Lingua sanscrita est antiquissima inter linguas indoeuropaeas. Quamquam lingua hethitica graecaque antiquiores
sint quia eorum scripta sunt antiquiora, sanscrita vero vetustior quia phonologia et morphologia eius sunt linguae Indoeuropaeae
propiores (inter alia hethiticae desunt duale et neutrum): exempli gratia,
quis est vetustior, lingua anglica an lithuana, cuius testimonia scripta
multo sunt posteriora? Lingua sanscrita (vedica et classica)
per longum spatium temporis numquam scripta est, sed extitit et solum memoriae
tradita est, et Vedae partim antequam Arii Indiam ingrederentur compositi sunt. Fuit lingua culta a grege doctorum virorum, quibus nomen sanscrite “panditah”, inde ab aetate antiqua usque ad dies nostros. Opera maximi momenti hac lingua
composita sunt (sed serius exarata) aetate qua vulgus ea non iam loquebatur (fortasse periodo vedica excepta).
Secus ac latina, lingua sanscrita adhuc hodie longe lateque usurpatur velut
lingua viva; non solum extant commentaria, emissiones radiophonicae et Universitates studiorum quae eam colant, sed Unio Indiana eam constitutione recognovit inter linguas nationales, quae (anglice) sunt XVIII: Assamese, Bengali, English, Gujarati, Hindi, Kannada, Kashmiri, Konkani, Malayalam, Marathi, Nepali, Oriya, Punjabi, Sanskrit, Sindhi, Tamil, Telugu, Urdu.
Omnes chartae nummariae inscriptiones habent his XVIII linguis, sanscrita
addita. Chartae nummariae europaeae duas habent voces, EURO graecis latinisque
typis. Si volumus “euro, euronis” accipere, affirmare possumus latinam
quoque inscriptionem chartas nostras habere!
Census anno MCMXCI habitus numeravit 49736 homines quibus patrius sermo
est sanscritus:
Scribatis!Si quis certior fieri velit de lingua sanscrita, ad me scribat, quaeso.© Massimiliano Distaso 2002 |
[Pagina domestica] [Versio latina] [Versio anglica] [Versio italica] [Scribatis]