V.1.1. Esto: ab ludentibus poetis cuncta illa sint prodita et immortalibus
diis probra. - Quid?
illa, quae historiae continent graves seriae curiosae quaeque in arcanis
mysteriis traditis, poetarum sunt excogitata lascivia?
2. Quae si vobis viderentur ineptiarum talium fabulae, neque in usu
retineretis quaedam suo neque per cursus annuos laetitias exerceretis ut
festas
neque ut rerum simulacra gestarum sacrorum conservaretis in ritibus.
3. Ex quibus tam multis unum interim ponam moderaminis temperamentum
secutus, in quo stolidus et inprudens ipse ille inducitur Iuppiter, verborum
ambiguitatibus lusus.
4. In secundo Antiatis libro [Ann. Fr. 6 Peter] - ne quis forte nos
aestimet concinnare per calumnias crimina - talis perscripta est fabula:
Numam illum regem, cum procurandi fulminis scientiam non haberet esset
que illi cupido noscendi, Egeriae monitu custos duodecim iuvenes apud aquam
celasse cum vinculis,
ut cum Faunus et Martius Picus ad id locorum venissent haustum - nam
illis aquandi | f. 98 | sollemne iter hac fuit - inviderent constringerent
conligerent.
5. Sed quo res fieri expeditius posset, regem pocula non parvi numeri
vino mulsoque complesse circaque accessus fontis insidiosam venturis
opposuisse fallaciam.
6. Illos more de solito bibendi adpetitione correptos ad hospitia nota
venisse.
Sed cum liquoribus odoratis offendissent fragrantia pocula, vetustioribus
anteposuisse res novas, invasisse aviditer, dulcedine potionis expetos
hausisse plus nimio, obdormivisse factos graves;
tum bis senos incubuisse sopitis, iniecisse madidatis vincla, expergitos
que illos statim perdocuisse regem quibus ad terras modis Iuppiter posset
et sacrificiis elici,
et accepta regem scientia rem in Aventino fecisse divinam, elexisse
ad terras Iovem ab eoque quaesisse ritum procurationis <et> morem.
7. Iovem diu cunctatum: ''Expiabis - dixe - capite fulgurita''; regem
respondisse: ''Caepicio''; Iovem rursus: ''Humano''; rettulisse regem: ''Sed
capillo''; deum contra:
''Animali''; ''<Maena>'' subiecisse Pompilium.
8. Tunc ambiguis Iovem propositionibus captum extulisse hanc vocem:
''Decepisti me Numa; nam ego humanis capitibus procurari constitueram fulgurita,
non maena capillo caepicio:
quoniam me tamen tua circumvenit astutia, quem voluisti habeto morem
et his rebus quas pectus es procurationem semper suscipies fulguritorum''.
1 poetis Sab poeticis P, poetis <sic> Oe | et <inlata> M, et] de Gel lacuna Rei et <importata> Pauly et <concinnata> Kir et <ingesta> Cas |
continent P | misteriis P
2. viderentur Sab: uidentur P | quaedam suo] quotidiano Ur + Rei (pro uo con sacro), quaedam
tam diu Kis quaedam assiduo Br, quaedam summo Wi L
3. existimet Sab 14 perscripta Sab: proscripta P* Egeriae Sab: egregie
P** celasse P
4. existimet Sab | perscripta Sab proscripta P | cum Sab: eum P cum vinculis
in aventino con. Rei | martius P |
venissent Sab P**: uenisset P | solemne iter Sab: sollemniter P | hac
Kr: haec P, huc S
5. parva mero vino Ur | insidiosa... fallacia Rei
6. fragrantia Sab: flagrantia P | dulcedine Sab: dulcedinem P <per> dulcedinem Pauly | ritum]
fulguritum Rei rituum Br | >et> morem Sal.
7. dixisse P* Sab | caepitio P | animali Sab: animalia P anima Gel | Pompilium >maena> Her
animali >maena> Hil R; Pompilium >piscis> Gel
8. non maena Her Rei: numa P, non Gel , tu maena Hil.
V.2.1. Quid primum, quid ultimum vel exsequatur animus | f. 98b | vel
conticiscat, nec facile dictu est neque ullis considerationibus expeditum.
Ita enim sunt omnia et excogitata et comparata derisui, ut sit vobis
conitendum falsa ut credantur haec esse, etiam si sint vera,
quam optinere velle pro veris et velut quiddam mirabile non sine ipsius
numinis insinuare contemptu.
2. Quid enim dicitis o isti?
Credimusne illum Faunum et Martium Picum, si ex numero sunt deorum
et ex illa perpetua immortalique natura, sitis aliquando ariditate siccatos
atque, ut aestum possent inrigare venarum, fluenta isse per fontium?
Credimusne captos mero et dulcedine inlectos mulsi tamdiu se poculis
ingurgitavisse fallacibus, ut usque ad ebrietatis periculum veniretur?
Credimusne vinctos somno atque altissimi soporis oblivione demersos
vinciendi copiam sui animalibus praebuisse terrenis?
3. Quibus deinde partibus vinculorum illae iniectae sunt nexiones?
Soliditatis habebant quicquam aut ex duris ossibus informatae fuerant
eorum manus, quae constringi laqueis et nodorum possent inligationibus
coerceri?
4. Non enim requiro, non exigo, an aliquid potuerint fari ebrietatis
alienatione nutantes, an Iove invito vel potius nescio protrahendi ad terras
eius ritum quisquam potuerit publicare:
illud solum audire desidero, cur si Faunus et Picus sunt divini generis
et potestatis, non ipsi potius edidere quaerenti id quod ab ipso Iove periculosius
Numa cupiebat audire. | f. 99 |
5. An numquid Iuppiter solus huius rei scientiam noverat? Ad ipsum
enim decidunt fulmina, ut inminentia procurare alicuius debeat scientiae
disciplina?
An cum ipse iaculetur hos ignes, aliorum sit operis scire quibus modis
conveniat iras eius atque animos temperare?
Etenim revera stultissimum credere est, ipsum remedia scire, quibus
averti possint ea quae per fulminis iactum in humanis fieri constituerit
rebus.
Hoc est enim dicere: «Illo ritus genere meas iras placabitis, et si
quando per fulgura significavero aliquid imminere, facite hoc et illud,
<ut> quod fieri statui inane fiat et vacuum et sacrorum >vi> vanescat».
1. dictu Sab: dictum P | sint Ur sunt P
2. post isde + Rei (adisse propere), petisse Mei | victos Ur Rei
5. ad ipsum Mar ab ipso Sab Rei (fulmina et lac.), recte interp. T | scire <est>? | sciscere
Her | ea om. Sab | meas] minas Sab | iras P** Meu: has P |
<ut> Sab | hoc, ut illud Lf | sacrorum P, >vi> Cuiacius Mar
sacrum Sab sacrorum peractione Meu satisfactione sacrorum Pauly,
sacrorum arte Br, sacrifico ritu vel sacrorum ritu Cas (= fort. rectius Mar), sacrorum vi
evanescat Lz.
V.3.1. Sed concedamus, ut dicitur, ipsum adversum se Iovem remedia scisse
atque artes quibus iri obviam suis significationibus conveniret:
etiamne credemus deum numinis tanti tractum esse ad terras et in verrucula
collis unius cum homunculo stantem altercabilem conseruisse sermonem?
2. Et quaenam illa, quaeso, divina res fuit quae ab impetu rerum tanto
Iovem compulit avocari et mortalium sese denuntiationibus sistere?
Mola salsa, tus, sanguis, verbenarum suffitio et nominum terribilium
fremores?
Et potentiora quam Iuppiter fuerunt haec omnia, ut eum compellerent
invitum parere praeceptis aut voluntarium sese circumventionibus tradere?
3. Quid? quod sequitur fidem sumet, [aut] tam improvidum fuisse Saturnium,
ut aut ea proponeret quorum ambagibus ipse caperetur aut nesciret futurum,
| f. 99b |
quibus lusura se modis astutia esset calliditasque mortalis?
4. ''Expiabis, inquit, capite fulgurita''. - Inperfecta adhuc vox est
neque plena proloquii circumscriptaque sententia.
Scire enim necessario convenit, utrumne capite vervicino an suillo
an bubulo, an quolibet alio expeiationem istam sciscat Diespiter perpetrari:
quod cum nondum specialiter statuisset,
essetque adhuc pendens et nondum sententia terminata, qui potuit Numa
scire hominis Iovem dicturum caput, >ut> anteverteret, anteiret et
in caput caepicii ambiguitatis illius incerta traduceret?
1. verrucula Sab: uerricula P
2. sagmina (pro sanguis) verbenarum Sal
3. fidem sumet Gel: fidem sum et aut P, fidem suam habet Rei fidem sumet aut <faciet> Br | caliditasque
P
4. an bubulo om. edd. usque ad Or | specialiter Sab: spectaliter P
| >ut> Sab
V.4.1. ''Nisi forte dicetis regem fuisse divinum'': - numquid ipso poterat
esse Iove divinior?
2. [Nisi] homo praesumens quid dicturus esset Iuppiter, circumscripsit >deum:> deus
scire non poterat quibus modis psraret circumscribere se homo?
3. Ita non in promptu est et apparet puerilium esse ingeniola fictionum,
quibus cum adquiritur cordis Numae vivacitas, inprudentia maxima inportatur
Iovi?
4. Quid enim tam inprudens, quam confiteri te captum argutia cordis
humani, et cum deceptum te doleas, in victoris concedere voluntatem et
medicinam quam obtuleras ponere?
5. Nam si fuit ratio et quaedam convenientia naturalis cur humano capite
procuratio debuerit suscipi fulguriti,
non video cur ab rege relatio sit facta caepicii: sin autem poterat
et caepicio transigi, libidinose hominis inhiatum est cruori.
Atque ita in contrarium pars utraque traducitur, ut nec Numa monstretur
voluisse scire quod voluit et crudelis Iuppiter | f. 100 | fuisse doceatur,
qui quod maena potuit et caepicio suscipi voluisse dixerit humanis
capitibus expiari.
2. nisi del. Zi Mar: quid si Kis | praesumens Gel Zi Mar: praesumeret P, >cum> praesumeret
Vahl | <deum> Zi |
<eum non> circumscripsit Rei | homo] <?> Zi
3. arguitur Ri | imputatur St
4. voluntatem Sab: uoluptatem P | obtulerat] ocoulueras (promere)
Meu, obduxeras Hil, volueras Kis, optaveras Lf (= fort. recte M)
5. praelatio Pa
6. Numa Hil: numam P | maena Zi : numa P, a Numa Sal | caepitio S
cepio P | voluisse se Zi Rei
V.5.1. Apud Timotheum, non ignobilem theologorum virum, nec non apud
alios aeque doctos super Magna deorum Matre superque sacris eius origo
haec sita est,
ex reconditis antiquitatum libris et ex intimis eruta, quemadmodum
ipse scribit insinuatque, mysteriis.
2. ''In Phrygiae finibus inauditae per omnia vastitatis petra,
inquit, est quaedam, cui nomen est Agdus, regionis eius ab indigenis sic
vocata.
Ex ea lapides sumptos, sicut Themis mandaverat praecinens, in orbem
mortalibus vacuum Deucalion iactavit et Pyrra,
ex quibus cum ceteris et haec Magna quae dicitur informata est Mater
atque animata divinitus.
3. Hanc in vertice ipso petrae datam quieti et somno quam incestis
Iuppiter cupiditatibus adpetivit, sed cum obluctatus diu id quod sibi promiserat
optinere nequisset,
voluptatem in lapidem fudit victus. ninc petra concepit, et mugitibus
editis multis prius mense nascitur decimo materno ab nomine cognominatus
Agdestis.
4. Huic robur invictum et ferocitas animi fuerat intractabilis, insana
et furialis libido et ex utroque sexu; vi rapta divastare, disperdere,
immanitas quo animi duxerat;
non deos curare, non homines, nec praeter se quicquam potentius credere
terras caelum et sidera continere''.
1. virum] unum Ur Rei | posita Bastgen >expo>sita Cas | est P
2. Frygiae P | vocata Meu : vocatae P
3. Quam] nequam Cas Barth Or Rei | hinc Ur: hanc P
4. utroque Gel : utraque P | devastare Ur Rei | continere P: contemnere
Sab conterere Hil.
V.6.1. ''Cuius cum audacia quibusnam modis posset vel debilitari vel
conprimi saepenumero esset deorum in deliberatione quaesitum,
haesitantibus | f. 100b | ceteris huius muneris curam Liber in se suscipit.
2. Familiarem illi fontem, quo ardorem fuerat suetus et sitiendi lenire
flagrantiam ludo et venationibus excitatam, validissima succendit vi meri.
3. Necessitatis in tempore haustum accurrit Agdestis, immoderatius
potionem hiantibus venis rapit: fit ut insolita re victus soporem in altissimum
deprimatur.
4. Adest ad insidias Liber, ex setis scientissime conplicatis imum
plantae inicit laqueum, parte altera proles cum ipsis genitalibus occupat.
5. Exhalata ille vi meri corripit se impetu et adducente nexus planta
suis ipse se viribus eo qua >vir> fuerat privat sexu.
6. Cum discidio partium sanguis fluit inmensus, rapiuntur et combibuntur
haec terra, malum repente cum pomis ex his punicum nascitur.
Cuius Nana speciem contemplata regis Sangari vel fluminis filia carpit
mirans atque in sinu reponit: fit ex eo praegnas.
7. Tamquam vitiatam claudit pater et curat ut inedia moriatur: pomis
atque aliis pabulis deum sustentatur a matre.
Enititur parvulum. Sed exponi Sangarius praecipit: repertum nescio
quis sumit [formas], lacte alit hirquino et quoniam Lydia <forma> scitulos
sic vocat,
vel quia hirquos Phryges suis attagos elocutionibus nuncupant, inde
Attis nomen ut sortiretur effluxit.
8. Hunc unice mater deum, ore fuerat quod excellentissimo, diligebat. <Diligebat> et
Agdestis, blandus adulto comes
et qua solum poterat minus rectis adsentationibus vinctum saltuosa
ducens | f. 101 | per nemora et ferarum multis muneribus donans,
quae puer Attis primo sui esse dicebat laboris atque operis glorians:
per vinum deinde confitetur et ab Agdesti se diligi et ab eo donis silvestribus
honorari;
unde vino, quod silentium prodidit, in eius nefas est sanctum sese
inferre pollutis''.
1. quibusnam Sab: quibusdam P | vel secl. Cas
2. ardorem Sab | lenire Sab: leniet P | flagrantiam Sab: fraglantiam P
| validissimi U
3. Agdestis Rei Acdestis M
4. imum Can: unum P
5. exhalata Ur exaltata P, exaltatus S| quo vir fuerat Ur Cas: quod
fuerat P, quo fuerat Sab quo vir erat Ur Rei
6. repente cum Sab | punicum Sab: pinicum P | Nana Gel : nata P, nana
Sab | praegnas P**: praegnat P, praegnans S
7. pabulis Scal: tabulis P, baccuIis Sab | Sangarius Sab: sanguinarius
P | quis Sab: quid P | [formas] Mar forma scitulos Mar |
Phorbas Sal | foret Her
8. deum, ore Sab: de more P, de humore P* | diligebat. Diligebat Meu:
diligebat P | Agdestis Rei Acdestis Mar |
comes Sab: comis P | minime Rei | tectis Gel | vinctum Ri: uinctus P |
Agdesti Rei Acdesti M
V.7.1. ''Tunc Pessinuntius rex Midas alienare cupiens tam infami puerum
coniunctione matrimonio eius suam filiam destinat,
ac ne scaevus aliquis nuptialia interrumperet gaudia, fecit oppidum
claudi. Verum deum mater adulescentuli fatum sciens
interque homines illum tamdiu futurum salvum quamdiu esset solutus
a matrimonii foedere, ne quid accideret maesti, civitatem ingreditur clausam
muris eius capite sublevatis,
quod esse turritum ratione ab hac coepit.
2. Agdestis scatens ira convulsi a se pueri et uxoris ad studium derivati
convivantibus cunctis furorem et insaniam suggerit: conclamant exterriti
‘ adora, adora ', Phryges, mammas sibi demetit +
Galli filia paelicis, rapit Attis fistulam, quam instigator ipse gestitabat
insaniae, furiarum et ipse iam plenus, perbacchatus iactatus proicit se
tandem et sub pini arbore genitalia sibi desecat dicens:
''Tibi Agdesti haec habe, propter quae motus tantos furialium discriminum
concitasti''.
3. Evolat cum profluvio sanguinis vita, sed abscisa quae fuerant Magna
legit et <lavit> Mater deum, inicit his terram <ut erant> veste
prius tecta atque involuta defuncti.
| f. 101b | Fluore de sanguinis viola flos nascitur et redimitur ex
hac arbos: inde natum et ortum est nunc etiam sacras velarier et coronarier
pinos.
Virgo sponsa quae fuerat, quam Valerius pontifex Iam nomine fuisse
conscribit, exanimati pectus lanis mollioribus velat, dat lacrimas cum
Agdesti interficitque se ipsam:
purpurantes in violas cruor vertitur interemptae.
4. Mater suffodit etiam deum, unde amegdalus nascitur amaritudinem
significans funeris. Tunc arborem pinum, sub qua Attis nomine spoliaverat
se viri, in antrum suum defert
et sociatis planctibus cum Agdesti tundit et sauciat pectus pausatae
circum arboris robur. Iuppiter rogatus ab Agdesti ut Attis revivesceret
nonsinit;
quod tamen fieri per fatum posset, sine ulla difficultate condonat,
ne corpus eius putrescat, crescant ut comae semper, digitorum ut minimissimus
vivat et perpetuo solus agitetur e motu.
Quibus contentum beneficiis Agdestim consecrasse corpus in Pessinunte,
caerimoniis annuis et sacerdotum antistitibus honorasse''.
1. eius] ei Meu | scaebus P | fecit Sab: fecisse P | esse Sab P**: esset
P turritum Sab P**: turrium P
2. agdestis P, Agdestis Rei (lacuna), Acdestis Mar | adora adora Br: adorandorum
P, ad ora deorum Ur ad ora amborum Meu, ad horam Sal,
ad orgia eorum con. Rei, adorandum deum mei,
adorandorum <insolito ardore deorum> Wi | fryges P | Gallus <genitalia> ,
mammas filia Mei, Galli <sese evirantis exemplo> filia Wi | tibi
Sab: sibi P |
Agdesti Rei Acdesti Mar | quae motus Sab: quemmotus P
3. profluvio Sab P**: profluui P | abscissa Sab fuerant Sab P**: fuerat
P |
et <lavit> Mar: et P, deum et Sab, secl. Kr, lac. Rei (lavit balsamisque
unxit ) | >ut erant> Cas | testis Sab | involutis Sab |
veste prius tecta erant atque involuta d. Rei <ista erant> veste
prius tecta Br | inde Sab: uide P | sacras Sab: sacra P |
acdestio P, Agdesti Rei Acdesti Mar | interficitque Sab: interfecitque
P
4. suffodit et se Sab suffodit eam Gel | sustollit et sepelit Ur | etiam scripsi: etas P + Mar suffudit
et has (sc. lacrimas) Sal, suffodit et Iam Rei L, suffodit Attin Mei |
amygdalus Sab | Agdesti Rei Acdesti Mar | pausata Sal | hagdestitit P
(ut pro tit posuit S) | Agdesti ut Rei Acdesti M| condonat Sab: condonant
P | e] et Sab om. Gel |
Agdestim Rei Acdestim Mar | sacerdotiorum Rei sacrorum Plumpe McCas | antistitibus
Sab: antistibus P, intestibus Sal, antistitiis Oe antistitis Hag (= fort. recte M).
V.8.1. Si contemptor aliquis numinum et sacrilegi pectoris immanitate
furiosus intendisset animum maledicere diis vestris, auderet in eos quicquam
gravius dicere quam ista prodit historia,
quam velut quiddam mirabile commentarii contulistis in formulam ac,
ne illam vis temporis et vetustatis obsolefaceret longitudo, perpetuitatis
| f. 102 | honore mactatis?
2. Quid est enim de diis in ea positum quidve conscriptum, quod non,
si in hominem dixeris pudibundis moribus et disciplinis horridioribus educatum,
et contumeliae reus sis
et iniuriis et offensionibus odium simultatibus subeas inexpiabilibus
comparatum?
3. ''Ex lapidibus, inquitis, quos Deucalion iactavit et Pyrra, deum
procreata est mater''. - Quid o theologi dicitis, quid supernarum antistites
potestatum?
Ergone deum mater >ante> diluvii casum nulla fuit in parte naturae,
et nisi omne mortalium genus interemisset vis imbrium, procreationis illius
causa atque origo cessaret?
4. Humanum est ergo munus quod esse se sentit et beneficiis debet Pyrrae
quod haerere se conspicit in alicuius substantiae qualitate:
quod quidem si verum est, et illud erit necessario non falsum, hominem
illam fuisse, non divam.
5. Nam si certum est homines ex illo lapidum iactu nativitatis suae
originem ducere, et hanc necesse est credi unam fuisse de nobis, consimilium
causarum rationibus procreatam.
6. Neque enim fieri rerum per repugnantiam quivit, ut ex uno lapidum
genere et ex eadem ratione iaciendi immortalium quidam sortis, condicionis
alii substituerentur humanae.
7. Varro ille Romanus multiformibus eminens disciplinis et in vetustatis
indagatione rimator in librorum quattuor primo
quos de gente conscriptos Romani populi dereliquit curiosis computationibus
edocet, ab diluvii | f. 102 b | tempore, cuius supra fecimus mentionem,
ad usque Hirti consulatum et Pansae annorum esse milia nondum duo:
cum quo si stat fides, Mater quoque dicenda est Magna intra huius numeri
fines aevitatem suam habere conclusam,
atque ita perducitur res eo, ut quae omnium numinum genetrix esse narratur
non sit mater sed filia,
quinimmo infans et parvula, siquidem deos concedimus neque initia neque
fines saeculorum perpetua in continuatione sortitos.
1. conmentarii P | honore Sab: honore P
2. iniuriae Sab iniurius Meu | offensionibus Zi: offensionis P
3. >ante> Sal | dilubii P | casum Sal causa Sab casu U
4. haerere Kis: erari P, orari Sab Gel, numerari Liv Rei | alicuius Sab: alicus
P | quivit Zi
6. iaciendi Meu: faciendi P
7. multiformibus Sab: multiformis P | cum quo si stat Her: cum quos
(quo P*) stat P B, cum quo constat Sab cui si constat fides Gel, si stat fides Her
V.9.1. Sed quid terrenis obvolvisse vos sordibus deum loquimur matrem,
cum ab Iovis ipsius maledictis nullam pausam facere vel exigui temporis
intercapedine quiveritis?
2. ''Cum in summo Agdi vertice deum dormiret tum genetrix, obrepere
conquiescentis pudori filius, inquitis, insidiator enisus est''.
3. - Post innumeras virgines et spoliatas castitate matronas etiamne
in matrem cupiditatis infandae spem Iuppiter cepit, nec ab illius adpetitionis
ardore horror eum quivit avertere,
quem non hominibus solis sed animalibus quoque nonnullis natura ipsa
subiecit, et ingeneratus ille communiter sensus?
4. An respectus pietatis et honesti Capitoliorum defuit praesidi, nec
quid sceleris cuperet conturbatis per insaniam mentibus aut retractare
poterat aut pervidere?
5. Sed ut res est, ponderis et maiestatis oblitus ad furta illa
flagitiosa correpens ibat, pavens ac trepidus, anhelitu oris presso, suspensis
per formidinem gressibus et inter media constitutus
sol| f. 103 |licitudinis speique confinia palpabat res intimas, altitudinem
dormientis et matris patientiam temptans.
6. O rerum imaginatio indecora! o habitus foedus Iovis ad obsceni certaminis
expeditionem parati!
Ergone ille rex mundi, cum incautus et properus obreptionis esset reiectus
a furto, in inpetum se vertit et quoniam rapere voluptatem insidiosa fraude
non quivit, vi matrem adgressus est
et apertissime coepit venerabilem subruere castitatem?
Conluctatus ergo diutissime cum invita est, victus, fractus superatus
que defecit, et quem pietas diiugare ab infando matris non valuit adpetitu,
effusa libido diiunxit?
1. obvolvisse Gel : obsoluisse P, obsolevisse Meu | deum Gel , deam P
2. Agdi Rei Sab Acdi Mar | obrepere Sab: obriperet P | enixus S
4. defuit Sal: depuit P, despuit Sab | praesidi Gel : praesidii P |
nec Gel : ne P
5. utut Ur ut P | palpabat Sab: pellabat P, pallabat P* | a. >somni> Mei,
dormitionis Rei
6. obreptionis Ur obiectionis P, oblectationis Meu | quoniam Ur Rei:
quam P.
V.10.1. Nisi forte dicetis: ''Conventionis huiusmodi coetum genus vitat
atque execratur humanum, apud deos incesta sunt nulla''. 2. - Et cur mater
acerrime pugnabat inferenti vim filio?
Cur ab illius amplexibus tamquam inlicitos vitans refugiebat adtactus?
3. Nam si nihil esset in re mali, tam gerere illa morem sine ulla retractione
debuerat quam volebat hic cupide adpetitionis suae inritamenta complere.
4. Et sane hoc loco frugalitatis magnae viri et circa res etiam flagitiosi
operis parciores, ne sancta illa semina frustra videantur effusa, ''silex,
inquit, ebibit Iovialis incontinentiae foeditatem''.
5. - Quid deinde, quaeso, consecutum est? Dicite.
''In sinu medio lapidis atque in illa cotis duritie informatus atque
animatus est infans, Iovis magni futura progenies''.
6. - Non est facile contradicere tam | f. 103b | prodigiosis conceptionibus
tamque miris.
Cum enim genus humanum ex lapidibus apud vos ortum procreatumque dicatur,
necesse est credere et receptacula lapides habuisse genitalia
et iaculatam conbibisse sementem et completis temporibus sustulisse
alvos graves et ad postremum peperisse feminei moris difficultate conixos.
7. Illud nostram subigit curiositatem requirere: ''Cum post decem menses
redditum esse dicatis partum, illo tempore quo in utero lapidis fuit clausus
quibus alimoniis inrigatus est,
quibus sucis, vel ex rigore quae saxeo nutricia potuit ducere, ut est
fetibus sollemne de matribus?''.
8. ''Nondum, inquit, contigerat lucem et tonitrus patrios iam mugiens
imitatusque referebat: et postquam illi datum est caelum diemque conspicere,
obvia quaeque vastabat incursans
atque ipsos sibi spondebat deos caeli posse ab regione detrudere''.
9. - O cauta et provida deum mater, quae ne nati invidiam tam insolentis
subiret aut mugiens fetus somnis suis officeret aut interpellaret quietem,
subtraxit se ipsam
et seminis illud nocentissimum virus transmisit ab se longe et saxorum
asperitatibus propinavit.
1. coetum Ur: coeptum P, <quod> conventionis... coeptum Kr, conventionis... coetum Lf Br conventio, coetus = coitus | vitat Sab: uitam
P | cupide Meu: cupitae U
repugnabat Sab
3. cupide Meu: cupitae U
4. inquitis Ri Rei | est, dicite Kr
6. sustulisse] tulisse Meu, sustinuisse Rei suis tulisse Colombo
8. imitabatur atque Ur imitus intusque Sal, minitatusque Ri, imitatus
Rei | regione Sab: religione P
9. officeret Sab: sufficeret P |
interpellaret Sab: interpellare P.
V.11.1. ''Aestuatum est in conciliis deorum quibusnam modis esset intractabilis
illa feritas edominari, et cum via nulla superesset, ad opem concursum
est unicam,
ut mero madidaretur multo et virilibus spoliaretur abscisis''.
2. - Quasi vero adfecti corporalibus his damnis fiant languidioris
audaciae, et non cotidie videamus eos | f. 104 | qui sibi demessuerint
has partes maioris petulantiae fieri
atque omnibus postpositis pudoris et verecundiae frenis in obscenam
prorumperevilitatem flagitiorum confessione vulgata.
3. Vellem tamen videre, si esset mihi his nasci temporibus datum, patrem
illum Liberum debellatorem ferocitatis Agdestiae, post deorum augustissimas
curias caeli ab culminibus lapsum,
peniculamenta decurtantem cantheriorum, innectentem laqueos mobiles,
aquarum innoxias puritates multa sauciantem vi meri, et postquam ebrietas
potu emersit, inseruisse caute manus,
contrectavisse virilia dormientis, atque ut omnia cingerent circumpositi
laqueorum morsus, artificii curas i tum rebus adhibuisse perituris.
1. posset Sab | edominari P: edomari Sab Rei constr. gr. h)=n dama=sqai
pro gr. e)ch=n, edomitari Heinsius Cas | multo om. Sab | abscissis S
3. Agdestiae Rei Acdestiae Mar | peniculamenta Ur peniculantem P peniculatum
Kr |
decurtantem Ur: decurtamtam P | cantheriorum Gel : cantherios P, cantherium
Kr |
potu emersit Mar: potum mersit Rei potu se mersit Cas (= malit M) potu<m inde immoderatius Acdestim altissimo sopor>e
mersit Wi L | curas ita tum Cas: curasitum P, curas tum Sab curam sic tum Sal.
V.12.1. Hocine de diis quisquam vel exigua dixerit eorum opinione pollutus?
Aut si talibus occupati sunt negotiis cogitationibus curis, quisquam
eos sapiens aut deos esse crediderit aut mortalium saltem in numero conputaverit?
2. Agdestis iste, oro, cuius obscenitas amputata securitatem fuerat
inlatura caelestibus, ex terrenis animantibus unus fuit an deorum aliquis
et inmortalitatis praeditus honore?
3. Si enim nostrae sortis et condicionis habebatur humanae, cur terrorem
tantum numinibus inferebat?
4. Deus autem si fuerat, qui potuit decipi aut de divino aliquid
ex corpore desecari?
5. Sed quaestionem movemus parte in hac nullam; fuerit licet de divino
genere vel ex nobis aliquis, si hoc rectius existimabitis dici: etiamne
fluore | f. 104b | de sanguinis et ex genitalibus amputatis
arbor mali enata est punici, tantumque quod vis illa telluris cooperta
est gremio solum radice complexa est, in stipitis exiluit robur,
oneratos fudit balaustiis ramos et in puncti spatio poma extulit mitia,
perfectionis propriae maturitate completa?
6. Et quia de rubro exorta sunt haec sanguine, idcirco illis color
est purpurei luminis suffectione subluteus; addite huc etiam idcirco esse
uvida,
idcirco vinosa, quod ex sanguine saburrati genus ducant, et fabulam
convenienter implestis.
7. O Abdera, Abdera, >dares> quantas vias mortalibus inridendi,
talis si apud te esset fabula ita conflata! Dicunt eam cuncti patres et
supereiliosae perlegunt civitates,
et esse tu fatua et stoliditatis frigidissimae iudicaris.
1. pollutus] polluctus Sal | immortalium Ur Rei
2. Agdestis Rei Acdestis Mar | immortalitatis Sab: immortalitate P honore
Sab honori P, honoris Zi
3. conditionis P | terrorem Sab P**: terrore P
4. de] del. Sal Mar (= dubitanter] | ex om. Gel, ei U
5. de divino genere edd. | etiamne] lentene Rei | fluore Sab: luore
P | mali enata Sab: alienata P |
tantumque quod Mar: an tumque quod P an tum cum Sab tantum qud Ri actutumque quando Oe, an tum quando Rei | exiluit Hil:
exili ut P, exilivit Sab | oneratos Sab |
puncti spatio Ur punctis ratio P, punctistitio Gel
6. color P >f>luminis Hag | saburrati Oe.: saburratio P, saburrato
Gel , vino saburrati Zi Rei | impletis S
7. dares add. Sal | o Abdera aperuisses Mei | conflata Sab conplata
P | discunt Ur Rei
V.13.1. ''Per sinum, inquit, Nana filium concepit ex pomo''. - Sequitur
se ratio: ubi enim cautes et saxa pariunt dura, ibi poma necesse est suriant.
2. ''Glandibus atque ficis alebat Berecyntia religatam''. - Convenienter
et recte: pomis enim debuerat vivere quae mater fuerat facta de pomo.
3. ''Postquam fetus emissus est, longe iussus est ab Sangario proici'':
- quem conceptum divinitus eredidit esse iamdudum, dedignatus est subolemsui
pignoris nuneupari.
4. ''Lacte infans educatus hirquino est''.
- O fabulam sexui inimicam semper atque infestissimam masculino, in
qua [se] secus virile non solum homines ponunt, sed pecudes etiam fiunt
ex maribus matres.
5. ''Pulcritudine inclita et praedicabili fuit | f. 105 | insignitus
decore''. - Admirabilis res satis, quod non illum fetor vitabilem reddidit
fugiendumque caprinus.
6. ''Mater eum dilexit Magna''. - Si nepotem ut avia, res simplex, sin
theatra ut percrepant, infamis et flagitiosa dilectio est.
7. ''Diligebat et Agdestis venatoriis eum muneribus locupletans''. -
Ab semiviro quidem nullum esse poterat periculum castitati, sed quid Midas
horruerit, non est facile suspicantibus aestimare.
8. ''Ipsis Mater est ingressa cum moenibus''.
- Admirabamur quidem in hac parte vires et fortitudinem numinis, sed
culpamus neglegentiam rursus,
quod cum legis meminisset et fati, patefecerit hostibus minus provida
civitatem.
9. ''Nuptialia celebrantibus vota furias Agdestis insaniamque subiecit''.
- Si Midas rex offenderat, qui uxore adulescentulum vinciebat, quid
admiserat Gallus, quid pelicis filia, ut ille se viro, haec mammarum honestate
privaret?
10. ''Tibi habe haec, inquit, propter quae res tantas animorum subversionibus
concitasti''.
- Nesciremus adhuc omnes quid in adulti corpore furor desiderasset
Agdestius, nisi puer abscisa satietatis obiecisset offensi.
1. se] scilicet Meu Rei, sic Kis | ubi P: ibi Sab | poma ibi Sab | suriant
Ur surgant P
2. glandibus Sab: blandibus P
3. dedignatus St: designatus P | est P
4. secus virile P: sexus viriles Sab | matres Ur P**: mares P
5. inclyta P | fetor Rei: faeto P, faetor P**foetor Sab | vitabilem
Sab P**: uitabile P
7. Agdestis Rei Acdestis Mar | castitati Cas: castitatis P | non est difficile optima con. | aestimare P, existimare
Sab Gel, existimare? Rei
8. admirabamur] admiramur Gel Mar | patefecerit Her: atefecerit P, Atys
fecerit S
9. Agdestis Rei Acdestis Mar | subiecit Ri: subicit P 8. uxorem P |
honestate Sab: honestate P
10. Acdestius Mar | abscissa Sab abscissae Gel Ur | >in>satietati
Mar: satietatis P societatis Ur societati Her Atys Meu has partes Sal satietati Hil satiatus Rei plenus satietatis Brak |
offensam Gel Ur, offensae Her offenso Sal Rei
V.14.1. Quid dicitis o gentes? quid huiusmodi deditae opinionibus nationes?
nonne cum ista promuntur, arripit vos pudor et tantarum verecundia foeditatum?
2. Nos avemus a vobis quid de diis dignum vel audire vel discere,
at vero vos nobis mammarum expromitis | f. 105b | exsectiones, amputationes
virilium veretrorum, iras sanguinem furias, interitus virginum voluntarios
et ex sanguìne mortuorum flores atque arbores procreatas.
3. Dicite o iterum, ergone deum mater genitalia illa desecta cum fluoribus
ipsa per se maerens officiosa sedulitate collegit, ipsa sanctis manibus,
ipsa divinis contrectavit ac sustulit flagitiosi operis instrumenta foedique,
abscondenda etiam mandavit terrae,
ac ne nuda in gremio diffluerent sic soli, priusquam veste velaret
ac tegeret, lavit utique, balsamis atque unxit?
4. Unde enim violae nasci potuissent odorae, nisi putorem membri unguentorum
illa suffectio temperaret?
5. Cum historias, quaeso, perlegitis tales, nonne vobis videmini aut
textriculas puellas audire taediosi operis circumscribentes moras
aut infantibus credulis avocamenta quaeritantes anus longaevas et varias
fictiones sub imagine veritatis expromere?
6. ''Cum Iove locutus est Agdestis, ut amato restitueret vitam; adnuere
Iuppiter recusavit, quia fatis potentioribus prohibebatur: ac ne esset
omnino durissimus, unam largitus est gratiam,
ne putore corpus dissolveretur ullo, succrescerent comae semper, minimissimus
digitorum solus ut in corpore viveret, solus motus perpetuos exhiberet''.
7. - Hocine quisquam admiserit aut credulitatis adsensione firmarit,
pilum in mortuo | f. 106 | crescere, partem >non> interisse et seiunctum
ab lege putredinis mortale corpus adhuc usque durare?
1. habemus P*
2. amputationes . amputationes P
3. desecta Ur disiecta P | fluoribus Ur floribus P prolibus Ax | >digitis> divinis
Cas | sic] scilicet Her Rei
4. odorae Ur odore P
5. querulis Ur | vanas Iunius | expromentes Mei
6. Agdestis Rei Acdestis Mar | at Or Rei
7. >non> Ur: integram esse Memmius Rei Cas | mortale Meu: inmortale
P.
V.15.1. Urgere vos iamdudum ad istius rei conprobationem possemus, nisi
stultitiae paris esset et talia dicere et huiusmodi rerum indicia postulare.
2. ''Sed historia haec falsa est neque ullam continet veritatis in se
partem''.
- Nostra quidem nihil interest, quorum causa contenditis exterminatos
esse ab terris deos, utrumne sit constans et fidei firmitate conixa
an contra mendaciter et falsitatis alicuius fictione composita.
3. Nobis enim satis est, quibus hodie manifestare propositum est numina
ista quae promitis, si sunt uspiam gentium atque irarum fervoribus incalescunt,
non magis a nobis quam a vobis accipere offensionum furialium causas,
et esse illam in rebus et a vobis in commentarios relatam et a volentibus
eotidie perlegi
et futuri temporis pro instructione per ordinem succedentium tradi.
4. - Quae si utique vera est, nullam videmus subesse rationem cur nobis
irasci perhibeantur dii caelites, cum turpitudines illorum tantas neque
nos prodiderimus neque in litteras contulerimus ullas
neque in publicam testificationem sacrorum celebritatibus miserimus.
Sin autem, ut remini, falsa est et mendaciis interpolata fallaeibus, ambigere
hominum nullus potest,
quin causa vos sitis offensae, qui vel talia quosdam conscribere siveritis
aut conscripta durare saeculorum o in memoria sitis passi.
1. conprobationem Can: conparationem P | paris Oe: pars P, par Barth
3. diebus Ur ritibus Her | pro instructione Sal: perstructionem P
4. nos om. Sab | inseruerimus Ur Rei | memoriam Rei
V.16.1. Et tamen qui potestis | f. 106b | falsitatis arguere conscriptionem
istam, cum ipsa sacra sint testimonio, quae per cursus annuos factitatis,
et eredi a vobis esse veram et exploratae fidei iudicari?
2. Quid enim sibi vult illa pinus, quam semper statutis diebus in deum
matris intromittitis sanctuario?
Nonne illius similitudo est arboris, sub qua sibi furens manus et infelix
adulescentulus intulit et genetrix divum in solatium sui vulneris consecravit?
3. Quid lanarum vellera, quibus arboris conligatis et circumvolvitis
stipitem?
nonne illarum repetitio lanarum est, quibus Ia deficientem contexit
et teporis aliquid rata est se posse membris conciliare frigentibus?
4. Quid compti violaceis coronis et redimiti arboris ramuli? nonne
illud indicant, uti mater primigeniis floribus adornaverit pinum, miserabilis
indicem testimoniumque fortunae?
5. Quid pectoribus adplodentes palmas passis cum crinibus Galli? nonne
illos referunt in memoriam luctus, quibus mater turrita cum Agdesti lacrimabili
puerum prosecuta est heiulatu?
6. Quid temperatus ab alimonio panis, cui rei dedistis nomen castus?
nonne illius temporis imitatio est quo se numen ab Cereris fruge violentia
maeroris abstinuit?
1. veram Meu: uera P
2. statis Sab | sanctuaria Cas
3. lanarum Sab: uanarum P | Ia Meu: iam P | teporis S
4. uiolaceis P
5. Galli Sab: gallii P | Agdesti Rei Acdesti M
6. maeroris Sab: erroris P.
V.17.1. Aut si ea quae dicimus non sunt ita, vos edissertate, vos dicite:
evirati isti mollesque, quos interesse vobiscum in istius numinis videmus
sacris, quidnam istic habeant negotii sollicitudinis curae,
et cur more lugentium caedant cum pectoribus lacertos | f. 107 | et
fortunam imitentur in lamentabili constitutorum sorte?
2. Quid coronae, quid violae, quid volucra mollium velamenta lanarum?
Cur ad ultimum pinus ipsa, paulo ante in dumis inertissimum nutans
lignum, mox ut aliquod praesens atque augustissimum numen deum matris constituatur
in sedibus?
3. Aut enim haec causa est, quam in vestris scriptis et commentariis
invenimus, et manifestum vos est non divinas conficere caerimonias sed
imaginem tristium redintegrare gestorum;
aut si alia ratio est, quam mysterii nobis abnegavit obscuritas, et
ipsa quoque necesse est turpitudinis alicuius participetur infamia.
Quis est enim qui credat, honestatis aliquid in ea re esse quam initiant
viles Galli, effeminati conficiant exoleti?
1. habeant Sab P**: habeat P | negotiis P | morae P | quid voluere
Gronovius
2. molliumve Oe, >et> velamenta Sal | nutans Sab: mutans P
3. caerimonias Gel | initiant Meu: inhiant P, initient Ur ineant Gel R
inchoant Her.
V.18.1. Postulat quidem magnitudo materiae atque ipsius defensionis
officium, ut similiter ceteras turpitudinum species persequamur,
vel quas produnt antiquitatis historiae vel mysteria illa continent
sancta quibus initiis nomen est et quae non omnibus vulgo sed paucorum
taciturnitatibus traditis.
2. Sed sacrorum innumeri ritus atque adfixa deformitas singulis corporaliter
prohibet universa nos exsequi: quinimmo,
ut verius experimamus, a quibus<dam> nos ipsi consilio et ratione deflectimus,
ne dum expelicare contendimus cuncta, expositionis ipsius contaminationibus
polluamur.
3. Fentam igitur Fatuam, Bona quae dicitur Dea, transeamus, quam murteis
caesam virgis, quod marito | f. 107b | nesciente seriam meri ebiberit plenam,
Sextus Clodius indicat sexto de diis graeco,
signumque monstrari quod, cum ei divinam rem mulieres faciunt,vini
amphora constituatur obtecta nec myrteas fas sit inferre verbenas, sicut
suis scribit in causalibus Butas.
4. Sed et deos Conserentis pari more ac dissimulatione taceamus, quos
cum ceteris scribit Flaccus in humani penis similitudinem versos obruisse >se> cineri,
qui sub ollula fuerat factus extorum: quem cum Tanaquil dimoveret Etruriae
disciplinarum perita, subrexisse se deos et nervis obduruisse divinis.
5. Corniculanae inde imperavisse captivae, ut intellegeret et agnosceret
quid sibi res vellet; Ocrisiam prudentissimam feminam divos inseruisse
genitali, explicuisse motus certos:
tunc sancta ecferventia numina vim vomuisse Lucilii ac regem Servium
natum esse Romanum.
1. non omnibus Gel : omnibus non P | traditis . sed Meu: tradidisse
P, traduntur: sed Gel , tradunt. sed U
2. corporaliter] specialiter vel partiliter Ur + Rei peculiariter Mei
| verum Sab | quibusdam Gel : quibus P
3. Fentam Hil: fetam P, foetam Sab Faunam U
3. seriam Sab: semariam P | greco P | Butas Gel : putas P
4. Conserenteis Sal: conferentis P | penis Sab: poenis P | <se>
Ur | cinere Meu Rei | se] sed P
5. Corniculanae Gel : cornicula P, corniculae Sab | imperavisse Ur impetrauisse
P | vellet Rei: uellent P |
pudentissimam Meu | efferventia Oe: et feruentia P.
V.19.1. Bacchanalia etiam praetermittemus inmania quibus nomen Omophagiis
graecum est, in quibus furore mentito et sequestrata pectoris sanitate
circumplicatis vos anguibus,
atque ut vos plenos dei numine ac maiestate doceatis, caprorum reclamantium
viscera cruentatis oribus dissipatis.
2. Nec non et Cypriae Veneris abstrusa illa initia praeterimus, quorum
conditor indicatur Cinyras rex fuisse,
in quibus sumentes ea certas stipes inferunt ut meretrici et referunt
phallos propitii numinis signa donatos.
3. Oblivioni etiam Corybantia sacra donentur, in quibus sanctum illud
mysterium traditur: | f. 108 | frater trucidatus ab fratribus, interempti
ex sanguine apium natum,
prohibitum mensis holus illud adponi, ne a Manibus mortui inexpeiabilis
contraheretur offensio.
4. Sed et illa desistimus Bacchanalia altera praedicare, in quibus
arcana el tacenda res proditur insinuaturque sacratis, ut occupatus puerilibus
ludicris distractus ab Titanis Libersit,
ut ab isdem membratim sectus atque in ollulas coniectus ut coqueretur,
quemadmodum Iuppiter suavitate odoris inlectus,
invocatus advolarit ad prandium conpertaque re gravi grassatores obruerit
ful mine atque in imas Tartari praecipitaverit sedes.
5. Cuius rei testimonium argumentumque fortunae suis prodidit in carminibus
Thracius talos speculum turbines, volubiles rotulas et teretis pilas et
virginibus aurea sumpta ab Hesperidibus mala.
1. praetermittamus Gel | immania Gel : inania P | omofagiis P
2. praetereamus Gel , praeteribimus Rei | Cinyras Ur sumentes ea] mystae
deae suspic. Rei, amentes deae Kis | ei Oe. ea] aera I. a Wouweren
4. nidoris U
5. Thracius Sab: thracios P, vates Thracius Gel , Orpheus Thracius con.
Rei, Thracius vates susp. Cas
V.20.1. Erat nobis consilium praeterire, praetervehi illa etiam mysteria,
quibus Phrygia initiatur atque omnis gens illa,
nisi nomen interpositum his Iovis prohiberet nos strictim iniurias
eius ignominiasque transire, non quo nobis dulce sit tam foedis inequitare
mysteriis,
sed ut ipsis vobis promptum etiam atque etiam fiat, quid in eos congeratis
iniuriae quorum profitemini vos esse eustodes vindices veneratores.
2. ''Quondam Diespiter, inquiunt, cum in Cererem suam matrem libidinibus
improbis atque inconcessis cupiditatibus aestuaret - nam genetrix haec
Iovis regionis eius ab accolis traditur -
neque tamen auderet id quod procaci adpetitione | f. 108b | conceperat
apertissima vi petere, ingeniosas comminiscitur captiones quibus nihil
tale metuentem castitate imminueret genetricem:
fit ex deo taurus et sub pecoris specie subsessoris animum atque audaciam
celans in securam et nesciam repentina immittitur vi furens,
agit incestius res suas et prodita per libidinem fraude intellectus
et cognitus evolat.
3. Ardescit furiis atque indignationibus mater, spumat anhelat exaestuat
nec fremitum continere tempestatemque irarum valens ex continua passione
Brimo deìnceps ut appelletur adsumpsit,
neque alia cordi est res ei quin audaciam filii poenis quibus potis
est persequatur''.
1. Ea erat Sal | praetervehi Sab praeterueni P | frygia P | gens Ilia
Memmius Rei (= fortasse rectius M) | inaequitare P
2. cum in Cererem Sab: cuminicere P, cum inire Cererem Scal | petere
Sab: peteret P | incestus Sab Rei
3. tempestatemque P* tempestateque P | Brimo Can: primo P | appelletur
Meu: appellatur P, appellaretur Ur | quin] quam ut Sab Rei
V.21.1. ''Iuppiter satagit fractus metu nec quibus remediis leniat violatae
animos reperit. Fundit preces et subplicat: obstruetae sunt dolentis aures.
2. Adlegatur deorum universus ordo: nullius auctoritas tanta est ut
audiatur.
Ad postremum filius vias satisfactionis inquirens comminiscitur remedium
tale: arietem nobilem bene grandibus cum testiculis deligit, exsecat hos
ipse et lanato exuit ex folliculi tegmine.
3. Accedens maerens et summissus ad matrem et tamquam ipse sententia
condemnavisset se sua, in gremium proicit et iacit hos eius.
Virilitate pignoris visa sumit animum mitiorem et concepti fetus revocatur
ad curam: parit mensem post decimum luculenti filiam corporis,
quam aetas mortalium consequens modo Liberam modo | f. 109 | Proserpinam
nuncupavit.
4. Quam cum verveceus Iuppiter bene validam, floridam et suci esse
conspiceret plenioris, oblitus paulo ante quid malorum et sceleris esset
adgressus et temeritatis quantum, redit ad prioris actus,
et quia nefarium videbatur satis patrem cum filia comminus uxoria coniugatione
misceri, in draconis terribilem formam migrat,
ingentibus spiris pavefactam colligat virginem et sub obtentu fero
mollissimis ludit atque adulatur amplexibus.
5. Fit ut et ipsa de semine fortissimi compleatur Iovis, sed non eadem
condicione qua mater: nam illa filiam reddidit liniamentis descriptam suis,
at ex partu virginis tauri specie fusa Iovialis monumenta pellaciae''.
6. - Auctorem aliquis desiderabit rei: tum illum citabimus Tarentinum
notumque senarium, quem antiquitas canit dicens: ''Taurus draconem genuit
et taurum draco''.
Ipsa novissime sacra et ritus initiationis ipsius, quibus Sebadiis
nomen est, testimonio esse poterunt veritati:
in quibus aureus coluber in sinum demittitur consecratis et eximitur
rursus ab inferioribus partibus atque imis.
1. praeces P | dolentis Sab: dolentes P
2. folliculi Sab: polliculi P
3. accedit Ax | et iacit] [et iacit] Rei M, del. Or | >mater> mitiorem
Cas (= fort. recte M) | concepti Ur: concipit S
4. verveceus Sab uiruiriceus P | astus Meu | feri Ur Rei
5. illam P | at Sab P**: ad P | species est Ur species E
6. desiderabit Sab desiderauit P | tum] notum Kir | Tarentinum] tritum
Ur Tarentinum notumque] Tarentini Rhinthonis con. Rei |
Sadii Meu | demittitur Ur Rei: dimittitur P | imferioribus P.
V.22.1. Non esse arbitror necessarium sermone quoque hic multo membra
ire per singula quantaeque insint in partibus pravis turpitudinum scatebrae
flagitiorumque monstrare.
2. Quis est enim mortalium vel exiguae humanitatis sensum ferens qui
non ipse pervideat,
qualia sint haec omnia, | f. 109b | quam scelerata, quam foeda quantasque ignominias differant ex ipsis mysteriorum sacris et ex sacrorum originibus
indecoris?
3. ''Iuppiter, inquit, exarsit in Cererem''.
- Quid tantum, quaeso, de vobis Iuppiter iste quicumque est meruit,
quod genus est nullum probri, infame, adulterium nullum,
quod in eius non caput velut in aliquam congeratis vilem luteam que
personam?
4. ''Matrimonii prodidit ius Leda'': - Iuppiter esse dicitur auctor culpae.
''Virginitatem Danae custodire nequivit'': - furtum esse narratur Iovis.
5. ''Ad mulieris nomen properavit Europa'': - expugnator pudicitiae idem
esse iactatur.
''Alcumena Electra Latona Laodamia, mille aliae virgines ac mille matres
cumque illis Catamitus puer pudoris spoliatus est honestate'':
- eadem ubique est Iuppiter fabula, neque ullum turpitudinis genus
est, in quo eius non nomen consociatis libidinibus conseratis,
ut videatur miserabilis prorsus nullam non esse causam ob aliam natus,
nisi ut esset criminum sedes, maledictorum materia, locus quidam expositus,
in quem spurcitiae se omnes sentinarum conluvionibus derivarent.
6. Quem tamen si diceretis cum extraneis habuisse commercium feminis,
impia res quidem, sed tolerabilis esset maledictionis iniuria.
Etiamne in matrem, etiamne in filiam efferati pectoris appetitionibus
adhinnivit, neque illum sanctitas aut reverentia genetricis,
horror etiam pignoris ex se sati ab imagine potuit | f. 110 | tam foedae
cogitationis abducere?
1. quantaeque Sab P**: quantaque P | prauis P privis Davisius Mar: parvis
Or
2. differant P dii (di R) ferant Meu M
3. infame P infamiae Ur M
4. laeda P
5. Alcumena Cas: Alcmena vulgo | cum quo Rei | quod non eius in nomen
c.l. congeratis Or | inseratis Ur | ullam Ur Rei | seges Ur |
sentinarum Sal: scoenarum Sab scenarum Gel P** | >e> conluvionibus
Rei omnes >e> Oe
6. efferatio P | adinniuit P.
V.23.1. Vellem itaque videre patrem illum deorum Iovem, aeternam rerum
atque hominum potestatem, bubulis esse cohonestatum cornibus,
hirsutas agitantem aures, contractis in ungulas gressibus rumigantem
pallentis herbas et ex parte postica caudam suffragines talos molli fimo
perlitum atque intestina proluvie delibutum.
2. Vellem, inquam, videre - dicendum est enim saepius - torquentem
illum sidera et qui pallidas nationes fragore perterret et prosternit consectantem
vervecum greges,
inspicientem testiculos arietinos, arripientem hos manu censoria illa
atque divina qua vibrare coruscos ignes et saevire fulminibus suetus est,
tum deinde secreta rimantem ferventi null<ificamine> summotisque arbitris
circumiectas prolibus diripientem membranulas
ferventique adhuc matri velut quasdam infulas eliciendae miserationis
offerentem: deductum pallidum saucium, simulantem doloris cruces et ad
fidem facto
faciendam arietino sanguine coinquinatum et >in> mendacia vulneris
laneis fasceis linteolisque contectum.
3. Hocine audiri et perlegi sub mundi hoc axe? Et eos qui haec tractant
existimari se velle pios, sanctos religionumque custodes?
Estne aliquod sacrilegium hoc maius, aut ulla mens inveniri tam inreligiosis
potest opinionibus praedita quam quae talia credit aut accipit aut sacrorum
intimis in mysteriis | f. 110b | prodit?
4. Iuppiter ille quicumque est, si sentiret se esse aut si ullo sensu
adficeretur iniuriae, nonne digna res esset,
propter quam iratus et percitus terram nostris subduceret gressibus,
solis lumina extingueret atque lunae, quin immo res omnes in antiquae speciem
confunderet unitatis?
1. >grassantem> gressibus Br ruminantem Sab | molli fimo Ur mollissimo
P mollissima P* mollissimos Gel | prolubie P | dilibutum P
2. rimantem ferventi null<ificamine> scripsi: rimantem feruenti nullas P [ferventi nullas] Zink Rei Mar | prolibus
Sab P**: rolibus P | infulas] offulas alii
membra nullas P | diductum Rei | crucis P | arieti non P corr. P**
| >in> Rei | vulnera Ur | laneis Sab: lanis P | fasciis Rei
3. axe Sab: ase P | praedita Sab: praedicata P, praeligata Ungerus,
dicata Cas | intymis P.
V.24.1. ''Sed non sunt, inquit, rei publicae nostrae haec sacra''. - Quisnam
istud dicit aut quis reponit? Romanus Gallus Hispanus Afer Germanus aut
Siculus?
Et quid adiuvat causam, si vestra haec non sunt, cum qui ea conficiunt
sint vebtrarum partium?
aut quid refert, utrumne ea probetis necne, cum quae vestra sunt propria
aut in simili foeditate aut turpitudinis genere repperiantur esse maiore?
2. Vultis enim consideremus mysteria et illa divina, quae Thesmophoria
nominantur a Graecis, quibus gente ab Attica sancta illa pervigili? consecrata
sunt et pannychismi graves?
3. Vultis, inquam, videamus quas origines habeant quasve causas, ut
Athenas etiam probemus ipsas humanitatis artibus studiisque pollentes
tam in deos dicere con tumeliosa quam dictitent alii,
nec minora ab his probra quam ceteris obiciantur a vobis religionis
sub specie publicari?
4. ''Quodam, inquiunt, tempore cum in Siciliae pratulis purpureos legeret
nondum mulier flores
et adhuc virago Proserpina cumque illam per floream messem huc atque
illuc passim lectionis cupiditas avocaret, per profundae altitudinis speluncam
| f. 111 |
rex prosiliens Manium raptam virginem secum vehit et terrarum absconditur
successibus rursus.
5. Quod cum factum nesciret aeres nec filia esset ubinam gentium suspicaretur,
intendit animum perditam toto orbe conquirere: sumit faces geminas flammis onere pressas Aetnaeis,
quibus sibi praelucens pergit ire quaesitum terrarum in regionibus
cunctis''.
1. reponit] promit con. optima collato I.56.1: conscriptores nostri mendaciter ista prompserunt | spanus P | in om. S
2. thesmoforia P | pannychismi graves Gel : phanniciis migraue P,
Pannychia? ni grave Ur | vobis] nobis Ax
4. virgo S
5. filia - ubinam Sab: filias sedtuuinam P | flammis onere
pressas P flammis
conprehensas Aetnaeis Mar comprehensas Gel conprehensas Rei | etnehis P*.
V.25.1. ''In istius conquisitionis errore Eleusinios etiam pervehitur
fines. Pagi istud est nomen regione in Attica constituti.
2. Qui<nque> illud temporis has partes incolebant terrigenae, quibus
nomina haec fuerant: Baubo Triptolemus Eumolpus Eubuleus Dysaules:
boum iugator Triptolemus, capellarum Dysaules custos, Eubuleus porcorum,
gregis lanitii Eumolpus, a quo gens ecfluit Eumolpidarum et ducitur clarum
illud apud Cecropios nomen
et qui postea floruerunt caduceatores, hierophantae atque praecones.
3. Igitur Baubo illa, quam incolam diximus Eleusinii fuisse pagi, malis
multiformibus fatigatam accipit hospitio Cererem, adulatur obsequiis mitibus,
reficiendi corporis rogat curam ut habeat, sitientis ardori oggerit
potionem cinni, cyceonem quam nuncupat Graecia:
aversatur et respuit humanitatis officia maerens dea nec eam fortuna
perpetitur valetudinis meminisse communis.
4. Rogat illa atque hortatur contra, sicut mos est in huiusmodi casibus,
ne fastidium suae humanitatis | f. 111b | adsumat: obstinatissime durat
Ceres et rigoris indomiti pertinaciam retinet.
5. Quod cum saepius fieret neque ullis quiret obsequiis ineluctabile
propositum fatigari, vertit Baubo artes et quam serio non quibat allicere
ludibriorum statuit exhilarare miraculis:
partem illam corporis, per quam secus femineum et subolem prodere et
nomen solet adquirere genetricum, longiore ab incuria liberat, facit sumere
habitum puriorem
et in speciem levigari nondum duri atque histriculi pusionis.
6. Redit ad deam tristem et inter illa communia quibus moris est frangere
ac temperare máerorss retegit se ipsam atque omnia illa pudoris
loca revelatis monstrat inguinibus.
Atque pubi adfigit oculos diva et inauditi specie solaminis pascitur:
tum diffusior facta per risum aspernatam sumitatque ebibit potionem,
et quod diu nequivit verecundia Baubonis exprimere propudiosi facinoris
extorsit obscenitas''.
1. Eleusinios Sal: eleusionios P eleusinos Sab
2. quinque Liv: qui P, atque Her | treptolemus P | euboleus P
| Eumolpus Sab P**: euolpus P |
effluit (ecfluit R) Can: etfluit P, fluit Gel | hierofantae P
3. Eleusinii Rei eleusini P | reficiendi Sab P**: repiciendi P | sitientis
Oe: sitienti P, sitiendi Meu | ardori] adoris Sal |
cinni Rei: cynum P, cinnum Can P** | quem P** | fortuna Gel | meminisse.
Comis Oe Rei
4. ne Sab: ane P, anus ne Her, ut ne Oe
5. quibat Sab P**: quib; at P, quiverat Pauly | exilarare P | genetricum
Liv: genericum P, generi, tum Sal, generi eam Gel |
istriculi Meu: striculi P, hystriculi Rei | redit ad Sab P**: redita/
ad P, redit ita ad St |
affigit (adfigit R) Sab: adficit P | specie Sab: species P | necquivit
P Br | uerucundia P.
V.26.1. Calumniari nos improbe si quis forte hominum suspicatur, libros
sumat Threicii vatis, quos antiquitatis memoratis esse divinae, et inveniet
nos nihil
neque callide fingere neque quo sint risui deum quaerere atque efficere
sanctitates.
2. Ipsos namque in medio ponemus versus, quos Calliopae filius ore
edidit Graeco et cantando per saecula iuri publicavit humano: V
3. sic effata simul vestem contraxit ab imo
obiecitque oculis formatas inguinibus res:
quas cava succutiens | f. 112 | Baubo manu
- nam puerilis ollis vultus erat -
plaudit, contrectat amice.
4. Tum dea defigens augusti luminis orbes
tristitias animi paulum mollita reponit:
inde manu poclum sumit risuque sequenti
perducit totum cyceonis laeta liquorem.
5. - Quid Erecthidae o cati, quid cives Minervii dicitis?
havet animus scire quibus sitis eloquiis tam periculosa negotia defensuri,
vel artibus habeatis quibus tam confossis salutem dare personis vulneribus atque causis.
6. Non est ista falsa suscriptio nec delatione adpetimini calumniosa.
Eleusiniorum vestrorum notas et origines producunt turpes et antiquarum
elogia litterarum,
ipsa denique symbola quae rogati sacrorum in acceptionibus respondetis:
''Ieiunavi atque ebibi cyceonem''; ''Ex cista sumpsi et in calathum misi'';
''Accepi rursus, in cistulam transtuli''.
1. Threicii edd.: treicii P | sanctitates Sab: sanctitate P
2. versus Sab: versos P | Calliopae Hil: Calliope P, Calliopes Sab |
cantandos Or | iuri] generi U
3. sinu Lambinus | formatas inguinibus Sab: formata sanguinis; P |
pro cava et manu, syllabae finales corripiuntur, Heinsius legebat:
Quas cava succutiens Baubus manu, Auratus: q. c. s. Bacchi manu:
Baubo manu Heraeus + Rei |
amice Gel : amicae P | poclum Sab: poculum P | risuque Sab: risu quem
P
5. Erechthidae o cati Pithoeus: erithideo cati P, Erichtheo sati
Sab | Minervii Sab: minerui P | avet (havet Oe) Sab: habet P |
tam add. P* | vulneribus] vel rebus Rei L
6. ista Gel : ita P | suscriptio (sub- Sal) Souter: susceptio P suspectio
Lipsius suspicio Ur |
+ notas Mar notas et origines produnt urbes vel produnt turpes antiquarum U
notae sunt origines turpes:
produnt et Rei ortus et origines Mei, vestrorum not<i hi versus in medium not>as Wiman L | ex
cista Ur: ex cita P.
V.27.1. Ergone, ut promunt sancta illa atque arcana mysteria, rapiuntur
et rapiunt dii vestri, matrimonia copulant fraudibus adpetita furtivis,
ab repugnantibus et invitis decus virginitatis eripitur,
imminentes nesciuntur iniuriae, quidnam raptis acciderit ignoratur,
amissa quaerunt ut homines et sub sole clarissimo cum lucernis et facibus
orbis peragrant vastitatem?
2. Adficiuntur, aegrescunt, lugentium sumunt sordes et miseriarum insignia,
atque ut animum commodare alimoniis possint victuique sumendo, non
ratio, non tempus, non sermo aliquis adhibetur gravis aut adfabilitas seria,
sed propudiosa corporum monstratur | f. 112b | obscenitas obiectantur
que partes illae quas pudor communis abscondere,
quas naturalis verecundiae lex iubet, quas inter aures castas sine
venia nefas est ac sine honoribus appellare praefatis.
3. Quidnam quaeso spectaculi, quid in pudendis fuit rei verendis que
Baubonis, quod feminei sexus deam et consimili formatam membro in admirationem
converteret atque risum,
quod obiectum lumini conspectuique divino et oblivionem miseriarum
daret et habitum >in> laetiorem repentina hilaritate traduceret?
O qualia, o quanta inridentes potuimus cavillantesque depromere, si
non religio nos gentis et litterata prohiberet auctoritas.
1. promunt Sab: pronunt P | inuitiis P | amissi Gel | quaerunt ut Ur quaeruntur
P, queruntur Zi | vastitatem Sab: uastitate P
2. sermo Sab P**: sero P | quas] atque U
3. spectaculi Vahl: inspecuali P, in specu tali Sab spectaculo in
tali Ur, in spectu tali St, in specu anili Zi, in specie tali Mei |
rei verendisque St: reuerendisque P, verendisque Can |
miseriarum P | >in> Sab | nos gentis Sab: noscentis P, nos >de>centis
W | litterata Thoernell: litteratam P, litterarum, an litterata ni? M
V.28.1. Iam dudum me fateor haesitare circumspicere tergiversari, tricas
quemadmodum dicitur conduplicare Tellenas, dum pudor me habet Alimuntia
illa proferre mysteria,
quibus in Liberi honore patris phallos subrigit Graecia et simulacris
virilium fascinorum territoria cuncta florescunt.
2. Quid sit istud, obscurum est forsitan, et qua fiat ratione disquiritur.
- Quisquis istud ignorat, disce atque admiratus res tantas puris semper
in sensibus meticulosa observatione custodi.
3. ''Cum inter homines, inquiunt, esset adhuc Nysius et Semeleius Liber,
nosse inferos expetivit et sub Tartari sedibus quidnam rerum ageretur inquirere:
et cupiditas haec eius nonnullis difficultatibus inpediebatur, quod
qua iret ac pergeret inscitia itineris nesciebat.
4. Prosumnus | f. 113 | quidam exoritur ignominiosus amator dei atque
in nefarias libidines satis pronus, qui se ianuam Ditis atque Acherusios
aditus pollicetur indicaturum,
si sibi gereret [et] morem deus atque uxorias voluptates pateretur
ex se carpi.
5. Deus facilis iurat potestatis futurum ac voluntatis se eius, sed
cum primum ab inferis conpos s.u.i voti atque expeditionis redisset.
6. Viam comiter Prosumnus edisserit atque in limine ipso prostituit
inferorum. lnterea dum Liber stygem Cerberum Furias atque alias res omnis
curiosa inquigitione conlustrat,
ex viventium numero index viae decidit atque ex more sepelitur humano.
7. Emergit ab inferis Euius et recognoscit extinctum ducem: qui ut
fidem compleret pacti et iurandi solveret religione se iuris, locum pergit
ad funeris
et ficorum ex arbore ramum validissimum praesecans dolat runcinat levigat
et humani speciem fabricatur in penis, figit super aggerem tumuli et postica
ex parte nudatus accedit subdit insidit.
8. Lascivia deinde surientis adsumpta huc atque illuc clunes torquet
et meditatur ab ligno pati quod iam dudum in veritate promiserat''.
1. circumspicere Hil: circumsciscere P circumhiscere Sab circumscribere
Zi | tergiversari Sab: tergiuersa P |
Alimontia Sal: -muntia Rei alimonia P alimoniae Sab P** Alimuntis Pithoeus
| phallos Sal: uallos P ithyphallos S
3. esset Sab: essent P | nisius P | et Semeleius Liber secl. Zi, Liber
secl. St | inquirere: et Br: inquireret . et P, inquirere: sed S
4. Prosymnus Rei | acerusios P | gereret Gel P**: gereret et P | carpit
P
5. compos sui Wi: conpossi P, conpos (compos R) Sab expetitionis S
| Prosymnus Rei
6. omneis (omnis R) Gel: omni P | numero Sab | index viae Wi Mar: index
inde P, index ille Gel , index exinde Br, index Her Rei |
decedit Ur Rei | more Sab P**: mole P | sepelitur Sab P**: sepelitu P
7. Euius Sal: cuius P, euhiius Sab | iurandi Gel P**: iurandis P | religione
se Gel : religionis et P |
penis Sab: poenis P | et Sab: ex P | subdit Sab: subsidit P | subrigentis
P**.
V.29.1. Ac ne quis forte a nobis tam impias arbitretur confictas res
esse, Heraclito ut testi non postulamus ut credat nec mysteriis volumus
quid super talibus senserit ex ipsius accipiat lectione:
totam interroget Graeciam, quid sibi velint hi phalli, quos per rura,
per oppida mos subrigit et veneratur antiquus, inveniet causas | f. 113b
| eas esse quas dicimus:
aut si fuerit puditum veritatem simpliciter explicare, quid obscurare,
quid tegere causam ritus atque originem proderit, >cum> criminatio
ipsa religionis in re sit?
2. Quid dicitis o gentes, quid occupatae, quid deditae templorum venerationibus
nationes?
Ad haecine nos sacra flammis exiliis caedibus atque alio genere suppliciorum
compellitis et crudelitatis metu?
Hoscine nobis deos inportatis insinuatis infligitis, quorum similes
nec vos esse neque alium velitis quemquam sanguinis vobis gradu et iure
familiaritatis adiunctum?
3. Potestisne impubibus et praetextatis vestris quas Liber induxerit
pactiones suis cum amatoribus indicare?
Potestis vestras nurus, quinimmo vobis matrimonio coniugatas ad verecundiam
Baubonis impellere atque ad pudicas (lereris voluptates?
4. Vultis vestri iuvenes sciant audiant discant, Iuppiter ipse qualis
in unam extiterit atque alteram matrem?
vultis adultae virgines robustique adhuc patres, idem iste in filiam
qua luserit arte, cognoscant?
vultis germani iam fervidi atque ex isdem seminibus fratres eandem
rursus accipiant concubitus, lectulos non esse aspernatum sororis?
5. Ita ergo non protinus ab huiusmodi fugiendum diis longe ac ne inrepat
in animum tam inpurae religionis obscenitas, audientia tota claudenda est?
6. Quis est enim mortalium tam pudicis moribus institutus, quem non
ad huiusmodi furias deorum documenta proritent?
aut quis suas comprimere | f. 114 | cupiditates a cognatis valeat reverendis
que personis, cum apud superos sanctum nihil in libidinum videat confusione
servatum?
7. Ubi enim primam perfectamque naturam inter fines constiterit iustos
cupidinem suam non valuisse frenare, cur non in promiscuos adpetitus effundat
se homo
et ingenita fragilitate praeceps datus et magisterio sanctae divinitatis
adiutus?
1. ut om. Meu | hi phalli St: hii ualli P, ityphalli Sab | eas Can:
eas. eas P, et eas res Sal | cum add. Gel
2. haecne Sab | atque alio Rei: atque aliquo P, atque reliquo Gel , ac
reliquo Ur an alio quoque? M
3. potestisne Sab: potestatisne P | Liber Sab P**: libet P | vestras
Sab: uel trans P
4. germanae... fervidae Rei | isdem Rei iisdem Sab | [concubitus]
Meu | aspernatum Sab: aspernaturos P
5. ne Sab: nec P
6. quem Sab P**:que P
7. intra Gel Rei | im P.
V.30.1. Iam dudum me fateor reputantem mecum in animo rerum huiuscemodi
monstra solitum esse mirari, audere vos dicere quemquam ex is atheum inreligiosum
sacrilegum qui deos esse omnino
aut negent aut dubitent aut qui eos homines fuisse contendant et potestatis
alicuius et meriti causa deorum in numerum relatos:
cum si verum fiat atque habeatur examen, nullos quam vos magis huiusmodi
par sit appellationibus nuncupari, qui sub specie cultionis plus in eos
ingeratis maledictionum et criminum
quam si aperte hoc facere confessis maledictionibus coinbibissetis.
2. Deos esse qui dubitat aut esse omnino qui negat, quamvis sequi sententias
inmanes opinionum videatur audacia, sine ullius tamen insectatione personae
fidem rebus non adcommodat involutis:
et qui generis adseverat eos fuisse terreni, quamvis eos privet sublimitate
caelitum, subsicivis tamen adcumulat laudibus,
siquidem illos divinitatis ad meritum beneficiis autumat et virtutum
admirationibus sublevatos.
1. iandudum P | audere Sab audire P | his Sab | nullos Gel : nullius P
| coimbibissetis (coinb- R) Sal: conbibissetis P
2. sublimitate Sab: sublimitates P | benenciis Sab ueneficiis P | autumat
Gel : autumant P.
V.31.1. Vos vero, qui vindices et eorum contenditis immortalitatis esse
propagatores, unum ex his | f. 114b | quempiam praeteristis, transistis
vestris maledictionibus invulneratum?
2. Aut genus ullum est probri tam communi exstimatione damnabile quod
in eos conferre metueritis vel nominis saltem auctoritate tardati?
3. Quis caduca et mortalia corpora deos edidit amasse? - non vos?
4. quis illa furta dulcissima in alienis genialibus perpetrasse? -
non vos?
5. quis cum matribus liberos, quis cum suis virginibus rursus patres
infaustos miscuisse concubitus? - non vos?
6. quis scitulos pusiones atque adultos venustissimis lineis adpetitos
esse inceste? - non vos?
7. quis abscisos, quis exoletos, quis versipelles, quis fures, quis
in vinculis habitos, quis in catenis, quis denique fulminibus adpetitos,
quis vulneratos, quis obisse supremos dies,
sepulturas etiam meruisse terrenas? - non vos?
8. Cum igitur a vobis tot et tanta conflata sint deorum in contumelias
crimina, audetis obicere nostri nominis causa numinum esse offensas mentes,
cum iamdudum vos
queat irarum esse tantarum reos et divinae indignationis auctores?
1. propagatores] propugnatores Ur Rei (= fort. rectius M) | num Ur | esse propagatores unum ex his P
2. tardati Sab tradatis P
5. miscuissem P | quis Sab: qui P
6. inceste Hil: iniuste P, inhoneste Ur | abscissos S
7. adpetitos P**: apetitos P
8. liqueat Sque ad P.
V.32.1. ''Sed erras, inquit, et laberis satisque te esse imperitum,
indoctum ac rusticum ipsa rerum insectatione demonstras.
2. Nam istae omnes historiae, quae tibi turpes videntur atque ad labem
pertinere divinam, mysteria in se continent sancta, rationes miras atque
altas
nec quas facile quivis possit ingenii vivacitate pernoscere.
3. Neque enim quod scriptum est atque in prima est | f. 115 | positum
verborum fronte, id significatur et dicitur, sed allegoricis sensibus et
subditivis intelleguntur omnia illa secretis.
4. Itaque qui dicit cum sua concubuit Iuppiter matre non incestas significat
aut propudiosas Veneris conplexiones, sed Iovem pro pluvia, pro tellure
Cererem nominat.
5. Et qui rursus perhibet lascivias eum exercuisse cum filia, nihil
de foedis voluptatibus loquitur, sed pro imbris nomine ponit Iovem, in
filiae significatione sementem.
6. Sic et ille qui raptam Dite a patre Proserpinam dicit, non ut reris
in turpissimos adpetitus viraginem dicit raptam, sed quia glebis occulimus
semina, isse sub terras deam
et cum Orco significat foedera genitalis conciliare feturae.
7. Consimili ratione et in historiis ceteris aliud quidem dicitur,
sed intellegitur aliud, et sub vulgari simplicitate sermonis latet ratio
secreta et altitudo involuta mysterii''.
1. rerum >harum> Rei | in sectatione Sab in insectatione Or | demonstras
Sab: demonstrans P
4. dicit Gel : dicet P
6. ut reris Ur: ut cereris P, vi Cereris Gel | turpissimos Sab: turpissimus
P | virginem McCas | gleuis P | isse Sab: esse P |
Orco Sab: origo P | conciliasse Rei | foeturae Sab: futurae P.
V.33.1. Argutiae sunt ut apparet atque acumina haec omnia, quibus fulcire
sollemne est malas in iudiciis causas, quinimmo, ut verius dicam, sophisticarum
disputationum colores,
non quibus [non] verum sed imago et species veri semper atque umbra
conquiritur.
2. Nam quoniam rectas accipere lectiones pudet dedecet indecorum est, >decursum est> in
has partes, ut alia subiceretur res alii et in speciem decoris turpitudinis
interpretatio cogeretur.
3. Sed quid ad nos istud, an alii sensus aliaeque sententiae conscriptionibus
vanis subsint?
| f. 115b | Nobis enim satis est, qui deos a vobis scelerate contendimus
impieque tractari, quod scriptum est, quod auditur accipere nec curare
in abdito quid sit,
cum contumelia numinum non in obscura sensuum mente sed in verborum
eminentium significatione teneatur.
4. Ac ne tamen videamur inspicere quale sit istud quod dicitur nolle,
primum illud a vobis, si modo commodare patientiam vultis, exquirimus primum:
allegorico genere vel scripta haec esse vel eodem modo intellegi oportere,
unde est vobis cognitum vel unde intimatum?
5. in consilium scriptores advocare vos solent? in eorum pectoribus
latitabatis, cum pro aliis res alias inter veritate capta subdebant?
6. Deinde si illi rationis alicuius et religionis metu mysteria illa
convolvere tenebrosa obscuritate voluerunt, quantum vobis audaciae est,
ut quod illi noluerunt vos velitis intellegere, vos scire et cunctorum
substernere notioni quod illi frustra verbis minus verum significantibus
occulerunt?
1. non del. S
2. indecorum est, decursum est Cas: inclinatum est Gel , decursum est
Sal, indecorum est, itum St, indecorat, itum est Hil, indecorum est, itum
est Rei, inde decursum est Oe | interpraetatio P
3. aliis P | vanis] vestris Rei
4. primum del. Meu | eo demum Rei
5. advocare
uos solent? scripsi: advocare
uos sutum P advocauere vos? aut tum Sal: advocavere vos et tum Mar (incertus) advocavere vos? an tum Rei <num> in consilium... advocare <voluerunt> vos, vel tum Pauly, advocavere vos suum? tum Kir
advocare vos suerant? tum... interiore veritate coperta subdebant
W L | intercepta veritate Ur interiore veritate operta Rei
6. alicuius <causa> Rei L observationis alicuius et religionis
Kir | minime Rei
V.34.1. Sed ut vobis adsentiamur in fabulis his omnibus cervas pro Iphigeniis
dici, undè tamen vobis liquet, cum allegorias istas vel explanare >velitis> vel
pandere, eadem vos interpretari
eademque sentire quae sub tacitis cogitationibus ipsis ab historicis
sensa sunt nec per voces proprias, significationibus sed aliis explicata?
2. vos Iovis et Cereris coitum imbrem dicitis dictum telluris in gremium
lapsum: potest alius aliud et argutius fingere et veri cum similitudine
suspicari, potest aliud tertius, | f. 116 | potest aliud quartus
atque ut se tulerint ingeniorum opinantium qualitates, ita singulae
res possunt infinitis interpretationibus expelicari.
3. Cum enim rebus occlusis omnis ista quae dicitur allegoria sumatur
nec habeat finem certum in quo rei quae dicitur sit fixa atque immota sententia,
unicuique liberum est in id quo velit adtrahere lectionem
et adfirmare id positum in quod eum sua suspicio et coniectura opinabilis
duxerit.
4. Quod cum ita se habeat, qui potestis res certas rebus ab dubiis
sumere atque unam adiungere significationem dicto quod per modos videatis
innumeros expositionum varietate deduci?
1. cervas Gel : ceruos P | >statuitis> istas Br | explanatis S
| velitis add. Rei, istas >vultis> Bae | panditis S
2. veri maiori susp. Rei
3. e rebus Gel , rebus ab Hil, rebus de Rei | ista quae Sab P**: itaq.
P | adsumatur Pauly | quae Sab P**: qui P | uellit P.
V.35.1. Denique si adcommodum ducitis, etiam illud a vobis repetita
interrogatione conquirimus, omnesne has fabulas existimetis
id est singulas totas ambifarias ac bilingues et versipellibus esse
scriptas modis an alias earum partes nihil ambiguum dicere, alias vero
multifidas atque allegorici tegminis superiectione velatas?
2. Si enim ad finem a capite textus omnis expositionis et series obtentionibus
allegoricis clausa sunt, edissertate, monstrate, quid pro rebus singulis,
quas unaquaeque eloquitur fabula,
supponere debeamus et promere quasque in res alias atque intellegentias
vocare.
3. Ut enim Iovem pro pluvia, Cererem verbi causa pro terra vultis audire
et pro Libera ac patre Dite submersionem seminis atque iactum, ita dicere
vos convenit,
quid pro tauro | f. 116b | debeamus accipere, quid pro indignatione
Cereris atque ira quid sibi velit Brimo verbum, quid Iovis solliciti supplicatio,
quid allegati caelites nec auditi, quid exsectus aries, quid exsecti
arietis proles, quid satisfactio his facta, quid quae rursus gesta sunt
libidine obsceniore cum filia.
4. Consimiliter et in altera fabula Hennae nemus et flores quid sint,
quid sumptus ignis ex Aetna conprehensaeque isto faces, quid peragratio
cum his orbis, quid Attica regio, quid Eleusinius pagus,
quid Baubonis tugurium atque hospitium rusticanum, quid cyceonis significet
potio, quid aspernatio potionis, quid novatio et revelatio pudendorum,
quid spectaculi flagitiosa dulcedo et ex remediis talibus orbitatis
oblivio comparata.
5. Quodsi pro his omnibus quod oporteat subici rerum immutatione monstratis,
erit ut vobis adsensum super tali adseveratione tribuamus:
sin autem singula in singulis neque potestis opponere nec alterum >in> rerum
vocare contextum,
quid allegoricis obscuritatibus honestatis id quod simpliciter scriptum
est et communem ad intellegentiam publicatum?
1. omnesne Her: omnes de P | has] his P* Sab dis Meu | id est singulas
del. Meu | anbifarias P | anbiguum P
2. intelligentias Sab intellegentia P | vocare Sab: uacare P
3. Libera P**: libero P | iactum Sab P**: iactu P, + Rei iacturam (=
iactum) Cas | Brimo Can: primo P | Hennae Sal: henna P
4. nemus Sab: demus P | hetna P | rusticanum Sab: rusticano P
5. in om. Sal Rei | supponere Meu Rei | nec >ad> St | in add. M
Cas: alterum in sensum Sal Rei | allegoriis obscuratis Sab |
honestatis Hil: honestis P, oneratis Rei, involvitis Pauly, innectitis
Mei.
V.36.1. ''Nisi forte dicetis non toto in historiae corpore allegorias
has esse, ceterum partes alias esse communiter scriptas, alias vero dupliciter
et ambifaria obtentione velatas''.
2. - Urbana est ista subtilitas, et quibuslibet brutis patens. Nam
quia cuncta quae scripta sunt inexpeditissimum vobis est traducere invertere
derivare,
eligitis quaedam vestrae convenientia voluntati | f. 117 | et ex ipsis
optinere contenditis nothas atque adulteras lectiones interiori esse superpositas
veritati.
3. Quod tamen ut vobis ita sese habere quemadmodum dicitis adnuamus,
qui scitis aut unde cognoscitis,
utra pars sit sententiis historiae scripta simplicibus, utra vero sit
dissonis atque alienis significationibus tecta?
Potest enim fieri, ut quod vos existimatis sic esse aliter se habeat,
ut quod aliter creditis conceptionibus aliis contrariisque prolatum sit.
4. Ubi enim dicitur in unius materiae corpore pars esse allegorice
scripta, indubitabili altera sermone rectoque, nec inest in re signum quo
differitas indicari ambiguorum possit simpliciterque dictorum,
tam potest quod simplex est ambiformiter dictum existimari quam quod
ambigue scriptum est reclusis esse obtentionibus credi.
Quod quidem quo genere aut fiat aut fieri posse credatur, intellegere
confitemur minime nos posse.
1. caeterum S
2. set Rei: et P, at Barth, sed Oe | nothas Sab: notas P | interiori
esse Sab | superpositas Sab: superposita P 3.ut quod] aut S
4. indicari P** Rei: indiciari P, iudicari Sab | quod Sab: quam P | nos
posse Sal: non p. P, om. Sab
V.37.1. Inspiciamus enim quod dicitur hoc modo. ''In nemore, inquit,
Hennensi quondam flores Proserpina lectitabat >virago>''.
- Integrum adhuc istud est et recta pronuntiatione prolatum; nam et
nemus et flores quid sint, quid Proserpina, quid virago, cunctis indubitabiliter
notum est.
2. ''Emicuit Summanus e terris curru quadriiugo vectitatus''. - Simplex
et hoc aeque est; nam quadrigae, currus atque Summanus interpretationem
desiderant nullam.
''Inprovisus Proserpinam rapuit et sub terras secum avexit''. ''Seminis,
inquit, abstrusio raptione in Proserpinae nuncupatur''.
3. - Quid | f. 117b | accidit, quaeso, ut in aliud subito converteretur
historia, semen Proserpina diceretur, ut quae virago iamdudum florum in
lectionibus habebatur,
postquam sublata et rapta est, significationem coeperit habere sementis?
4. ''Iuppiter, inquit, in taurum versus concubitum matris suae Cereris
appetivit: ut expositum supra est, nominibus his tellus et labens pluvia
nuncupatur''.
- Legem allegoricam video tenebrosis ambiguitatibus explicatam. ''Irata
Ceres est et exarsit et arietis proles pro poena atque ultione suscepit''.
- Hoc iterum video communibus in proloquiis promptum; nam et ira et
testes satisfactio suis in moribus et condicionibus dicta sunt.
Quid ergo hic accidit, ut ab Iove, qui pluvia, et ab Cerere, quae appellata
est terra, res transiret ad verum Iovem atque ad rerum simplicissimam dictionem?
1. lectitabat virago Ur lectitabat P, adhuc virago lectitabat Meu
2. Summanus Sab: submanus P | desiderant Sab: desiderat P | terras S:
terra P | abstrusio Sab P**: abstrusior P
3. concubitum Sab: coincubitum P |
4. nam et ira et testes <et> satisfactio suis [is] Mar [testes]
Zi L Rei Cas | <et> Mar | suis in Oe suisis P suis hic Sab sui Rei
V.38.1. Aut igitur debent allegorico genere omnia esse scripta et posita
demonstrandaque universa nobis, aut genere isto conscriptum est nihil,
quoniam esse quod creditur t quasi parte ex historiae non videtur.
2. ''Allegorico genere scripta sunt haec omnia''. - Minime istud videtur
certum. '' quaeritis ratione, qua causa?''.
- Quia omne quod gestum est et in alicuius operis evidentia constitutum
est conversionem non potest in allegoricam duci;
neque enim potest infectum esse quod factum est aut rei gestae natura
in alienam potest degenerare naturam.
3. Numquid bellum Iliacum in Socraticam verti condemnationem potest,
aut pugna illa Cannensis proscriptio fieri crudelitasque Sullana?
4. Potest quidem proscriptio, quemadmodum | f. 118 | Tullius [Sex.Rosc.
89] ludit, pugna dici appellarique Cannensis,
sed quae gesta est dudum, pugna esse non potest eadem eademque proscriptio;
neque enim quod gestum est potest aliud ut dixi quam id esse quod gestum
est, aut in alienam migrare substantiam id quod in vi propria atque in
sui generis qualitate defixum est.
1. creditur-historiae] concretum quasi parte ex historia sit parte
ex allegoria Rei quasi ex parte esse historiae non videtur Zi
2. qua quaeritis Oe: quaeritis P, quaeritis qua Sab | constitutum
Rei
3. Sullana Cas: syllana P
4. pugna, pugna Ur Rei (= fort. recte M) | eadem om. Sab Rei
V.39.1. ''Unde igitur probamus historias has omnes rerum esse gestarum
conscriptiones?''.
- Ex sollemnibus scilicet sacris atque initiorum mysteriis, vel quae
statis fiunt temporibus ac diebus vel quae in abdito tradunt gentes moris
proprii perpetuitate servata.
2. Neque enim credendum est sine suis originibus haec esse, frustra
atque inaniter fieri nec habere coniunctas primis institutionibus causas.
3. Pinus illa, sollemniter quae in Matris infertur sanctum deae, nonne
illius imago est arboris, sub qua sibi Attis virum demessis genitalibus
abstulit
et quam memorant divam in solatium sui consecravisse maeroris?
4. Phallorum illa fascinorumque subrectio, quos ritibus annuis adorat
et concelebrat Graecia, nonne illius facinoris similitudinem refert quo
se ab debito >Liber> liberavit?
5. Eleusinia illa mysteria et sacrorum reconditi ritus cuius memoriam
continent?
Nonne illius erroris quo in filiae conquisitione Ceres, fessa oras
ut venit ad Atticas, triticeas attulit fruges, Nebridarum familiam pellicula
cohonestavit hinnulae
et illud spectaculum maximum Baubonis in inguinibus risit?
6. Aut si | f. 118b | alia causa est, nihil ad nos istud, dummodo causa
cuncta ista confiant. Neque enim credibile est nullis antecedentibus causis
suscepta haec esse,
aut insanire iudicandum est Atticos, qui sibi ritum religionis adfinxerint
conflatum rationibus nullis.
7. Quod si liquet et constat, id est si rebus actis mysteriorum causae
atque origines effluunt, in allegoricas species nulla possunt conversione
traduci.
Quod enim factum, gestum est, infectum non potest fieri rerum prohibente
natura.
1. gentes U
2. inaniter Ur inaia P, inania S
3. Ideae Mar: deum Meu Rei
4. phallorum Sal: fallorum P, ithyphallorum Sab | >Liber> S
5. nebridiantium con. Rei | pelliculam P | hinnulea U
6. [causa] cuncta Sal, e causa Rei | affinxerint Meu
7. e rebus Ur Rei
V.40.1. Et tamen ut vobis ita se habere adsentiamur res istas, id est
ut historiae aliud verbis sonent, nescio quid aliud more hariolantium dicant,
ita non animadvertitis, non videtis,
quanta istud dicatur [et] cum ignominia fieri contumeliaque divorum?
2. An iniuria gravior ulla potis est reperiri, quam terram et pluviam
vel quodlibet aliud - nihil enim refert quae fiat interpretatione conversio
-
Iovis et Cereris dicere atque appellare concubitum et cum deorum criminibus
labem imbris e caelo et telluris significare madorem?
3. Potest inreligiosius quippiam vel exi stimari vel credi quam semina
terris mersa vel quodlibet aliud - nihil enim similiter refert -
raptum Proserpinae dicere et cum nota Ditis patris rei rusticae de
opere proloqui?
4. Nonne milies optatius fuit elinguem fieri atque mutum, quam scaturriginem
istam vocis et strepitum foedae loquacitatis amittere, | f. 119 | quam
deorum nominibus res appellare turpissimas, quinimmo turpibus deorum factis
negotia significare volgaria?
1. ita Sab P**: ista P | <impietate> quanta Zi, quanta <cum iniuria> Pauly
| [et] Mar et inninuetur con. Rei
2. significari Ax
3. Ditis Sab: diti P | de opere P**: deoperi P, dei S
4. quam] atque Sab L | amittere P L emittere St
V.41.1. ''Antea mos fuerat in allegorica dictione honestissimis sensibus
obumbrare res turpes et foeda prolatu honestorum convestirier dignitate''.
2. - At vero vobis auctoribus per turpitudinem dicuntur res graves et
castitate pollentia obscenis commorantur in vocibus,
ut quod olim gravitas foedorum verecundia contegebat nunc viliter turpiter
que dicatur dignorum elocutione mutata.
3. ''Quod in adulterio dicimus Martem, inquit, et Venerem Vulcani esse
circumretitos arte, cupiditatem dicimus atque iram vi pressas consilio
que rationis''.
- Quid enim prohibebat, quid obstabat, suis unamquamque rem verbis
et suis significationibus promere?
4. Immo quid urguebat, cum nescio quid indicare per commentarios et
scripta voluisses, nolle illud intellegi quod indicares, sed contrarias
res simul una expositione suscipere,
studium docere cupientis et nolentis ostendere malignitatem?
5. An deos adulteros dicere periculum habuit nullum, prolatio cupidinis
atque irae linguam et os fuerat obsceno coinquinatura contactu?
Quod si utique fieret et allegoricae caecitatis obumbratio tolleretur,
et facilis ad discendum res esset et deorum dignitas conservaretur inlaesa.
6. Nunc vero cum dicitur in Martis et in Veneris vinctione vitiorum
esse significata compressio, perversissimae res duae simul isdem temporibus
fiunt,
ut et foedorum species intellectum subiciat honestatis | f. 119b |
et prius animum turpitudo quam religionis alicuius perstringat auctoritas.
1. foeda Sal: foedas P | convestirier Sab P**: conuectirier P
2. commorantur] commemorantur Sab Rei pravitas Sab Sal foedorum Meu: foederum
P, foedae rei Sab |
contegebatur Sab | viliter Wi: uiriliter P, verniliter P** Rei, scurriliter
Sab | dignorum] digna res S
4. voluisses Sal: uoluisse P voluisset Gel | indicares Rei: indicare
P, indicaris Sal, indicaret S
5. fuerat Rei: fuerant P Br conservaretur Sab: conseruatur P
6. ut Sab: ui P foedorum Meu: foedae rei Sab
V.42.1. ''Nisi forte dicetis - hoc enim solum restat, quod a vobis posse
videatur opponi - deos sua mysteria nolle ab hominibus sciri et idcirco
historias ambagibus esse allegoricis scriptas''.
2. - Et unde vobis est liquidum, quod hominibus superi nolint sua mysteria
publicari? Unde illa vos scitis aut cur ea dissolvere in allegoriarum explanatione
curatis?
3. Ad extremum et ultimum quid sibi dii volunt, ut honesta cum nolint,
turpissima de se dici atque indecora patiantur?
4. ''Attidem cum nominamus, solem, inquit, significamus et dicimus'':
- sed si Attis sol est, quemadmodum conmemoratis et dicitis, quis erit
Attis ille, quem in Phrygia genitum vestrae produnt atque indicant litterae,
quem passum esse res certas, fecisse item res certas,
quem in spectaculis ludicris theatra universa noverunt, cui inter sacros
cultus res videmus fieri specialiter annuas nominatimque divinas?
5. Utrumne ab sole ad hominem an ab homine ad solem vocabuli huius
facta translatio est?
6. Si enim nomen istud principali erat ab origine solis, quid tandem
de vobis sol aureus meruit, ut ei cum semiviro faceretis vocabulum istud >es> se
commune?
7. Sin hirquinum et Phrygium est, quid Phaethontis genitor, pater huius
luminis et claritatis admisit, ut absciso ab homine dignus videretur vocari
et augustior fieret evirati corporis nuncupatione signatus?
1. sciri Sab: scire P
2. Et] set Pauly | explanationem S
3. dii P | commemoratis (conm- R) Can: connumeratis P
6. principali erat Oe: principaliter P | ab del. Oe | quid Sab: qui
P | esse commune? sin Sab: se communes in P
7. abscisso Sab | evirati Sab: etuirati P.
V.43.1. Sed quid sit istud, iam promptum est omnibus.
Nam quia talium scriptorum historiarumque vos pudet nec aboleri videtis
posse ea quae sunt | f. 120 | foede semel in commentarios relata, enitimini
cohonestare res turpes
atque omnibus argutiarum modis pro rebus subditis verborum invertitis
corrumpitisque naturas
atque ut olim accidere male sanis adsolet, quorum turbida vis morbi
sensum atque intellegentiam depulit, confusa atque incerta iactatis et
inanium per rerum figmenta bacchamini.
2. Esto: in Iovis et Cereris coitu inrigatio sit significata telluris,
occultatio seminis patris in Ditis raptu, vina per terras sparsa distractis
in visceribus Liberi,
cupiditatis et temeritatis conpressio colligatio dicta sit adulterorum
Veneris atque Martis.
1. relata, enitimini Mar: relatae nitimini P, relata, nitimini vulgo
| turbida Sab: turpida P | baccamini P
2. coitu Sab coetu Mar | occultatio Gel : occupatio P | vina Sab: uiua P | Liberi
Sab liberis P | compressio Sab: inpraessio P | adulteriorum Sab
V.44.1. Sed si fabulas has vultis more esse allegorico scriptas, quid
ceteris fiet, quas non videmus posse versuras in huiusmodi cogi?
Quid enim subiciemus pro illis fluctibus, quos super aggerem tumuli
Semeleiae subolis urigo contorsit?
2. Et quid pro illis Ganymedibus raptis atque in libidinum magisteria
substitutis? Quid pro illa conversione formiculae, in quam Iuppiter maximus
vastitatis suae liniamenta contraxit?
quid pro cycnis et satyris? quid pro aureis imbribus, in quos idem
se pella? fraude induit perfida formarum varietatibus ludens?
3. Ac ne de Iove solo loqui videamur voluisse, in amoribus numinum
reliquorum esse allegoriae quae possunt, quae in mercennariis condicionibus
ac servitutibus,
quae in vinculis orbitatibus planctibus, quae in cruciatibus vulneribus
sepulturis?
4. In quo cum unam contrahere possetis culpam, conscriptione de superis
tali addidistis, | f. 120b | ut dicitur, garogerem, cum deorum nominibus
appellavistis res turpes
et vocabulis rursus deos rerum coinquinavistis infamium.
5. Quod si adesse hic eos aut esse illos uspiam cognitione indubitabili >cre>deretis,
in mentione illorum facienda praestringeret vos metus et tamquam vos audirent
vestrasque acciperent voces ita credi oportuit et haberi in cogitatione
defixum.
6. Apud enim homines officiosis religionibus deditos non ipsi dii tantum,
verum etiam nomina debent esse deorum reverenda, quantumque est in ipsis
qui censentur his nominibus,
tantum esse par est in eorum appellationibus dignitatis.
1. fustibus Sab | quos Sab: quod P | Semeleiae Sab | urigo Meu: origo P,
prurigo U
2. raptis Fruterius: partis P | ministeria Iunius Rei | satyris Sab saturis P
3. servitutibus Sab: seruitutis P | sepulturis Br: sepultis P, sepulchris
Sab sepulcris Rei
4. tali Sab talia P | gerrem Sal
5. crederetis Sab
V.45.1. Da veram iudicii formam, et in illa estis reprehensionis parte,
quod in usu sermonis vestri Martem pro pugna appellatis, pro aquis Neptunum,
Liberum patrem pro vino,
Cererem pro pane, Minervam pro stamine, pro obscenis libidinibus Venerem.
2. Quae est enim ratio ut cum suis censeri appellationibus res possint,
nominibus cognominentur deorum, et ea fiat numinibus contumelia quam nec
homines sustinemus,
si nostra quis nomina res ducat atque invertat in frivolas?
''Sed oratio sordida est, verbis fuerit polluta si talibus''. - Verecundia
at laude condigna! Erubescitis panem et vinum nominare et pro coitu Venerem
non metuitis dicere.
1. da] ad Sab | formam] normam Meu, formulam susp. Cas | eritis Rei
2. traducat Kir | fribolas P | at Cas: ac P, om. Gel, haec Meu, o vel
ecce Oe, ah Vahl, lac. Rei
<unica>ac Br, >candida> ac con. Mar | panem Sab P**: pane P |
ARNOUII. | LIBER QUINTUS EXP.(licit) INCIPIT LIBER SEXTUS | FELICITER.
LIBER IV
LIBER VI
HOME PAGE