter est tibi.' 'nil opus est te
          circumagi: quendam volo visere non tibi notum;
          trans Tiberim longe cubat is prope Caesaris hortos.'
          'nil habeo quod agam et non sum piger: usque sequar te.'
          demitto auriculas, ut iniquae mentis asellus,
          cum gravius dorso subiit onus. incipit ille:
          'si bene me novi, non Viscum pluris amicum,
          non Varium facies; nam quis me scribere pluris
          aut citius possit versus? quis membra movere
          mollius? invideat quod et Hermogenes, ego canto.'
          interpellandi locus hic erat 'est tibi mater,
          cognati, quis te salvo est opus?' 'haud mihi quisquam.
          omnis conposui.' 'felices. nunc ego resto.
          confice; namque instat fatum mihi triste, Sabella
          quod puero cecinit divina mota anus urna:
          "hunc neque dira venena nec hosticus auferet ensis
          nec laterum dolor aut tussis nec tarda podagra:
          garrulus hunc quando consumet cumque: loquaces,
          si sapiat, vitet, simul atque adoleverit aetas."'
          ventum erat ad Vestae, quarta iam parte diei
          praeterita, et casu tum respondere vadato
          debebat, quod ni fecisset, perdere litem.
          'si me amas,' inquit 'paulum hic ades.' 'inteream, si
          aut valeo stare aut novi civilia iura;
          et propero quo scis.' 'dubius sum, quid faciam', inquit,
          'tene relinquam an rem.' 'me, sodes.' 'non faciam' ille, 
          et praecedere coepit; ego, ut contendere durum
          cum victore, sequor. 'Maecenas quomodo tecum?'
          hinc repetit. 'paucorum hominum et mentis bene sanae.'
          'nemo dexterius fortuna est usus. haberes
          magnum adiutorem, posset qui ferre secundas,
          hunc hominem velles si tradere: dispeream, ni
          summosses omnis.' 'non isto vivimus illic,
          quo tu rere, modo; domus hac nec purior ulla est
          nec magis his aliena malis; nil mi officit, inquam,
          ditior hic aut est quia doctior; est locus uni
          cuique suus.' 'magnum narras, vix credibile.' 'atqui
          sic habet.' 'accendis quare cupiam magis illi
          proximus esse.' 'velis tantummodo: quae tua virtus,
          expugnabis: et est qui vinci possit eoque
          difficilis aditus primos habet.' 'haud mihi dero:
          muneribus servos corrumpam; non, hodie si
          exclusus fuero, desistam; tempora quaeram,
          occurram in triviis, deducam. nil sine magno
          vita labore dedit mortalibus.' haec dum agit, ecce
          Fuscus Aristius occurrit, mihi carus et illum
          qui pulchre nosset. consistimus. 'unde venis et
          quo tendis?' rogat et respondet. vellere coepi
          et pressare manu lentissima bracchia, nutans,
          distorquens oculos, ut me eriperet. male salsus
          ridens dissimulare; meum iecur urere bilis.
          'certe nescio quid secreto velle loqui te
          aiebas mecum.' 'memini bene, sed meliore 
          tempore dicam; hodie tricensima sabbata: vin tu
          curtis Iudaeis oppedere?' 'nulla mihi' inquam
          'relligio est.' 'at mi: sum paulo infirmior, unus
          multorum. ignosces; alias loquar.' huncine solem
          tam nigrum surrexe mihi! fugit inprobus ac me
          sub cultro linquit. casu venit obvius illi
          adversarius et 'quo tu, turpissime?' magna
          inclamat voce, et 'licet antestari?' ego vero
          oppono auriculam. rapit in ius; clamor utrimque,
          undique concursus. sic me servavit Apollo.

    Source: geocities.com/gorlik