VII.1.1. ''Quid ergo, dixerit quispiam, sacrificia censetis nulla esse
omnino facienda?''. - Ut vobis non nostra, sed Varronis vestri sententia
respondeamus: ''Nulla''. ''Quid ita?''.
''Quia, inquit, dii veri neque desiderant ea neque deposcunt, ex aere
autem facti, testa, gypso vel marmore multo minus haec curant: carent enim
sensu;
neque ulla contrahitur, si ea non feceris, culpa, neque ulla, si feceris,
gratia''.
2. - Sententia repperiri nulla potest integrior, verior et quam quivis
possit, quamvis ille sit scaevus et difficillimus, occupare.
Quis est enim pectoris tam optunsi, qui aut rebus nullum habentibus
sensum hostias caedat et victimas aut eis existimet dandas qui sunt ab
his longe natura et beatitudine disiugati?
1. uel uel P | an gypsove vel? M
2. scaevus Her: caeuus P saevus Ur Gel | cedat P | ab his] abhinc Cas | diisugati
P
VII.2.1. ''Qui sunt, inquitis, di veri?'' - Ut | f. 135 | communi vobis
et simplici respondeamus verbo, non scimus. Quos enim vidimus numquam,
qui sint scire quemadmodum possumus?
2. Ex vobis audire consuevimus deos esse quam plurimos et numinum in
serie conputari:
qui si sunt, ut dicitis, uspiam verique, ut Terentius credit, eos esse
consequitur sui consimiles nominis,
id est tales quales eos universi debere esse conspicimus et nominis
huius appellatione dicendos,
quinimmo ut breviter finiam qualis dominus rerum est atque omnipotens
ipse, quem dicere nos omnes deum scimus atque intellegimus verum, cum ad
eius nominis accessimus mentionem.
3. Deus enim ab altero in eo quo deus est nulla in re differt, nec
quod unum est genere, suis esse in partibus minus aut plus potest qualitatis
propriae uniformitate servata.
Quod cum dubium non sit, sequitur ut geniti numquam perpetuique ut
debeant esse, extrinsecus adpetentes nihil nec carpentes aliquas terrenas
ex materiae opibus voluptates.
1. numinum S
2. concipimus Rig, Rei, conspicere = «intellegere» Mar |
scimus] suevimus C; an sciscimus vel scivimus? M
3. terrenae Ur Rei (= fort. recte M)
VII.3.1. Ergo si haec ita sunt, primum illud a vobis expetimus noscere,
quae sit causa, quae ratio, sacrificia ut ista faciatis, quid deinde ea
hoc lucri ad deos ipsos perveniat
atque in eorum commoditate subsidat.
2. Quicquid enim geritur, debet habere causam sui neque ita esse ab
ratione seiunctum, ut in operibus geratur cassis et in vacuis ludat inanitatis
erroribus.
3. Numquid forte dii caelestes aluntur his sacris et ad eorum conpaginem
retinendam nonnullius opus est suffectione materiae?
4. Et quis ita est hominum deus prorsus qui sit ignorans, ut eos |
f. 135b | existimet contineri alicuius alimonii genere et cibi esse munus
quod eos faciat vivere et inmensa in perpetuitate durare?
5. Quicquid enim causis et rebus fulcitur extraneis, necesse est esse
mortale et habere ad periculum viam pronam, ubi aliquid coeperit deesse
quo vivitur.
6. Tum quod ex his rebus quae admoventur altaribus nihil videmus accedere
atque ad numinum substantias pervenire.
7. Aut enim thus datur et liquefactum carbonibus disperit, aut animalis
est hostia et ab canibus abligurritur sanguis, aut si aliquod viscus aris
fuerit traditum,
ratione ardescit pari et dissolutum in cinerem labitur.
8. Nisi forte hostiarum deus animas devorat aut ex aris ardentibus
nidorem consectatur et fumos, pasciturque de cnisis, quas evomunt ardentia
viscera adhuc uda de sanguine
et prioribus umecta de sucis.
9. Sed si deus ut dicitur nullius est corporis omnique est incontiguus
tactu, qui fieri potis est, ut corporalibus rebus nutriatur incorporeum,
quod mortale est ut inmortale sustineat
subdatque salutem rei quam contingere nequeat et motus subministrare
vitalis?
Cessat ergo ut apparet sacrorum hic ratio, neque dici a quopiam potis
est ea causa sacrificia celebrari, quod alantur his numina et eorum sustineantur
e pastu.
1. sacrificia Ur sacrificii P | commoditates St Rei | geratur Rei: feratur
P teratur Hil
2. inmensam in perpetuitatem Rei | post tum lac. Rei | an tum quidem?
M
8. uda Gel : suda P | prioribus] cruoris dub. Meu, propriis suspic.
Rei, plenioribus vel pinguioribus Kir, interioribus Bastgen
10. hic] haec Sab edd.
VII.4.1. Numquid, si forte hoc non est, voluptatis alicuius animi que
ut dicitur causa caeduntur diis hostiae et succensis adiciuntur altaribus?
2. Et quisquam est hominum qui deos sibi persuadeat voluptatum diffusione
mollescere, gestire in libidinis gaudium et velut animal | f. 136 | vile
blandis sensibus affici
et dulcedinis labilis volucri titillatione mulceri?
3. Quod enim voluptate dissolvitur, id contraria necesse est tristitia
contrahatur, nec immune existere ab anxietate maeroris quod laetitia trepidat
et levitatibus extollitur gaudiorum.
4. Utroque autem affectu debent esse dii liberi, si eos esse perpetuos
et mortalium volumus fragilitate privatos.
5. Quid quod omnis voluptas quasi quaedam est adulatio corporis notisque illis sensibus adsumitur quinque: quam si superi sentiunt,
et eorum necesse est sint participes corporum, per quae via est sensibus
et accipiendis voluptatibus ianua.
6. Postremo quod gaudium est innoxiorum animantium mactatione laetari,
miserabilis saepe exaudire mugitus, rivos sanguinis cernere,
animas cum cruore fugientes patefactisque secretis provolvier intestina
cum stercore et ex residuo spiritu exultantia adhuc corda tremibundis que
palpitantes in visceribus venas?
7. Semiferi nos homines, quinimmo, apertius ut pronuntiemus quod est
verius atque aptius dictu, feri, quos infelix necessitas et malus usus
edocuit cibos ea his carpere,
miseratione interdum commovemur illorum, arguimus nos ipsi penitusque re visa atque inspecta damnamus, quod humanitatis iure deposito naturalis
initii consortia ruperimus.
8. Deos aliquis credet pios beneficos mites caede pecorum delectari
diffundique laetitia, si quando sub his concidunt et spiritum miserabiliter
ponunt?
Et voluptatis ergo ut cernimus nulla est in sacrificiis causa nec cur
fiant ratio est, quoniam nec est ulla,
ac si forte est aliqua, in deos eam cadere nulla | f. 136b | posse
ratione monstratum est.
1. adiciuntur] adiguntur Kr
2. dulcedinis vulgo: dulcedines P | labilis Sab: labili P
3. <est> existere Cas | anxietate <potest> Rei | meroris P
4. affectu Sab: effectu P
5. eorum] eos Rei et eorum] terrenorum Kr | sint participes Lf: inparticipes
P, esse participes Sab edd
6. miserabiles P* | provolvier Hil: prouolui et P, provolvi Ur |
exultantia P tremibundisque Ur
7. Qui immo P | apertius] prius Ur potius Sal, [potius] Meu | aptius
Rei: apertius P certius Ki | initii] vincli Rei | ruperimus Gel | credit S
8. his] aris Cas | uoluptates P* | ratio ea est Rei | nec <voluptas> G
ulla <voluptas> M
VII.5.1. Sequitur ut illam quoque inspiciamus partem, quam iactari audimus
vulgo et populari in persuasione versari: sacrificia superis ea fieri diis
causa,
ut iras atque animos ponant reddanturque mites et placidi fervidorum
pectorum indignatione sedata.
2. At si definitionem teneamus illam, quam pertinaciter meminisse convenit
nos semper, universos animorum adfectus ignotos diis esse, consectaneum
est credere numquam deos irasci,
quinimmo nullum adfectum magis esse ab his longe quam qui feris et
beluis proximus turbat tempestatibus patientes et ad periculum interitionis
inducit.
3. Quicquid enim vexatur rei alicuius e motu, passibile esse constat
et fragile: quod passioni fragilitatique subiectum est, id necesse est
esse mortale:
ira autem vexat et patientes se solvit: ergo esse mortale dicendum
est quod passionibus subiectum est irae.
4. Atquin deos scimus esse oportere perpetuos et naturam inmortalitatis
tenere: quod si constat et liquidum est, ira ab his longe et ab eorum condicione
disiuncta est.
Nullis ergo rationibus convenit id in superis velle placare quod posse
non videas in eorum beatitudinem convenire.
1. iactari Sab: lactari P
2. at Gel: et P
3. fragile Sab: flagile P
VII.6.1. Sed concedamus, ut vultis, perturbationem huiusmodi familiarem
diis esse placandique eius causa res divinas fieri et sacrorum sollemnia
celebrari:
quando ergo conveniat adhiberi haec munia vel in tempore quo dari?
2. Antequam sunt irati et perciti an cum fuerint moti ipsisque in
indignationibus constituti?
Si ne sumant animos, occurrendum est his ante, feras nobis proponitis,
non deos, | f. 137 | quibus,
ne saeviant concitatae et cavearum discutiant claustra, obiectari moris
est escas in quas rabide saeviant et cupidinem vexationis inclinent.
3. Sin autem iam fervidis atque indignatione flagrantibus satisfactio
ista sacrificiorum oggeritur, non inquiro, non exigo,
an illa laeta et sublimis magnanimitas numinum homunculorum offensione
moveatur habeatque pro vulnere,
si quid animal caecum atque in nubibus semper ignorationis incedens
dissignaverit, dixerit quo illorum minueretur auctoritas.
1. plcandique eos alii, placandaeque Meu | divinas Sab: diuina P
2. concitatae Sab P**: concitati P | rabidae S
3. laeta] lauta Ur Rei elata Her
VII.7.1. Sed neque illud dici aut audire deposco, quas irarum in homines
habeant dii causas, ut sacrificiis debeant contracta offensione mulceri:
numquid aliquas leges sanxere aliquando mortalibus constitutum que
est ab his umquam, quid eos agere conveniret vel quid non,
quid consectari, quid fugere, vel coli se saltem quibus rationibus
cuperent,
ut aliter quam imperaverant gesta ultionibus persequerentur irarum
contemptique se vellent de audacibus et transgressoribus vindicare?
2. Ut opinor, ab his numquam neque constitutum est aliquid neque sancitum,
quoniam nec visi aliquando, neque si sunt ulli, apertissima potuit cognitione
dinosci.
Quaenam est ergo iustitia, ut eis ob aliquas causas irascantur dii
caelites quibus neque se ease monstrare aliquando dignati sunt neque ullas
dederint aut imposuerint leges
quas coli ab his vellent et inviolabili obsecutione servari?
1. quas irarum Gel P**: quasi parum P | homines P
2. sanctum Sab | se esse] sese S
VII.8.1. Sed hoc ut dixi praetereo et silentio patior abire donatum.
Unum illud prae omnibus quaero: quae causa est, ut si ego poreum occidero,
deus mutet | f. 137b | adfectum animosque et rabiem ponat,
si gallinulam, vitulum sub illius oculis atque altaribus concremaro,
oblivionem inducat, iniuriae et ab sensu penitus offensionis abscedat?
2. Quid ad eius dolorem ex opere hoc migrat, aut remedii cuius est
anser, caper aut pavus, ut ea eius cruore medicina adhibeatur irato?
3. Ergone iniurias suas dii vendunt atque ut parvuli pusiones, <ut> animos
parcant abstineantque ploratibus, passerculos pupulos eculeos panes accipiunt,
quibus avocare se possint,
ita di inmortales placamenta ista sumunt, quibus iras atque animos
ponant et in gratiam suis cum offensoribus redeant?
4. Atquin ego rebar deos, si modo rectum est credere quod motibus exagitentur
irarum, sine ullis praemiis nullisque mercedibus iras atque animos ponere
et peccatoribus delicta donare.
5. Hoc est enim proprium numinum, liberales venias et concessiones
habere gratuitas.
Quod si fieri non potest, sapientius multo est pertinaciter eos in
offensione durare quam munerum corruptione mitescere.
Crescit enim multitudo peccantium cum redimendi peccati spes datur,
et facile itur ad culpas ubi est venalis ignoscentium gratia.
1. abire Gel : obire P
3. <ut> Her, <quo> Gel | si animos ponant Mei, ut animosis (animosis
ut W) parcant... accipiunt Sal |
animis Gel pascant Colvias Rei, ut parvuli... animos ponant... panes <si> accipiant
Sch, animos <ut com> pescant Cas (= fort. verius M) |
Panes Her, canes Zi | accipiunt Sab: accipiant P | di inmortales M:
dii mortales P, dii immortales (di immortales R) Can Ur
VII.9.1. Ecce si bos aliquis aut quodlibet ex his animal, quod ad placandas
caeditur mitigandasque ad numinum furias, vocem hominis sumat eloquaturque his verbis:
''Ergone o Iuppiter, aut quis<quis> alius deus es, humanum est istud
et rectum aut aequitatis alicuius in aestimatione ponendum,
ut cum alius peccaverit, ego occidar et de meo sanguine fieri tibi
patiaris satis, | f. 138 | qui numquam te laeserim, numquam sciens aut
nesciens tuum numen maiestatemque violarim,
animal ut scis mutum, naturae meae simplicitatem sequens nec multiformium
morum varietatibus lubricum?
2. Numquid aliquando tuos ludos minus sancte diligenterque perfecta
numquid aliquem praesulem, tuum numen qui offenderet, ante traduxi? numquid
iuravi per te falso?
numquid sacrilegis furtis tua rapui spoliavique donaria? numquid erui
sacratissimos lucos aut religiosa quaedam loca substructionibus pollui
profanavique privatis?
3. Quaenam est ergo causa ut alienum crimen meo luatur e sanguine et
in nefas extraneum mea vita et innocentia producatur?
An quod animal vile sum nae rationis nec consilii particeps,
quemadmodum pronuntiant isti qui se homines nominant et ferocitate
transiliunt beluasa nonne primordiis isdem eadem et me genuit informavitque natura
nonne spiritus unus est qui et illos et me regit? non consimili ratione
respiro et video et ceteris adfiecor sensibus?
4. Habent iecora pulmones corda intestina ventriculos: et mihi membrorum
non idem est numerus attributus?
Amant suos fetus et gignendis conveniunt liberis: non et mihi prolis
et subrogandae est cura et dulcedo cum fuerit procreata?
5. Sed rationales illi sunt et articulatas exprimunt voces.
Et unde illis notnm est an et ego quod facio meis rationibus faciam
et vos ista quam promo mei generis verba sint | f. 138b | et solis intellegantur
a nobis?
6. Interroga Pietatem, utrumne sit aequius me occidi, me confici, hominem
venia et commissorum inpunitate donari? Quis in gladium formavit ferruma
non homo?
quis cladem gentibus, quis nationibus imposuit servitutema non homo?
quis parentibus, fratribus, quis uxoribus, quis amicis mortiferas subdidit
commiscuitque potiones? non homo?
7. quis maleficia repperit aut commentatus est tanta, quanta via explicari
decem milibus nequeant vel annalium vel dierum? non homo?
ita istud non ferum, non inmane, non saevum est, non tibi, o Iuppiter,
iniustum videtur et barbarum, me occidi, me caedi, ut fias tu placidus
et ut scelerosis contingat inpunitas?''.
8. Ergo ob hanc causam, id est numina ut placentur irata, inaniter
fieri sacrificia constitit, cum docuerit nos ratio neque deos irasci aliquando
neque alterum velle pro altero confici,
caedi nec innoxii sanguine abolitionem dissignationibus comparari.
1. bos Gel: uos P | [ad] numinum Gel | quisquis Zi: quis P, qui Cas
2. numen Gel | aut te Gel , an te Meu, ante te St
3. perducatur Sab prodigatur vel prodatur Kr
4. et <conscrvandac> dulcedo C; an et <alendae> dulcedo?
M
5. expromunt Oud
6. interrogata B, interrogate con Liv | Pietatem Rei | an hominem P* edd., an om. P
7. via secl. Rei | millibus vulgo | queant Ur | diariorum Ur diurnorum
Graevius Rei
VII.10.1. Sed fortasse aliquis dicet: ''Idcirco dis hostias et cetera,
inpendimus munera, ut familiares quodammodo nostris supplicationibus facti
res tribuant prosperas
avertantque a nobis mala, cum gaudiis faciant agere nos semper, tristitias
vero propellant <et> ex casibus inminentia fortuitis''.
2. - Non exiguam curam locus iste desiderat nec quod dicitur facile
tam consuetum est vel audiri vel credi. Advolabit enim continuo universus
ille doctissimorum chorus,
qui adseverans et conprobans | f. 139 | fato fieri quaecumque fiunt
eripiat nobis e manibus opinionem istam et inanibus nos arguat persuasionibus
fidere.
3. ''Quicquid in mundo, inquiet, gestum est, geritur et geretur, olim
definitum et fixum est habetque immobiles causas,
per quas <sint> sibi res nexae et inexpugnabilem conserant praeteritorum
cum imminentibus necessitatem''.
- Si definitum et fixum est, quid optingere singulis mali debeat bonive
iam certum est.
4. Quod si certum est et fixum, vacant omnia deorum auailia, vacant
odia, vacant benignitates.
Tam enim praestare non possunt id quod non potest fieri quam prohibere
ne fiat id quod necesse est evenire;
nisi quod validius premere opinionem istam, si voluerint, quibunt,
ut etiam ipsos deos frustra dicant a vobis coli et supervacaneis supplicationibus
adorari.
Cum enim ordinem vertere et fatalia nequeant constituta mutare, quid
rei, quid causae est fatigare et obtundere eorum aures velle quorum auailiis
nequeas supremis in necessitatibus fidere?
1. et ex S
2. advolabit Sab aduolauit P | vobis Can | nos] vos Can
3. sint sibi Rei: sibi P, sibi sint Hil, per quas sibi res nexae <invictam> et
Cas et om. Gel | <quod> si definitum Mei
4. nisi quod] graviter perturbatum Rei quid? quod validius Mei | praemere P | noluerint Sab
VII.11.1. Postremo si tristia atque inportuna dii pellunt, si ea quae
sunt laeta atque amica largiuntur:
unde sunt mundo tanti tamque innumerabiles miseri, unde tot infelices
lacrimabilem vitam in extrema sorte ducentes?
2. Cur immunes a calamitatibus non sunt qui momenta per singula, qui
per puncta sacrificiis onerant atque adcumulant aras?
3. ''Nonne alios, inquiunt, videmus ex illis domicilia esse morborum,
eatinctis luminibus atque auribus obseratis, pedum carere processu, truncos
sine manibus degere, incendiis, naufragiis et ruinis
mergi obrui confici, patrimoniis | f. 139b | ab ingentibus evolutos
mercennario sese labore fulcire, stipes emendicare supremas, exterminari,
proscribi, semper esse in luctibus,
liberorum orbitatibus fractos, vexari per infortunia cetera quorum
species et formas nulla potest enumeratio definire?''.
4. - Quod utique non fieret, si propulsare, si flectere mala ista dii
possent sacrorum meritis obligati.
Nunc vero quia casibus nullus est in his locus sed ineluctabili omnia
necessitate confiunt, agit sese ordo praescriptus et quod semel decretum
est perficit.
3. obrui mergi St | mercennario sese S
4. confiunt Can: conficiunt P praescriptus Gel : perscriptus P | perficitur
Rei
VII.12.1. Aut ingrati esse dicendi sunt caelites, si cum habeant iura
prohibendi, patiuntur infelix genus tot poenis et calamitatibus implicari.
2. Set fortasse aliquid dicant magnum nec quod auribus debeat frustratoriis,
levibus et contemnentibus sumi.
3. Quas tamen nos partes, quia res nimiam longi est multique sermonis,
inexplicatas transcurrimus atque intactas, solum illud posuisse contenti,
inhonestas vos famas adiungere diis vestris,
si eos aliter negatis praestare quae bona sunt atque inimica transvertere,
nisi prius empti capellarum fuerint atque ovium sanguine et ceteris quae
admoventur altaribus.
4. Indignum enim primum est, ut illa vis numinum sublimitasque caelestium
beneficia credatur sua habere venalia, prius sumere atque ita praestare;
tum quod foedius multo est, nisi acceperint,
prodesse nulli perpetique miserrimos discriminum subire fortunas,
cum prohibere possint ac subvenire.
5. Si ex duobus facientibus res sacras nocens unus et locuples, alter
angusto lare sed innocentia fuerit et probitate laudabilis,
centum ille | f. 140 | caedat boves totidemque cum agniculis suis
matres, thus pauper exiguum et odoris alicuius unam concremet glebulam:
nonne erit consequens ut debeat credi,
si modo nihil numina nisi praemiis antecedentibus praestant, ut favorem
suum commodent locupleti, avertant a pauperculo lumina,
quem restrictum non animus sed familiaris rei necessitas fecit?
6. Ubi enim venalis et mercennarius dator est, ibi necesse est gratiam
pro magnitudine muneris tribui
et eo inclinare suffragium, unde ad eum qui praestat mercedis plus
multo et indecorae corruptionis adfluxerit.
7. ''Quid?''. - Si populi rursus duo hostilibus dissidentes armis sacrificiis
paribus superorum locupletalo verint aras alterque in alterum postulent
vires sibi atque auxilium commodari:
nonne iterum necesse est credi, si praemiis sollicitantur ut prosint,
eos partes inter utrasque debere haesitare, defigi nec repperire quid faciant,
cum suas intellegant gratias sacrorum acceptionibus obligatas?
8. Aut enim auxilia hinc et inde praestabunt, id quod fieri non potest;
pugnabunt enim contra ipsos se ipsi, contra suas gratias voluntatesque
nitentur:
aut ambobus populis opem subministrare cessabunt;
id quod sceleris magni est post inpensam acceptamque mercedem.
9. Itaque ergo ab diis longe infamia est ista tota pellenda neque est
omnino dicendum praemiis eos ac mercedibus allici, bonas ut res conferant
dimoveantque contrarias,
si modo dii veri sunt atque in nominis huius exceptione ponendi. |
f. 140b |
10. Aut enim fato fiunt quaecumque fiunt, et ambitionis et gratiae
nullus locus in diis est:
aut si excluditur et eicitur fatum, non est superae dignitatis boni
operis favores et conlatas munificentias venditare.
1. implicari . set Rei: implicaris . et P, implicari . Et S
2. nec Sab: ne P
3. tranuertere P
4. miserrimos edd L miserrimas Cas | fortunas Sab P**
5. nocens Hauptius: hoc est P, honestus Sab scelestus Oe | unus sed
Oe | debet Mei | suum et auxilium S
6. indecorae Sab: indecore P
10. favores et Hil sed P, favorem et Sab, ad (sc. secundum) conlatas
munificantias Wi
VII.13.1. Satis ut opinor ostendimus frustra diis immortalibus hostias
rebus cum consequentibus admoveri, quod neque alantur his neque ullam percipiant
voluptatem
neque iras aut animos ponant, neque ut res tribuant faustas neque ut
abigant averruncentque contrarias.
2. Sequitur ut illam quoque inspiciamus partem quae ab nonnullis consueta
est adseri et causis caerimonialibus adplicari.
3. Aiunt enim sacra haec honorandis esse instituta caelestibus, et
ea quod faciant, honoris ergo facere et his numinum potentias auctitare.
4. - Quid? si similiter dicant evigilare sese atque dormire, deambulare
subsistere, conscribere aliquid et lectitare, ut honorem dis habeant et
dignitatibus eos faciant ampliores?
5. Quid enim cruore de pecorum, quid sacrorum confectione de cetera
superadditur his rei, quid adponitur atque adicitur potestatis?
6. Etenim honos omnis qui haberi ab aliquo dicitur et reverentiae potioris
adtribui relativi est ad alterum generis et constans partibus duabus, ex
concessione tribuentis et amplificatione sumentis.
7. Ut si quispiam viso potentissimi nominis atque auctoritatis viro
via decedat, adgurgat, caput revelet vehiculoque desiliat,
tum deinde salutet adclinis, ancillatum servuli pavibundis trepidationibus
imitatus; video | f. 141 | quid agatur in huiusmodi honorationis officio:
summissione alterius datur alteri plurimum efficiturque ut videatur
magnus quem suspectio minoris eatulerit et suis anteposuerit rebus.
1. <ut> iras Rei: iras P McK | aberruncentque P
2.que P
4. evigilare sese S
6. est <et> Rei
7. acclivis Sab | ancillatum Hemsterhusius: ancillarum Sab ancillatrum
Sal | pavibundae trepidationes Sab | suspectio Ur.
VII.14.1. Sed concessio haec omnis et honoris de qua loquimur attributio
solis habet in hominibus sedem,
quos naturalis infirmitas et amor in altioribus standi docet gaudere
de fastibus et aliorum comparationibus anteponi.
2. At, quaero, in superis ubi est honoris locus, vel quas eis eminentias
addier sacrorum ea confectionibus invenitur?
3. Augustiores, potentiores mactatis pecudibus fiunt, additur illis
ea hoc quicquam, aut esse dii magis divinitate occipiunt ampliat?
4. Atqui ego contumeliae proximum, quinimmo esse plenam contumeliam
iudico, cum honorari ab homine deus dicitur et muneris alicuius oblatione
mactari.
5. Etenim si honos auget eiusque adcumulat dignitatem cui fuerit attributus,
sequitur ut auctior deus fiat ab homine, a quo fuerit munere et honoris
conlatione donatus:
atque ita perducitur res eo ut inferior deus sit qui honoribus mactatur
humanis, homo vero sublimiar qui auget potentiam numinis.
1. fastibua] fastigiis Rei, fascibus? M
2. addier Hil: addere P, accedere Ur | confectionibus Meu: coniectionibus
P
3. occipiunt Hil: concipiunt P, incipiunt Gel | atquin P**.
VII.15.1. ''Quid ergo, inquiet aliquis, honorem diis dandum nullum esse
omnino censetis?''.
- Si deos nobis proponitis tales, quales, si sunt, debent esse, quosque
dicere nos omnes in istius nominis praedicatione sentimus:
quemadmodum possumus honorem his non habere vel maximum, cum etiam
homines colere potentioribus | f. 141b | acceperimus imperiis, cuiuscumque
ordinis fuerint, cuiuscumque fortunae?
2. ''Quisnam iste est maximus?''. - Officiosior multo quam habetur a vobis
et potentiore in genere constitutus.
3. ''Dicite, inquitis, quae sit opinio de dis [primum] digna, recta
et honesta nec turpitudinis alicuius deformitate culpabilis''.
- <Primum> ut neque illos credas quicquam hominis habere consimile
nec quicquam expectare quod sit ab se foris atque eatrinsecus veniens,
tunc quod saepius dictum est, non ardescere irarum flammis,
non gestire corporea voluptate, non exambiri ut prosint praemiis, non
ut noceant proritari, benignitatem et gratiam non habere venalem,
non gaudere honore conlato, non indignari et adfici non dato, sed quod
rei divinae est proprium, sua se vi nosse nec se alienis adulationibus
aestimare.
4. Et tamen, ut videamus istud quod dicitur quale sit, quod est istud
honoris genus, vervecem arietem taurum dei sub ore conectere conspectuque in eius occidere?
Quod est honoris genus, deum invitare ad sanguinem, quem cum canibus
videas eum sumere atque habere communem?
Quod est honoris genus, lignorum structibus incensis caelum fumo subtexere
et effigies numinum nigrore oiauscare ferali?
5. Quod si ea quae fiunt propria vi pendere, non ante sumptis placet
opinionibus aestimari, arae istae quas dicitis altariaque haec pulchra
infelicissimi animalium generis ustrinae,
rogi sunt et busticeta in opus structa foedissimum atque in sedem fabricata
faetorum.
1. inperiis P
3. diis Sal: his P | primum digna P, <primum> ut neque transp.
Sal Mar Mc | praemiis, non Rei: non praemiis P (= fort. recte M) | ut] ne Can | rei] naturae
Ur
4. conectere] convertere Meu, coronis conectere con. Rei, mactare Mei
| struibus Sab struicibus Meu
5. aestimare Sab | faetorum P: foetorum vulgo, fetorum Rei
VII.16.1. Quid dicitis, o isti? Ergone ille putor qui ex coriis tollitur
atque expirat ardentibus, | f. 142 | qui ex ossibus, qui ex saetis, ex
agnorum lanitiis gallinarumque de plumis, dei munus et honor est,
mactanturque hoc illi quorum templa cum adire disponitis, ab omni
vos labe puros, lautos castissimosque praestatis?
2. Et quid esse his potest coinquinatius infelicius spurcius, quam
si ita facti sunt sensus sui natura, ut in amoribus habeant tam saeva sintque illis in voluptate putores,
quos neque ipsi sacrificantes ferre nec ingenuae sustinere tractos
valeant per spiritum nares?
3. Quodsi animantium cruore honorari et adfici superorum animos existimatis,
cur non eis et mulos et elephantos mactatis et asinosa cur non et canes,
ursos et vulpes, camellos et belbas et leones?
4. Et quoniam volucres hostiarum quoque in numeris ponitis, cur non
vulturios aquilas ciconias inmussilos buteones corvos accipitres noctuas
cumque illis salamandras natrices viperas solifugas?
5. Nempe subest et his sanguis et consimili ratione vitali agitantur
spiritu. Quid in illis maioris est operis aut sollertiae in his minus,
ut ista non augeant, superorum illa amplificent dignitatem?
6. ''Quia rebus ex his, inquit, deos par est honorare caelestes, quibus
ipsi alimur, sustentamur et vivimus et quas nobis ad victum sui numinis
tribuere benignitate dignati sunt''.
7. - Sed et cuminum nasturcium rapa bulbos apium carduos radices cucurbitas
rutam mentam ocimum puleium porrumque sectivum
idem tribuere dii vobis esseque in usibus vestris alimoniarum in parte
iusserunt.
Quid ergo cessatis altaribus et haec dare rebusque his omnibus conilam
superspergere bubulam et acrimonias intermiscere ceparum?
1. mactaturque Sab | illi Sal: illis P | castissimosquae P
2. infelicius P Mar fetidius Meu R; infelicius (= peioris ominis) Her | tam foeda ?
3. elefantos P | camelos vulgo | belbas Sal: beluas P
4. buteones P
5. <e> spiritu Wi
7. conilam Hil cunilam Gel, gr. koni/lh M
VII.17.1. Ecce, | f. 142b | si vos canes - necesse est enim quaedam
fingi, perspici ut liquidius res possint - si, inquam, canes et asini,
si motacillae cum his simul,
si hirundines garrulae pariterque cum his porci sensu aliquo humanitatis
accepto deos putarent atque existimarent vos esse sacraque vobis intenderent
honoris ergo facere,
non ex materiis aliis aliisque de rebus sedquibus ali moris est illis
et naturali adpetitione fulciri audire a vobis exposcimus,
utrumne hunc honorem an contumeliam potius esse iudicaretis amplissimam,
cum hirundines vobis muscas, motacillae caederent consecrarentque formiculas,
cum altaribus vestris darent asini faenum paleasque libarent, cum
inponerent canes ossa et humani stercoris proluviem concremarent,
cum ad ultimum porculi caenum vobis profunderent ex volutabris horrentibus,
lutosis et voraginibus sumptum?
Ita ergo non despui vestras inflammaremini dignitates stercoribus que
vos accipi inter atroces conputaretis iniurias?
2. ''Sed taurorum corporibus honoratis vos deos et aliorum animantium
caedibus''.
- Et quid hoc ab illo differt, cum et ipsa si nondum, mota tamen futura
sint stercora et exigui temporis contracta interiectione putescant?
3. Denique desinite supponere aris ignem:
iam profecto cernitis viscera illa taurorum sacra, quibus honor a vobis
auctificatur deorum, fervescere vermibus et fluctuare, vitiare et corrumpere
statum caeli
et ea odoribus morbidis regiones consauciare vicinas; quam si vobis
praecipiant dii curam vestram in valetudinem vertere,
prandia inde | f. 143 | vel cenas sollemni ea more conficere, longe
fugiatis execratique odoris genus veniam poscatis a superis facturos que
vos eis numquam talia sacra iuretis.
4. Ita istud non ludere est, non confiteri, non pandere, quid sit deus
nescire nec cui potentiae debeat nominis huius vis subdi appellatio que
supponi?
5. Cibis novis auctificatis deos, nidoribus cohonestatis et suci<di>s,
et quia vobis iucunda et grata sunt ea quae vos alunt,
deos etiam creditis in eorum adfluere voluptates, latratorum et canum
ritu offis saevitias ponere atque adludere porrigentibus saepius?
1. adpetitione Rei appetitione Ur adpositionc P
2. contacta con. Rei
3. cernitis P Mar cernetis Gel Rei | quam si Sab: quasi P, quae si Sal,
quod si Kr |
di cariem vestram in aletudinem vertere Wi Mar L curam et valetudinem
ironice Mar |
in vestram, in Sal | honoris genus Kir | odores penus Wi | superis
S:superiis P
5. novis P McCas nothis Mar vestris Rei L | sucidis Wi: sucis P, fumis
Meu | eaque Sab | seuitias P
VII.18.1. Et quoniam nobis in manibus hostiarum sermo versatur, quae
causa, quae ratio est, ut cum dii inmortales - sint enim et per nos licet
quicumque esse creduntur
- sint unius sententiae vel unius debeant esse naturae, generis et
qualitatis unius, non omnibus omnes hostiis sed quibusdam quidam sacrorum
mulceantur e legibus?
2. Quae est enim causa, requiram ut eadem rursus, ut ille tauris deus,
haedis alius honoretur aut ovibus, hic lactentibus porculis, alter intonsis
agnis, hic virginibus bubulis, capris ille cornutis,
hic sterilibus vacculis, at ille incientibus scrofis, hic albentibus,
ille taetris, alter feminei generis, alter vero animantibus masculinis?
3. Si enim honoris et reverentiae causa mactantur dis hostiae, quid
refert aut interest, cuius animalis e capite luatur hoc debitum, cuius ira
offensioque ponatur?
An numquid alterius alteri minus gratior et iucundior sanguis est,
alteri vero alterius voluptatem infundit et gaudium?
Aut, ut fieri moris est, observationis alicuius | f. 143b | et religionis
metu ille caprina abstinet se carne, porcinum alius execratur attactum,
huic ovilla fetulenta sunt viscera,
ac ne stomachum fatiget invalidum, hic bubulam duritiem vitat et lactentium
lenitatem, quo digerat expeditius, sumit?
1. sententiae P LeB: essentiae Rei M
2. buculis Gel | incientibus Ur ingentibus P
3. cuius <numinis> Mar T cuius <dei> Kir, cuius <e sanguine numinis> C
| minus] animalis Ur muneris Kl munus (gratius et iucundius) Hauptius, animantis
Rei, magis Mei, sinus Johnson, secl. Wi alteri vero alterius minus transp.
Kis (= fort. rectius M)
4. sthomacum P
VII.19.1. ''Sed erras, inquit, et laberis: nam dis feminis feminas, mares
maribus hostias immolare abstrusa et interior ratio est vulgique a cognitione
dimota''.
- Non inquiro, non exigo, quid sacrorum praecipiant vel quid contineant
leges; sed si vicerit ratio atque obtinuerit veritas, differentiam generum
nullam in diis esse
neque ullis sexibus eos esse discretos, nonne solvi necesse est [nonne]
rationes has omnes et stultissimis creditas opinationibus comprobari, inveniri?
2.Sapientium virorum non advocabo sententias, qui risum nequeunt continere,
cum discrimina sexuum diis audiunt immortalibus attributa: unoquoque ab
hominum quaero,
an ipse apud se credat sibique ipse persuadeat, distinctum esse deorum
genus, mares ac feminas hos esse et ad generandos fetus convenientium membrorum
dispositione formatos?
3. Sed si sexibus sexus pares, id est feminas feminis, mares autem
hostias dis maribus immolari sacrificiorum iura praescribunt:
quae in coloribus ratio est, ut merito his albas, illis atras conveniat
nigerrimasque mactari?
4. ''Quia superis diis, inquit, atque ominum dexteritate pollentibus
color laetus acceptus est ac felix hilaritate candoris,
at vero diis laevis sedesque habitantibus inferas color furvus est
gratior et tristibus suffectus e fucis''.
5. - Sed si rursus optinuerit | f. 144 | ratio, inferorum penitus cassum
esse nomen et vacuum neque ulla sub terris regna esse domiciliaque Plutonia
opinionem
necesse est id quoque frustrari quam super atris pecudibus habetis
divisque subterreis.
6. Quodsi inferi nulli sunt, deos etiam Manium necesse est esse nullos.
Fieri enim qui potest, ut cum loca sint nulla, eorum quae non sunt ulli
perhibeantur esse cultores?
1. nonne del. Sal recte Mar | et] e Sab ex Rei
4. ominum Meu: hominum P | leuis P
5. opinionem Sab opinione P
VII.20.1. Sed adsentiamur, ut vultis, et esse inferos et esse Manes
et habitare nescio quos in his deos ominibus minus faustos et tristioribus
praepositos rebus.
Et quae causa, quae ratio est, ut atrae his hostiae nigerrimique admoveantur
coloris?
2. ''Quia nigra nigris conveniunt et tristia consimilibus grata sunt''.
- Quid ergo? non videtis, ut vobiscum et nos stolide similiter que
ludamus, albas esse hostiarum carnes ossa dentes pinguitias omenta cum
cerebris mollesque in ossilaus medullas?
3. ''Sed vellera nigra sunt nigraeque animantium saetae''.
- Solas ergo immolate diis lanas vulsasque ex hostiis saetulas, relinquite
infelicissimas pecudes spoliatas licet ac tonsas caeli animam ducere et
pastibus innocentissimas incubare.
4. Quodsi grata numinibus inferis ea quae sunt nigra furvique existimatis
coloris, cur non omnia cetera, quae illorum inferre sacrificiis moris est,
sint nigra et fumigata taetreque ut colorata curatis?
5. Inficite thura, si dantur, salsas fruges atque universa libamina;
lacti oleo sanguini, hic ponat ut purpureum colorem, illa ab ut sint lurida,
fuliginem infundite cum favillis. | f. 144b |
Quod si vobis religio nulla est alba quaedam inferre et suos retinentia
candores, ipsi vestras religiones rationesque dissolvitis, cum sacrorum
in opere nihil unum perpetuumque servatis.
1. ominibus St: hominibus P | colores P Sab | tristia Sab: tristitia
P
2. scurriliterque Oe, verniliterque Mei
3. setae P | ac Sab: at P
4. taetreque Sal: taetraque
5. hic Sab: huic P | fabillis P | ferre S
VII.21.1. Sed et illud hoc loco consentaneum est ex vobis addiscere.
Si caper caedatur Iovi, quem patri sollemne est Libero Mercurioque mactari,
aut bos si sterilis Vnxiae, quam Proserpinae tribui Tusco ritu atque
observatione praecipitur,
quid facinoris in hoc erit, quid malorum scelerisve contractum, cum
nihil intersit obsequii, cuius animalis e capite honorarium istud debitum
compleatur?
2. ''Confundi haec, inquit, fas non est nec piaculi parvi est officia
rituum procurationemque miscere''. - Causam, oro, edissere.
3. ''Quia generis certi hostias certis ius est consecrare numinibus
certaque et supplicamenta praestari''.
- Et quae iterum causa est, ut generis certi hostias certis ius sit
consecrare numinibus certaque et supplicamenta praestari?
Et hoc enim ius ipsum debet habere suam causam certisque ab rationibus
exoriri, duci.
4. Antiquitatem consuetudinemque dicturus es?
- Hominum mihi scita pronuntias et caeci animalis inventa: ego autem,
cum postulo causam mihi depromi, audire desidero aut caelo aliquid lapsum
aut quod magis res poscit, quid adplicitum Iuppiter ad tauri habeat
sanguinem, ut ei debeat immolari, non debeat Mercurio, Libero?
5. Aut natura quae capri est, ut his rursus adcommoda, Iovialibus conveniens
sacrificiis non sit?
6. Animalium facta est inter deos divisio? transactionis alicuius pactione
convenit, ut ille contineret | f. 145 | ab huius se hostia, hic ut usurpare
desineret alieni sanguinis iura?
7. An ut zelotypi pusiones communicare gustatum suarum pecudum nolunt,
aut ut gentibus fieri moris diversissimi fama est, quae habentur his esui,
aliarum eadem reiciuntur a victibus?
1. tribui tusco ritu Kr Wi tribuitis, quo Sab tribuitis, quod Hil R
| honorarium Sab: honoralium P
2. procurationumque Meu Rei
3. et Sab: est P, del. Meu | [duci] Oe | certaque eis nonnulli | iteratio in eadem paragr.
4. et Sab: set P | ad tauri Sab: at t. P
5. degineret Gel : desideret P
6. ut z. Sab: ui P
7. communicare Sab: concumunicare P | aliorum Meu Rei
VII.22.1. Ergo si haec cassa sunt nec rationis alicuius habentia firmitatem,
sacrificiorum et ipsa inanis est ratio.
Etenim qui potis est habere idoneam id quod sequitur causam, cum ipsum
illud primum, a quo defluit secundum, inanissimum esse repperiatur et vacuum
et nulla soliditate firmatum?
2. ''Telluri, inquiunt, matri scrofa inciens immolatur et feta, at Minervae
virgini virgo caeditur vitula, nullis umquam stimulis <in> nullius
operis excitata conatus''.
- Atquin nos arbitramur nec virginem virgini oportuisse mactari, ne
virginitas violaretur in pecude, qua dea plurimum pollet, nec Telluri gravidas
atque fetas ob honorem fecunditatis ipsius,
quam cuncti expetimus et optamus inextinguibili semper fecunditate
procedere.
3. Nam si, quia virgo Tritonia est, idcirco ei convenit virgines hostias
immolari, et quod Tellus est mater, consimiliter gravidis accipienda est
scrofis, ergo et musicis Apollo,
quod musicus, et quod medicus Aesculapius, medicis, et quod faber Vulcanus
est, fabris, et quod Mercurius eloquens, eloquentibus debet disertissimisque mactari.
4. Quodsi dicere istud insanum est aut ut mediocriter pronuntiem brutum,
multo illud maioris amentiae est, fetas iugulare Telluri,
quod sit fetibus gravior, Minervae castas et virgines, quia ¡D
sit | f. 145b | pura, virginitatis intactae.
1. ratio Sab: datio P St | secundum P
2. inciens Ur ingens P | <in> Cas | excitata ad Rei excita ad Oe
conatu Sab | honorem] horrorem Wi | quoniam Ur |
fecunditate] fertilitate vel ubertate vel virtute Zi perpetuitate
Br, felicitate Cas + Rei: securitate? M
3. aescolapius P | dissertissimisque P
4. gravida susp. Rei | pura <et> Ur Cas
VII.23.1. Nam quod dici a vobis accipimus, esse quosdam ex diis bonos,
alios autem malos et ad nocendi libidinem promptiores, illisque ut prosint,
his vero ne noceant sacrorum sollemnia ministrari, quanam istud ratione
dicatur, intellegere confitemur nos non posse.
2. Nam deos benignissimos dicere lenesque habere naturas, et sanctum
et religiosum et verum est, malos autem et laevos, nequaquam sumendum est
auribus,
ideo quoniam divina illa vis ab nocendi procul est dimota et disiuncta
natura.
3. Quicquid autem potis est causam calamitatis inferre, quid sit primum
videndum est et ab dei nomine longissima debet differitate seponi.
4. Itaque ut vobis commodemus adsensum, destrarum sinistrarumque rerum
deos esse fautores, ulla nec sic ratio est, cur alios alliciatis ad prospera,
alios vero ne noceant sacrificiis conmulceatis
et praemiis: primum quod di boni male non queunt facere, etiam si nullo
fuerint honore mactati;
quicquid enim mite est placidumque natura, ab nocendi procul est usu
et cogitatione discretum:
malus vero conprimere suam ferociam nescit, quamvis gregibus mille
et mille alliciatur altaribus.
5. Neque enim in dulcedinem vertere amaritudo se potest aut ariditas
in umorem, calor ignis in frigora
aut quod rei cuicumque contrarium est id quod sibi contrarium est in
suam sumere atque inmutare naturam.
6. Ut si manu viperam mulceas, venenato blandiaris aut scorpio, petat
illa te morsu, hic contractus aculeum figat, nihilque illa prosit adlusio,
| f. 146 |
cum ad nocendum res ambae non stimulis exagitentur irarum sed quadam
proprietate naturae:
ita nihil prodest promereri velle per hostias deos laevos, cum sive
illud feceris sive contra non feceris agant <secundum> suam naturam
et ad ea quae factitant ingenitis legibus et quadam necessitate ducantur.
7. Quid quod isto modo utrique dii desinunt esse suis in viribus et
suis in qualitatibus permanere.
8. Nam si bonis ut prosint res divina conficitur, malis autem ne noceant
isdem rationibus supplicatur, sequitur ut intellegi debeat, nihil dexteros
profuturos nulla si acceperint munera
fierique ex hoc malos, malos autem si acceperint nocendi posituros
mentem fierique ea hoc bonos: atque ita perducitur res eo ut neque hi
deateri
neque illi sint ]aevi aut, quod fieri non potest, utrique ipsi sint
deateri et utrique iterum laevi.
1. <nos> P*, om. S
2. leuos P
6. contractus Sab contactus Gel Rei L (= fort. recte M) | exagitantur Sab | < secundum>
Kl | ad ea quae factitant M: ad ea quae facti sunt P, ad ea quae sati sunt
Can, ad ea quae facturi sunt K Rei
8. malis] aliis Sab | hisdem P
VII.24.1. Esto, concedatur infelicissimas pecudes non sine aliquo religionis
officio divorum apud templa mactari et quod ex usu consuetudinis factum
est rationis alicuius causam aliquam continere:
sed si magnificum videtur atque amplum iugulare diis tauros, si inlibata,
si solida concremari animantium viscera, quid sibi reliqua haec volunt
magorum cohaerentia disciplinis
quae in sacrorum reconditis legibus pontificalia restituere mysteria
et rebus inseruere divinis?
2. Quid, inquam, sibi haec volunt: 'apexaones', 'hirciae', 'silicernia',
'longavi'?
Quae sunt nomina et farciminum genera, hirquino alia sanguine, comminutis
alia inculcata pulmonibus. | f. 146b |
Quid 'taedae', quid 'neniae', quid 'offae' non vulgi set quibus est nomen
appellatioque 'penitae'?
3. Ex quibus quod primum est, in exiguas arvina est miculas catillaminum
insecta de more, quod in secundo situm est, intestini est perrectio, per
quam proluvies editur sucis pereasiccata vitalibus.
'Offa' autem 'penita' est cum particula visceris cauda pecoris amputata.
Quid 'polimina', quid 'omenta', quid 'palasea' sive ut quidam cognominant
'plasea'?
4. Ex quibus est nomen 'omenti' pars quaedam, quo receptacula ventrium
circumretita finiuntur, bovis cauda est 'plasea' siligine et sanguine delibuta,
'polimina' porro sunt ea
quae nos proles verecundius dicimus, a volgaribus autem adsolent cognomine
testium nuncupari.
5. Quid 'fitilla', quid 'frumen', quid 'africia', quid 'gratilla', 'catumeum',
'cumspolium', 'cubula'? Ex quibus duo, quae prima, sunt pultium nomina sed
genere et qualitate diversa,
series vero quae sequitur liborum significantias continet; et ipsis
enim non est una eademque formatio.
6. Non enim placet 'carnem strebulam' nominare, quae taurorum ex coaendicibus
demitur, pulpamenta non assa, quae in veribus exta sunt animata prius et
torrefacta carbonibus,
non salsamina denique, <quae> sunt una commiatio quadrinis copulata
de frugibus;
non similiter 'fendicas', quae et ipsae sunt hirae, quas plebis oratio
illas solet cum eloquitur nuncupare,
non ratione eadem et 'rumas', quae sunt prima in gurgulionibus capita,
qua et deicere cibos et referre natura est ruminatoribus | f. 147 | saeculis;
non 'magmenta', non 'augmina',
non mille species vel sanguinaminum vel fitillarum, quibus nomina indidistis
obscura vulgoque ut essent augustiora fecistis.
1. instituere con. Rei, reposuere Cas | inseruere Sab inseruire P
2. hirciae] P, issicia Sab, isicia Gel, hirae Meu | apexabo Sab apexanes Sal, apexabones Hil |
longavi Sal: longaevi P | farciminum Sab: facinorum P | alia s. S:
alias P |
taedae] tuceta Gel , taxiae Sal, codae Meu |
neniae] tacniae Scal Ur | vulgi set Rei: vulgis et P, vulgi sed Sab |
penitae S
3. catillaminum Meu at illa minutim Sab | porrectio Sab | prolubies
P | pennita P | anputata P| omenta Sab: momenta P | palas ea P |
plasea Gel: plassea P
4. ex om. Ur | nomen omenti] omenti Ur omentum Rei | qua Rei | bovis G
: uobis P | delibuta Sab: dilibuta P |
conspolium Sab spolium con. Rei
5. enim del. Ur
6. ex coxendicibus Rei: et condicibus P, e coxendicibus Sab | <non> quae
Meu | prius P Mar prunis Rei L | quae add. Gel |
hirae Scriverius: dirae P | illas Scal: illa P, ilia Scriverius,
hillas St |
et rumas Balitius: aerumnas P, rumas Can Ur | qua et M, quae P, qua
Gel Rei |
vel sanguinaminum Wi: uelamen sanguinum P, vel farciminum Sal + R
| fittilarum P
VII.25.1. Si enim quaecumque ab hominibus fiunt maximeque in re sacra
debent habere suas causas nec sine ratione est quicquam in negotiis omnibus
atque in omni administratione faciendum:
edissertate nobis et dicite, quae sit causa, quae ratio, ut haec etiam
diis dentur sacrisque adoleantur altaribus.
2. In hoc enim diutius loco huic causae vel maxime necessario inmoramur
insistimus inhaeremus, cupientes addiscere, quid cum pultibus deo sit,
quid cum libis, quid diversis cum fartibus,
confectionis iure ex multiplici atque inpensarum varietate conditis.
3. Opiparis numina cenis adficiuntur aut prandiis, ut <in>numeras
conveniat excogitare his dapes? aversionibus stomachorum laborant et ad
expellenda fastidia saporum varietas quaeritur,
ut modo his assa, modo cruda ponantur, semicocta et modo semicruda?.
4. Quod si omnes has partes quas 'praesicias' dicitis accipere dii amant
suntque illis gratae vel voluptatis alicuius vel dulcedinis sensu, quid
intercedit, quid prohibet,
ut non semel haec omnia totis cum animantibus inferatis?
5. Quae causa, quae ratio est,
ut 'caro strebula' separatim, ruma, cauda, et 'plasea' separatim,
hirae solae omentumque solum 'augmentorum' adiciantur in causama Pulmentorum
varietatibus adficiuntur dii caelites,
ut fieri mos est post cenarum ditium et locupletium saginas, frustilla
haec parvula pro suavibus mateolis | f. 147b | sumunt,
non quibus famem sedent sed ut palati admoneant otium seque ipsos
pleni <ad> adpetitum voracitatis instigent?
6. O deorum magnitudo mirabilis, o nullis hominum comprehensa, nullis
intellecta naturis,
siquidem ut prosint testiculis pecudum redimuntur et rumis neque prius
iras atque animos ponunt
nisi sibi adoleri paratas conspexerint 'nenias offasque' reddi 'penitas'.
2. huic Sab: huc P | fartibus Ur fratibus P confectis Rei | ex Oe: et
P, del. Gel
3. innumeras Sab: numeras P | stomacorum P | modo et Gel
4. prosicias Turnebus Ur Rei fort. rectius
5. cauda Sab: cada P, cauda postea coda P** |
hirae Meu: irae P | omentumque Sal: nomenquae P,
omentum Gel, omenque (omen pro omentum) meu Rei | magmentorum Ur |
palati Sal: palatia P | pleni P, plenae P* vulgo | ad adpetitum
Rei: adpetitum P, adpetitu P*
6. taenias scal Ur | reddi penitas Lor: redemptas P, reddier penitas
Zi Rei, penitas Gel
VII.26.1. Sequitur, ut de thure deque mero aliquid sine ulla nimietate
dicamus. Copulata enim et mixta sunt caerimoniarum et haec genera cultumque adhibentur in plurimum.
2. Ac primum illud a vobis isto ipso quaerimus percontamurque de thure,
unde aut quo tempore nosse illud aut scire potueritis,
ut merito existimetis aut esse diis dandum aut eorum acceptissimum
voluntati.
3. Novella enim propemodum res est neque annorum inexplicabilis series,
ex quo eius notitia profluait in has partes et delubris meruit interesse
divinis.
4. Nam neque temporibus, quemadmodum creditur et perhibetur, heroicis
quidnam esset thus scitum est, scriptoribus ut comprobatur a priscis, quorum
in libris posita nulla eius mentio repperitur,
neque genetrix et mater superstitionis Etruria opinionem eius novit
aut famam, sacellorum ut indicant ritus, neque quadringentis annis quibus
Albana res viguit in usum cuiquam venit,
sacra cum res fieret, neque ipse Romulus aut religionibus artifex in
comminiscendis Numa aut esse scivit aut nasci, ut pium far monstrat, quo
peragi mos fuit sacrificiorum sollemnium munia.
5. Unde igitur coepta est usur| f. 148/patio eius adsumi, aut in antiquam
et veterem consuetudinem quaenam inruit novitas,
ut quod tempestatibus tantis necessarium non fuit locum sumeret in
caerimoniis primum?
6. Nam <si> sine thure religionis officium claudicat necessariaque vis eius est quae propitios faciat mitesque hominibus caelites, peccatum
est ab antiquis,
quinimmo piaculis plena vita omnis illorum fuit,
qui quod maxime conveniens deorum fuerat voluptati per incuriam neclexere
libare.
7. Sin autem temporibus priscis neque homines neque dii huius thuris
expetivere materiam, conprobatur et hodie frustra illud inaniterque praestari,
quod neque antiquitas necessarium credidit et sine ullis novitas rationibus
appetivit.
1. genera vulgo: generi P | cultumque Sab: cultuque P
2. potueritis Ur poteritis P
3. sacrorum susp. Rei
4. si sine Sab: sine P | expetivere Gel : expedivere P
VII.27.1. Denique ut illam semper regulam definitionemque tenebamus,
qua demonstratum et fixum est, quicquid fiat ab homine, habere oportere
suas causas, et in ista quoque retinebimus parte,
ut requiramus ex vobis quae sit causa, quae ratio, ut ante ipsa numinum
signa thura iniciantur altaribus et ea eorum incendio familiaria fieri
existimentur et mitia.
2. Quid ex huiusmodi facto adquiritur his rei aut eorum ad animos quid
accedit, ut merito iudicemus recte ista dependi et non frustra atque inaniter
concremari?
3. Ut enim vos debetis ostendere, cur thura diis detis, sic et deos
sequitur ut debeatis expromere habere aliquam causam, cur ea non respuant,
quinimmo cur ea tam familiariter concupiscant.
4. ''Honoramus, inquiet aliquis fortasse, his deos''.
- Sed nos non vestrum, sed numinum requirimus sensum, nec quid fiat
a vobis, sed pendatur | f. 148b | ab his quanti quod in praemium datur
favoris interrogamus.
5. Sed tamen, o pietas! Quantus iste est honor aut qualis, qui ea ligni
sudore conficitur et resina ea arboris conparatur?
Nam ne forte ignoretis, quid aut unde sit thus istud: viscum est ea
corticibus profluens ita ut ea amygdalo, ceraso, lacrimabili destillatione
coalescens.
6. Hocine ergo superas honorat et auctificat dignitates, aut, offensa
si aliquando contracta est, thuris vapore dissolvitur et temperata indignatione
sopitur?
Quid ergo cessatis cuiuslibet arboris viscum sine ulla passim differitate
comburere?
Nam si honorantur hoc numina nec indigne sustinent Panchaicas sibi
ardere resinulas, quid interest unde fumus altaribus conficiatur in sanctis
vel ea visci quo genere nubes suffitionis exaestuent?
1. debetis Sab: debeatis P
3. familiariter] ferventer vel famelice Or + Rei
5. ligni sudore Wi | odore P | corticibus] corticibus arabicis? Mar <certis> corticibus
Mei | ceraso <resina> Rei
VII.28.1. ''An numquid aliquis dicet idcirco superis thus dari, quod
odoratus habeat suaves et narium commulceat sensum, reliqua vero sint aspera
et ob causam offensionis exclusa?''.
2. - Habent enim dii nares, quibus ducant aerios spiritus, accipiunt
auras et remittunt, ut penetrare illos possint nidorum differentium qualitates.
3. Quod si damus ut fiat, mortalitatis eos adiungimus legi et excludimus
divinitatis a finibus.
Quicquid enim spirat et reciprocos halitus auris commeabilibus ducit,
id necesse est esse mortale, quia caeli sustineatur e pastu.
Quicquid autem caeli sustinetur e pastu, si recursus abstuleris quibus
alternatio redditur abstrahiturque vitalis, | f. 149 | oblidi eius necesse
est animam et rationem subrui atque interire vivendi.
4. Ergo si et dii spirant odoremque ad se adtrahunt auris comitantibus
involutum, non est ab re dicere et alienis eos suffectionibus vivere et
interclusis posse spiraminibus interire.
5. Et unde novissime scitis, an si odorum suavitate capiuntur, eadem
sint eis iucunda quae vobis et parili sensu vestras mulceant adficiantque naturas?
Nonne fieri potis est, ut quae vobis adferunt voluptatem contra illis
aspera videantur et tristi?
6. Cum enim deorum sint sententiae dispares substantiaeque non unae,
quibus effici rationibus potest, ut quod qualitate diversum est unum sentiat
accipiatque contactum?
7. An non cottidie cernimus et inter animantia terris orta esse aliis
eadem vel amara vel dulcia, mortifera. his esse quae illis nata in perniciem
non sunt,
ut quae illos mulceant odoribus laetis eadem pestiferos halitus aliorum
corporibus spirent?
8. Sed hoc ut fiat et accidat non in rebus est causa, quae simul esse
mortiferae, simul salutares, simul dulces nequeunt simulque amarae consistere,
sed ut quisque est factus, ad extrinsecus rei venientis attactum ita
afficitur, qualitatem non accipit ea rerum inpulsionibus natam sed ex sui
sensus contagiique natura.
9. Verum omnis haec ratio longe est ab diis sita nec exigui limitis
interiectione discreta. Nam si verum est, ut ab sapientibus creditur, incorporales
hos esse
nec validitatis alicuius eminentia sublevari, inanis apud hos odor
est nec sensibiliter commovere aura eos potis est nidoris alicuius, non
si mille tu pondera | f. 149b | masculi thuris incendas
caelumque hoc totum redundantium vaporum nebulositate cludatur.
10. Quod enim non habet robur et substantiam corporalem, contrectari
ab substantia non potest corporali: odor autem corpus est, tactis sicut
naribus indicatur:
ab deo ergo sentiri ratione non potest ulla, qui caret re corporis
atque omni sensu et contagione privatus est.
4. suffitionibus S
5. <ut> vestras deorum Rei
6. deorum del. Ur, post vestras transp. Rei deorum <et hominum> C
| sententiae P essentiae Rei
7. ut quae Sab: utque P
8. amarae Sab: inuna re P | afficitur Gel : efficit P
9. sita Sab: ita P | soliditatis Ur oliditatis Gel Rei
10. re] robore Rei, vi Kis, nare Mei | caret re] carcere Wensky contagione
Rei: cogitatione P
VII.29.1. Merum thuris est socium, quod explanari consimiliter poscimus
cur ei superfundatur incenso.
Nisi enim ratio cur fiat ostenditur nec habebit expositam sui causam,
non iam istud errori obiciendum est ludicro sed ut dicatur expressius insaniae
dementiae caecitati.
2. Ut enim iam saepius dictum est, debet omne quod geritur causam sui
habere perspicuam nec caliginis alicuius obscuritate contectam.
Si ergo fiditis facto, aperite, monstrate, liquor iste cur detur, id
est vinum superfundatur altaribus.
3. Numquid enim numinum corpora sitim sentiunt aridam et eorum necesse
est siccitates umore aliquo temperaria numquid nobis ut mortalibus moris
est cenis intermiscere potiones,
pari etiam more post solidos victus liborum et pultium hostiarum que
caesarum, quo putrefiat facilius ac percoquatur cibus, frequentissimo inrigant
accipiuntque se vino?
4. Date quaeso immortalibus diis bibant scyphos, brias, pateras simpuviaque depromite, et quoniam tauris pinguibusque se dapibus atque opimis
inferciunt escis,
ne quod in stomachi tramite male transvoratum substiterit viscus, succurrite,
properate; Iovi optimo maximo merum ne praefocetur date, cupit eructare
nec potis est,
ac ni illa labatur et dissolvatur obstructio, | f. 149bis | periculum
maximum est ne oblisus interrumpatur spiritus et viduatum remaneat sine
suis administratoribus caelum.
1. ei... incenso. Nisi Wensky: ei ... incensioni si P, eius (Mar R)
incensioni . nisi Sal Rei | non ostendetur S
3. id est vinum superfundatur del. Zi | ac perc. M: ut p. P, et p.
vulgo | perquoquatur P
4. ut bibant Rei | scyfos P | simpubiaque P | tauris: lautis Zi Rei |
ac ni Sab: agni P | administratibus St
VII.30.1. ''Sed frustra, inquit, inequitas nobis: non enim nos superis
ob eas profundimus merum causas, tamquam illos existimemus aut sitire aut
bibere aut suavitatis eius adfectione laetari.
Honoris eis ergo datur; quo fiat illorum elatior, amplior augustiorque sublimitas, altaria super ipsa libamus et venerabiles muscos carbonibus
excitamus extinctis''.
2. - Et quae gravior infligi contumelia dis potest, quam si eos credas
accepto mero propitios fieri, aut honorem existimes habitum his magnum,
si modo vini exigui rores super vividam ieceris atque instillaveris
prunam?
3. Non nobis est sermo cum hominibus rationis expertibus neque quibus
non sit communis intellegentiae veritas:
inest et vobis sapientia, inest sensus, verumque nos dicere apud vos
ipsi interiore iudicio scitis.
Sed quid facere possumus considerare nolentibus penitus res ipsas secumque ipsos loqui?
4. Facitis enim quod fieri cernitis, non quod fieri oportere confiditis:
primum quia apud vos valet nullam habens consuetudo rationem quam rerum
inspecta natura veritatis examinatione ponderata.
5. Quid est enim deo cum vino, aut in huius materia vis qualis aut
quanta est, quod cum effusum fuerit, sublimitas eius augescat et honorata
existimetur auctoritas?
6. Quid, inquam, deo cum vino est, Veneriis re proxima, nervos omnium
debilitante virtutum, | f. 149bis b | verecundiae, pudoris et castitatis
inimica,
quod in insanias et furores mentes saepius praecipitavit excitas ipsosque illos deos maledictis conpulit exauctorare dementibus?
7. Itane istud non nefas et plenum sacrilegii crimen est, honoris hoc
dare, quod si tu id avidius sumpseris, quid facias nescias,
quid loquaris ignores, ad extremum temulenti, luxuriosi et perditi
convicium infamiamque merearis?
2. muscos Sal: miscus P, cnissas Gel | extinctis] ex tinctis T | rores
Sal: roris P, exiguos rores Mei
3. ipsis Kr
4. primum] nimirum Gel, plurimum Rei | quiapud P | plus valet S
5. huius
Cas: eius P
7. honori Sab honoris <ergo> Hil, honori <dis> Rei | id del.
Gel | luxoriosi P
VII.31.1. Operae pretium est etiam verba ipsa depromere, quibus cum
vinum datur uti ac supplicare consuetudo est: ''Mactus hoc vino inferio
esto''.
''Inferio, inquit Trebatius, verbum ea causa est additum eaque ratione
profertur, ne vinum omne omnino quod in cellis atque apothecis est conditum,
ex quibus illud quod effunditur promptum est, esse sacrum incipiat
et ex usibus eripiatur humanis.
Addito ergo hoc verbo solum erit quod inferetur sacrum nec religione
obligabitur ceterum''.
2. - Qualis ergo hic honor est, in quoimponitur quagi lea deo, ne plus quaerat
quam datum est?
Aut cuius ipse est aviditatis deus, qui nisi verbi fuerit praescriptione
summotus, cupiditatem suam protendat ulterius et apothecis suis supplicem
privet?
3. ''Mactus hoc vino inferio esto'': iniuria est ista, non honor.
Quid enim, si divus amplius hoc volet neque erit contentus inlato?
Nonne insigniter dicendus est laedi qui honorem accipere cum condicione
cogetur?
Nam si exceptione non addita sacrum necesse est fieri omne omnino quod
in cellis est vinum, manifestum est et deo contumeliam fieri, cui modus
constituatur invito, | f. 150 |
et vos ipsos in re sacra caerimoniarum officia violare, qui non tantum
tribuitis vini quantum deum videtis sibi velle praestari.
4. ''Mactus hoc vino inferio esto'': - quid est aliud quam dicere:
''Tantum esto mactus quantum volo, tantum amplificatus quantum iubeo,
tantum honoris adsumito quantum te habere decerno et verborum circumscriptione
definio?''.
5. - O deorum sublimitas praepotens, quam venerari, quam colere officiis
omnibus caerimonialibus debeas, cui legem venerator inponit, quam cum pactionibus
adorat et formulis,
quae per unius formidinem verbi ab inmodicis vini cupiditatibus arceatur.
2. obligabitur. Ceterum P, recte interp. Gel | quasi vulgo: qualis
P | suis Sab: sui P
3. dicendum Sab | cogatur Gel
4. arcetur S
VII.32.1. Sed sit ut vultis honor in vino, sit in thure, immolatione
et caedibus hostiarum irae numinum offensionesque placentur.
Etiamne di sertis, coronis adficiuntur et floribusa etiamne aeris tinnitibus
et quassationibus cymbailoruma etiamne tympanis?
etiamne symphoniis?
Quid? efficiunt crepitus scabillorum ut, cum eos audierint numina,
honorifice secum existiment actum et ferventes animos irarum oblivione
deponant?
2. an numquid ut parvuli pusiones ab ineptis vagitibus crepitaculis
exterrentur auditis, eadem ratione et omnipotentia numina tibiarum stridore
mulcentur
et ad numerum cymbalorum mollita indignatione flaccescunt?
3. Quid sibi volunt excitationes illae quas canitis matutini conlatis
ad tibiam vocibus? - Obdormiscunt enim superi, remeare ut ad vigilias debeant.
4. Quid dormitiones illae | f. 150b | quibus bene ut valeant auspicabili
salutatione mandatis? - somni enim quiete solvuntur occuparique ut hoc possint,
lenes audiendae sunt neniae.
5. ''Lavatio, inquit, deum matris est hodie''. - Sordescunt enim divi
et ad sordes eluendas laventibus aquis opus atque adiuncta antiqua cineris
frictione.
6. ''Iovis epulum cras est''. - Iuppiter enim cenat magnisque implendus
est dapibus, iamdudum inedia gestiens et anniversaria interiectione ieiunus.
7. + ''[Esculapii] geritur celebraturque vindemia''. - Colunt enim dii
vineas et ad suas usiones contractis exprimunt vindemiatoribus vinum.
8. ''Lectisternium Caereris erit Idibus proximis''. - Habent enim dii
lectos atque ut stratis possint mollioribus incubare, pulvinorum tollitur
atque excitatur inpressio.
9. ''Telluris natalis est''. - Dii enim ex uteris prodeunt et habent
dies laetos quibus eis adscriptum est auram usurpare vitalem.
1. irae P 24 dii P** | tymphanis P | quid efficiunt vulgo, interp
Rei | deponant Sab: deponunt P
3. <quatiendaque sunt garrula sistra> remeare Kir | domuitiones
Gel dormitionis illae <neniae> Mei | occuparique Sab: occupatique P
4. opus <est> atque Cas | adiuncta] ad uncta Wi | antiqua] aliqua
Ur Rei, antiqui vel antiquae St, iniqua Oe | aepulum P |
Esculapi P: Liberi vel Liberi patris Mar ieiunus escae. Liberi Mei,
His cel. Priapi Wi Euii patris vel Ecce Euii Cas |
suas usiones Sal: suasionibus P, ad suas libationes Mei, ad suas <eorum a sat>ionibus
Wi
5. inpraessio P
VII.33.1. Ludi vero, quos facitis, quibus Floralibus et Megalensiis
nomen est ceterique omnes alii quos esse sacros voluistis et religionum
inter officia deputari quam rationem habent, quam causam?
ut institui condique debuerint et ex numinum appellatione signari?
2. ''Honorantur, inquit, his dii et si quas ab hominibus continent offensionum
memorias inlatarum, abiciunt, excludunt redduntque se nobis redintegrata
familiaritate fautores''.
- Et quae causa est rursus, ut tranquilli, placidi efficiantur et mites,
ineptae si res fiant et ab hominibus otiosis multitudine | f. 151 | spectante
ludatur?
3. Ponit animos Iuppiter si Amphitryon fuerit actus pronuntiatus que
Plautinus, aut si Europa, si Leda, Glanymedes <si> fuerit saltatus
aut Danae, motum conpescit irarum?
tranquillior, lenior Mater Magna efficitur si Attidis conspexerit priscam
refricari ab histrionibus fabulam?
Obliterabit offensam Venus si Adonis in habitu gestum agere viderit
saltatoriis in motibus pantomimos?
Indignatio relanguescit Alcidae, si tragoedia Sophoclia cui Trachiniae
nomen est, Euripidis aut Hercules actitatur?
Existimatve tractari se honorifice Flora, si suis in ludis flagitiosas
conspexerit res agi et migratum ab lupanaribus in theatra?
4. Itane istud non est deorum inminuere dignitatem, dicare et consecrare
turpissimas res eis, quas censor animus respuat et quarum actores inhonestos
esse ius vestrum
et inter capita conputari iudicavit infamia?
5. - Mimis nimirum dii gaudent, et illa vis praestans neque ullis hominum
comprehensa naturis libentissime commodat audiendis his auris,
quorum symplegmatibus plurimis intermiatos se esse derisionis in materiam
norunt:
delectantur, ut res est, stupidorum capitibus rasis, salapittarum sonitu
atque plausu, factis et dictis turpibus, fascinorum ingentium rubore.
6. Iam vero si viderint in femineas mollitudines enervantes se viros,
vociferari hos frustra, sine causa, alios cursitare, amicitiarum fide salva
contundere se alios et crudis mutilare de caestibus,
certare hos spiritu, buccas vento distendere votisque inmanibus concrepare:
manus ad caelum | f. 151b | tollunt, rebus admirabilibus moti prosiliunt,
exclamant, in gratiam cum hominibus redeunt.
7. Haec si dis immortalibus oblivionem adferunt simultatum, si ea comoediis,
Atellanis, mimis ducunt laetissimas voluptates, quid moramini, quid cessatis,
quin et ipsos dicatis deos ludere lascivire saltare, obscenas conpingere
cantiones et clunibus fluctuare crispatis?
8. Quid enim differt aut interest, faciantne haec ipsi an ab aliis
fieri in amoribus atque in deliciis ducant?
1. megalensibus Sab | inter Sab P**: iter P
2. illatarum Ur inlatas P
3. anphytrion P | <si> Cas | obliterabit Sab: obliterauit P | pantomimos
Hil: pantomimus P, pantomimum Sab edd. |
relanguescet Sab | traciniae P | Euripidis Sab: euripides P | actitetur
Gel |
existimatve Meu: existimatur P Gel, existimabit Her, -<ret>ur alii | tractari se] (existimatur)
tractarier St
4. iudicavit Sab: P** iudauit P
5. aures P* symplegmatibus Sab: implegmatibus P, simplegmatibus P**
| salpictanum Sab salpictarum Gel, salpittarum P** alapittarum Havet
6. robore Hag | hos Sab hoc P | fide Sab P**: fides P | de] se Sab | cestibus
P |
uotisque P: volisque Or Mar cavatisque Sal vocibusque Mar Zi L notisque [sc ventis]
W |
inmanibus Mar inanibus Sab Kr, manibus Sal, immanius Wi | concrepare
Sab M: concremare P
8. differt Sab: defert P, difert P*.
VII.34.1. ''Unde igitur fluxit vel ex quibus enata est causis opinionum
haec pravitas?''. - Ex eo scilicet maxime, quod nequeuntes homines quidnam
sit deus scire, quidnam ait vis eius,
natura substantia qualitas, utrumne habeat formam an nulla sit corporis
circumscriptione finitus, agat aliquid an non agat, vigiletne perpetuo
an aliquando solvatur in somnos,
currat sedeat ambulet an ab huiusmodi motibus et cessatione sit liber,
haec omnia ut dixi nequeuntes scire neque ratione aliqua pervidere in eas
sunt opinationes lapsi, ut deos ex se fingerent
et qualis sibi natura est et illis talem darent actionum, rerum voluntatumque naturam.
2. Quodsi animal cernerent nullius esse se pretii nec inter formiculam
plurimum seseque esse discriminis, profecto desinerent arbitrari quicquam
se habere commune cum superis
et intra suos fines humilitatis suae modestiam continerent.
3. Nunc vero quia cernunt ora oculos capita buccas | f. 152 | auriculas
nasos ceterasque se alias membrorum gerere ac viscerum portiones,
et deos existimant eadem ratione formatoa habitumque illos suum compagine
in corporea continere;
4. et quia gaudere laeta re maestosque se fieri tristioribus conspiciunt
causis, arbitrantur et numina ex rebus hilarioribus gaudere et ex minus
laetis animorum contractione conduci;
5. adfici se ludis, putant et caelitum mentes ludorum delectatione
mulceri; et quia illis se volup [sic!] est lavacrorum refovere caldoribus,
et superis ducunt lavationum esse munditias gratas;
6. vindemiamus nos homines, - et deos rentur et credunt suas ducere
atque agitare vindemias;
7. dies nobis natalicii sunt, et potentias caelites dies autumant habere
natales.
8. Quodsi possent adscribere valetudines a aegritudines et corporales
diis morbos, non dubitarent eos lienososi, lippulosi atque enterocelicos
dicere, eo quod ipsi et lienosi et lippi fiunt saepe
et ingentium gricenearum magnitudine ponderosi.
1. qualitas] qualis Sal | cessione Sab | liber. Haec vulgo, recte interp
Rei | rerum] sensuum Rei L studiorum Mei, morum Ki Br, operum Kr
2. praetii P
3. gerere Sab: genere P | laeta re Meu: laetari P | mestosque P | affici
(adfici R) se Sab | volup Rei vulgo | Uindeamiamus P
4. enterocelicos Gel : interocaelicos P | gricenearum Wi Mar : gruenearum
P, herniarum Sab Rei Capita 35-37 Mar in finem libri reiecit Or [Or 49-51], eadem
putans Arnobianum opus aptius finire, ordinemque ceterorum immutavit.
VII.35[Or 49].1. Age nunc summatim, quoniam sermo prolatus est et perductus
in haec loca, singularum partium oppositionibus comparemus, utrumne vos
melius rebus de superis sentiatis
an potius nos multo et honoratius opinemur et rectius quodque rei divinae
suam praestet atque attribuat dignitatem.
2. Ac primum vos deos, quos in rerum natura vel arbitramini esse vel
creditis quorumque in templis omnibus simulacra constituistis et formas,
profitemini esse natos et ea masculorum feminarumque seminibus conventionum
progenitos lege.
3. At vero nos contra, si modo dii certi sunt | f. 152b | habent que
huius nominis auctoritatem potentiam dignitatem, aut ingenitos esse censemus
- hoc enim religiosum est credere -
aut si habent nativitatis exordium, dei summi est scire, quibus eos
rationibus fecerit aut saecula quanta sint, ex quo eis adtribuit perpetuitatem
sui numinis inchoare.
4. Vos habere sexus deos aliosque ex his marefi, feminini generis
alios esse censetis: nos potentias caelites discretas esse sexibus abnegamus,
quoniam discrimen huiusmodi terrenis animantibus datum est, quas coire,
quas generare auctor voluit rerum substituendis per libidinem prolibus.
5. Vos hominum similitudinem gerere et mortalium vultibus existimatis
esse formatos: nos effigies remur submotas esse ab his longe, quoniam forma
mortalis est corporis,
et si forte est ulla, comprehendere neminem posse indubitabili adseveratione
iuramus.
6. A vobis artificia singuli opificum more habere perhibentur: ridemus,
cum audimus nos ista, quoniam diis artes necessarias ducimus arbitramurque non esse
et eas constat et liquidum est paupertatis ad subsidium conparatas.
1. singularum Or: singulorum P | parium Her
2. natura Sab: naturam P
4. quoire P
VII.36[Or 50].1. Discordias alios ex his vos, alios dicitis qui pestilentias
inrogent, alios qui amores, qui furias, alios vero qui praesint bellis
et sanguinis effusione laetentur:
- at vero nos contra ab ingeniis numinum <istius modi res> iudicamus
esse disiunctas,
aut si sunt qui haec mala miserrimis inferant fiubiciantque mortalibufi,
ab deorum contendimus procul esse natura
nec sub huius nominis praedicatione ponendos.
2. Irasci et perturbari vos numina ceterisque animorum adfectibus
| f. 153 | mancipata esse atque obnoxia. iudicatis: nos huiusmodi motus
alienos existimamus ab hic esse;
sunt enim ferocium generum et mortalitatis obeuntium functiones.
3. Vos pecorum sanguinea vos caedibus et mactationibus hostiarum gaudere,
laetari et in gratiam cum hominibus remini offensionibus redire sopitis:
nos amorem sanguinis nullum esse in caelitibus ducimus nec esse tam
duros, ut miserorum animantium caede saturatas abiciant iras.
4. Vos mero, vos thure honorem arbitramini diis addi et eorum augescere
dignitates: nos monstrum et prodigium iudicamus, quod quisquam hominum
credit aut augustiorem fieri deum fumo
aut ea roribus exiguis vini ipsum sibi ab hominibus ducere satis sancte
atque honorifice supplicatum.
5. Vos aeris tinnitibus et tibiarum sonis, vos equorum curriculis et
theatralibus ludis persuasum habetis deos et delectari et adfici iras que
aliquando conceptas eorum satisfactione molliri:
6. nos inconveniens ducimus, quinimmo incredibile iudicamus, eos qui
gradibus mille genus omne virtutum perfectionis transierint summitate in
voluptatibus habere
atque in deliciis [esse] res eas quas homo sapiens rideat et quae non
aliis videantur continere aliquid gratiae quam infantibus parvulis et trivialiter
et populariter institutis.
1. discordias Ur discordiarum P, discordiam Meu, discordiarum auctores
Or Mei, discordiarum alios instinctores Cas | vero] haec Ur |
istius modi res add. Cas: <res istas cunctas> dis. Br: an nos
contra <nocentia> ab ingeniis... disiuncta? Mar | disiuncta can Ur
2. mortalitati Gel obeuntium Ur obeuntib; P, subeuntium Gel
4. roribus P
5. theatralibus Sab P**: thetralibus P | eorum <ista> Rei ludorum
vel modorum Cas
6. res Gel : esse res P, iis esse res Hil | trivialiter Sab: tibialiter
P
VII.37[Or 51].1. Haec cum ita se habeant cumque sit opinionum tanta
nostrarum vestrarumque diversitas, ubi aut nos impii aut vos pii,
cum ex partium sensibus pietatis debeat atque inpietatis | f. 153b
| ratio ponderari?
Non enim simulacrum qui sibi aliquod conficit quod pro deo veneretur
aut qui pecus trucidat innoxium sacrisque incendit altaribus, is habendus
est rebus deditus esse divinis.
2. Opinio religionem facit et recta de diis mens, ut nihil eos existimes
contra decus propriae sublimitatis appetere.
Cum enim cuncta quae his dantur sub oculis hic nostris videamus absumi,
quid ad eos aliud ab nobis dicendum est pervenire
nisi opiniones diis dignas et eorum convenientissimas nomini?
3. Haec sunt dona certissima, sacrificia haec vera; nam pulticulae,
thura cum carnibus rapacium alimenta sunt ignium et parentalibus coniunctissima
mortuorum.
1. partium] pectorum Rei | altaribus <thus> Rei
2. propriae Guyetus: promptae P, praesumptae Gel | diis] de iis Mei
VII.38[Or 35].1. ''Sed si dii immortales nequeunt, inquit, irasci neque
ullis animorum adfectibus eorum quatitur concutiturque natura, quid historiae
sibi volunt, quid annales,
quorum in conscriptionibus legimus nonnullis offensionibus deos motos
pestilentias, sterilitates ac frugum inopias aliaque intulisse civitatibus
nationibusque discrimina
eosque rursus sacrorum satisfactione placatos indignationum posuisse
fervores et in habitum laetiorem statum caeli tempestatumque mutasse?
2. Quid terrarum fremitus, quid motus, quos esse accepimus factos,
quod essent acti per indiligentiam ludi nec ad suam formam condicionemque curati, instauratis his tamen
et curiosa observatione repetitis superorum conquievisse terrores et
ad hominum curam familiaritatemque revocatos?
3. Quotiens, vatum iussia haruspicumque responsis postquam divina
res facta est et ex gentibus | f. 154 | transmarinis acciti dii quidam
delubraque his facta et in altioribus columnis signa quaedam
et simulacra sunt constituta, et inminentium aversi sunt periculorum
metus et gravissimi hostes pulsi et amplificata res publica est
et victoriarum frequentibus gaudiis et provinciarum possessione conplurium?
4. Quod utique non fieret, si sacrificia, si ludos ceterosque aspernarentur
dii cultus neque se honorari eorum procurationibus ducerent.
Si ergo his datis calor omnis numinum indignatioque frigescunt vertunturque in prospera ea quae videbantur adferre terrores: manifestum est haec
omnia non sine caelitum fieri voluntate,
et quod ea tribuantur a nobis, inaniter et cum tota inperitia reprehendi''.
1. legimus Sab | motos Sab: motus P
2. superorum Sab: superiorum P
3. transmarinis Sab P**: transmarini P | est [et] Cas
VII.39[Or 36].1. Ventum est ergo, dum loquimur, ad ipsum articulum causae,
ventum rei ad cardinem, ventum veram atque ad iunctissimam quaestionem,
in quam convenit ut debeamus inspicere formidine superstitionis amota
et gratificatione deposita, utrumne hi dii sint quos saevire adseveratis
offensos reddique sacrificiis mites
an sint longe aliud et ab huius vi debeant et nominis et potentiae
segregari.
2. Non enim imus infitias, in annalium scriptis contineri haec omnia
quae sunt a vobis in oppositione prolata: nam et ipsi pro modulo ingeniique pro captu et legimus et esse positum scimus,
ludis quondam ipsis circensibus, qui Iovi maximo fierent, patremfamilias
quendam, antequam inciperent res agi,
servum pessime meritum per circi aream mediam transduxisse caesum virgis
| f. 154b | et ea more multasse post patibuli poena.
3. Ludis dein [dein] terminatis profligatisque curriculis non multi
post temporis spatium civitatem occepisse pestilentia vastari,
cumque dies adderet malum malo gravius, catervatim et populus interiret,
rusticulo cuidam sorte humilitatis obscuro Iovem per insomnium dixisse,
uti ad consules vaderet,
praesulem sibi displicuisse monstraret, posse melius fieri civitati,
si ludis sua religio redderetur et ea integro rursus curiosa observatione
procederent.
4. Quod cum ille facere minime curasset, vel quod esse vanum suspicaretur
insomnium nullamque habiturum apud audituros fidem vel quod ingenitae
humilitatis memorpotestatis tantae fugeret
et formidaret accessum, cunctatori redditum inimicum Iovem filiorum
obitum inrogavisse pro poena.
5. Mox cum et ipsi proprium minaretur interitum, ni praesulis pergeret
nuntius inprobati, obeundi formidine territatum, cum iam et ipse contactus
pestilentiae flagraret incendio,
de sententia propinquorum perlatum ad curiam patrum insomnique exposita
visione flammas evolavisse contagii: ludorum deinde instauratione decreta
et spectaculis adhibitam gravem curam et priorem populo redditam sanitatem.
1. ad iunctissimam Can: ad iustissimam Ur Rei, ad invictissimam Meu
| hii P | seuire P | ludis et sacrif- Ur
2. mulcasse P**
3. dein terminatis Kl: deinde interminatis P McCas deinde iam terminatis
Sab | vaderet Lipsius: suaderet P | civitati Sab: ciuitatis P | cum et P
5. insomniique S
VII.40[Or 37].1. Sed neque illud aeque nos negabimus scire, temporibus
quondam civitatis et reipublicae duris, vel quae lues infesta faciebat
continua populum contage conficiens,
vel quae hostes validi et ad periculum libertatis aufcrendae proeliorum
prosperitate iam proximi, iussis et monitis | f. 155 | vatum transmarinis
ea gentibus quosdam deos accitos
magnificisque honoratos templis et luis sedasse flagrantiam et viribus
hostium fractis frequentissime triumphatum
et auctos imperii fines innumerasque provincias sub leges vestri cecidisse
dominatus.
2. Sed neque hoc nostram conscientiam fugit lectum et positum, ictum
cum esset Capitolium fulmine multaque in hoc alia, Iovis etiam simulacrum,
sublimi quod in culmine stabat,
suis esse ab sedibus provolutum.
Responsum deinde ab haruspicibus editum, res scaevas tristissimas que
portendi ab incendiis, caedibus, ab legum interitu et ab iuris occasu,
maxime tamen ab domesticis hostibus atque ab impia coniuratorum manu.
3. Sed flecti haec posse, immo aliter publicari scelerata non posse
consilia, nisi Ippiter rursus altiore in culmine figeretur orientalem conversus
ad cardinem radiisque oppositus solis.
Adfuisse dicto fidem: nam subrecto culmine cónversoque ad solem
signo patuisse res abditas et reserata in maleficia vindicatum.
1. negabimus Sab: negauimus P | lues Sab: luis P | triumfatum P
2. scaevas Meu: saeuas P
VII.41[Or 38].1. Habent quidem miraculi speciem - quinimmo habere creduntur
- cuncta ista quae dicta sunt, si ita ut sunt prompta humanum veniant ad
auditum,
nec diffitemur inesse his quiddam, quod in prima positum quemadmodum
dicitur fronte perstringere aures possit et veritatis similitudine circumvenire.
Ceterum si penitus intueri res factas, personas et personarum volueris
voluntates, nihil esse repperies diis dignum
et, quod saepe iam dictum est, quod ad huius nominis speciem dignitatemque referatur.
2. Quis est enim primum qui deum illum fuisse credat, qui currentibus
frustra delectaretur | f. 155b | eculeis avocarique se genere hoc ludicri
iucundissimum duceret?
Immo illum fuisse quis est qui adsentiatur Iovem, quem deum principem
dicitis et rerum quaecumque sunt conditorem,
qui spectatum proficisceretur e caelo cantherios de velocitate certantes,
replicantes gyros septem,
et quos dissimiles ipse corporum esse in mobilitate voluisset, eos
tamen gauderet transire, transiri, pronos et cernuos ruere, cum curribus
resupinos verti,
trahi alios cruribus et claudicare praefractis, et ineptias nugis et
crudelitatibus mixtas summis in voluptatibus habuisset quas homo quivis
lautus
nec ad studium plenae gravitatis ac ponderis eruditus puerilia duceret
atque aspernaretur ut ludicra?
3. Quis est, inquam, qui credat, repetamus ut adsidue hanc vocem, generis
eum fuisse divini, qui, quoniam ludis actus per circi est spatium meritorum
poenas et supplicia redditurus,
ira exacerbatus ardesceret seseque ad vices adcingeret ultionis?
4. Si enim nocens servus atque illa fuerat animadversione puniendus:
qui debuit Iuppiter indignatione aliqua commoveri, cum ageretur iniuste
nihil,
immo cum nocens caput poenis convenientibus plecteretur?
5. Sin autem inmunis ab scelere neque ulli obnoaius crimini: vitiosi
praesulis ipse fuit in causa, cui cum subvenire potuisset, non fecit, immo
ipse quaesivit et pati quod inprobabat
et ab aliis poenas suae permissionis exigere.
6. Et cur laesum deinde illo se questus est et pronuntiavit in praesule,
quia crucis | f. 156 | ad poenas per circi actus est medium virgis dilaceratus
et flagris?
1. veniant Sab P**: ueniat P | voluntates Sab: uoluptates P
2. avocarique Her: euocarique P | replycantes P | gauderet Meu: gaudere
P | alios debiles, cruribus Ur |
mixtas Sab P**: mixta P | habuisset Meu: habuisse P | lautus Gel : laetus
P | duceret Sab: ducere P
3. <servus> actus Cas McCas | redditurus Sab: reddituros P | exacerbatus
Gel : exaceruatus P | vices Huet: uires P
5. illo Sab: illos P | pronuntiavit Gel : praenuntiauit P | praesulae
P
VII.42[Or 39].1. Et quid ea hoc facto labis potuit et foeditatis ecfluere,
quod aut circum faceret minus purum aut Iovem contaminatum, cum per exigua
momenta,
per puncta tot in orbe conspiceret milia mortis in generibus variis
et cruciatibus interire diversis?
2. ''Ante, inquit, est actus, ludi quam inciperent confici''.
- Si sacrilego pectore religionisque contemptu, est ut ignoscere debeamus
Iovi indignanti se spretum nec circensibus propriis sollicitiorem adhibitam
curam.
Sin autem errore vel casu latens illud non est animadversum et cognitum
vitium, nonne fuerat rectum Iovique conveniens,
ut humanis ignosceret lapsibus et inprudentiae caecitatem veniali concessione
donaret?
3. ''Sed vindicanda res fuit''.
- Et post haec aliquis fuisse illum deum credet, qui puerilis incuriam
ludicri civitatis ultus est et persecutus interitu, gravitatis ac ponderis
aut ullius habuisse constantiae firmitatem,
qui ut sibi ex integro voluptatis in gaudia curreretur, venenatam in
perniciem aeris haustus vertit et pestilentiae morbo stragem mortalitatis
indixit?
4. Si ludorum exhibitor magistratus minus curavit ediscere quisnam
esset illo die circi actus per medium, contractaque est ea hoc culpa,
quid infelix commeruerat populus ut aliena delicta capitis sui dissolveret
poenispestilentibusque contagiis crudeliter expelleretur e vita?
5. Immo quid feminarum genus, quas ab negotiis publicis | f. 156b |
condicio fragilitatis excepit, quid adultae ab virgines, quid puerculi
fecere pusiones,
quid denique adhuc parvi nutricum sub alimonia constituti, ut in eos
inmitteretur par et una saevitia priusque acerbitatem mortis quam dulcedinem
aliquam perciperent luminis?
1. effluere vulgo | exigua Sab | puncta Sab: cuncta P | crutiatibus P
2. contemptu Sab: contemptus P
3. errore S
3. ultus Sab P**: ullus P | venenatam Sab: ueneatam P | pestilentiae
sal P**: pestilentia P, pestilentiam Sab |
morbos Sab mortalitati Iunius | induxit Ur
5. adultae Gel : adulterae P | acerbitatem Sab: aceruitatem P
VII.43[Or 40].1. <Si> sibi Iuppiter ludos scrupulosius fieri restituique quaerebat, si fideliter reddere suam populo sanitatem nec malum quod
fecerat prorogari ulterius et augeri,
nonne rectius fuerat, consulem ut ad ipsum veniret, sacerdotum ad aliquem
publicorum, pontificem maximum
aut ad flaminem suum Dialem eique per somnium et praesulis vitium
et funesti causam temporis indicaret?
2. Quae fuerat ratio, ut ruri hominem suetum, obscuritate incognitum
nominis, urbanarum inscium rerum,
quid sit praesul fortasse nescientem, voluntatis suae deligeret nuntium
et expetitae satisfactionis auctorem?
3. Quem si utique sciebat, divinus modo si fuerat, tergiversatorem
in obsequio futurum, nonne fuerat pronius et deo conveniens, mentem hominis
vertere et parendi subicere voluntatem
quam vias adgredi saeviores et latrocinii ritu sine ulla passim ratione
saevire?
4. Si enim rusticus senior inexpeditus in rebus obeundis cunctabatur
in re iussa causis superioribus retardatus, quid infelices eius commeruerant
liberi,
ut in eos ira et indignatio verteretur offensasque alterius luminis
sui spoliatione pensarent?
5. Et quisquam est hominum qui fuisse illum deum credat tam iniustum,
tam impium nec mortalium saltem constituta servantem, | f. 157 | apud quos
nefas haberetur magnum,
alterum pro altero plecti et aliena delicta aliorum cervicibus vindicare?
6. ''Sed et ipsum fecit pestilitatis saevitia comprehendi''.
- Nonne ergo praestantius, quinimmo aequius fuerat, si hoc esse videbatur
faciendum,
ut ab ipso patre terror cohercitionis inciperet, apud quem causa tanti
fuerat motus et inoboeda cessatio?
quam in eius dolorem vim liberis facere et innoxias urere atque abolere
personas?
7. Quaenam illa saevitia, crudelitas fuit quae tanta, ut extincta subole
intestinis periculis post territaret patrem?
Quod iamdudum si facere, id est loco priore, voluisset, nec germanitas
conficeretur innoxia et voluntas numinis cognosceretur offensa.
8. ''At enim conpleto adnuntiationis officio statim morbus evanuit et
sanitati homo est continuo restitutus''.
- Et quid habet admirationis res ista, si malum quod inspiraverat rettudit
seseque in alia ostentatione iactavit?
Quodsi penitus res pendas, magis illa crudelitas quam beneficium salutis
fuit, siquidem hominem miserum et interire post filios cupientem non gaudia
servavit ad vitae
sed ut suam solitudinem disceret et orbitatis cruciamenta sentiret.
1. <si> Meu | sibi] si Gel | reddere Gel : redderet P
3. probius Meu | subiicere Meu: subicere Rei subigere P Or
5. ceruicibus] crucibus Rei | vicibus Mei | vindicari S
6. inoboeda] in obeundo Sab in oboedientia Meu Rei | facere Sab: faceret
P
7. crudelitas Meu: crudelitatis P | id est loco priore del. Zi
8. retudit (rettudit R) Hil: rettulit P, repulit Gel | in alia] inani
Gel Rei | in mali Ur in mala Meu
VII.44[Or 41].1. Consimili ratione per alias ire licebit historias et
ostendere in his quoque longe aliud quam esse dii debeant de his ipsis
dici et earum in expositionibus indicari,
velut in hac ipsa quam deinceps ponam, una ei duabusve coniunctis,
fastidium ne inmoderatione pariatur.
2. [a. Non imus infitias in annalium scriptis contineri haec | f. 157b
| omnia quae sunt a vobis in oppositione prolata.
b. Nam et ipsi pro modulo ingeniique pro captu et legimus haec eadem
et esse posita scimus, sed quae stionis in hoc summa est, utruane hi dii
sint,
quos saevire adseveratis offensos reddique ludis et sacrificiis mites,
an sint longe aliud et ab huius vi debeant et nominis et potentiae segregari.
c. Quis est enim primum qui eos deos existimet aut esse qui credat,
qui motibus et saltationibus scaenicis, qui cantheriis frustra currentibus
voluptatum solvuntur in gaudia,
ineptas et frigidas actiones spectatum proficiscuntur e caelo offendique se doleant et suis honoribus derogatum, si paulisper constiterit ludius
aut tibicen modice interquieverit fessus,
qui praesulem sibi displicuisse pronuntient, si per circi medium pergat
nocens aliquis meritorum poenas et supplicia redditurus?
d. Quae si penitus cuncta et sine ulla gratificatione cernantur, non
tantum ab diis esse repperientur aliena, verum ab homine quovis lauto nec
ad summos apices gravitatis ac ponderis instituto.
e. Quis est enim primum deos illos qui existimet aut esse qui credat,
qui nocendi habeant saeviendique naturas easque abiciant rursus cyatho
uno sanguinis et thuris suffitione molliti,
qui motibus scaenicis et saltationibus histrionum festos dies ducant
et hilaritatis plenissimas voluptates, qui cantherios frustra et sine ulla
ratione currentes spectatum proficiscantur e caelo
gaudeantque ea his alios transire, transiri, pronos et cernuos ruere,
cum curribus resupinos verti, trahi alios debiles | f. 158 | et cruribus
claudicare praefractis,
qui praesulem sibi displicuisse pronuntient si per circi medium pergat
nocens aliquis meritorum poenas et supplicia redditurus, qui offensos se
doleant et suis honoribus derogatum,
si paulisper constiterit ludius, interquieverit tibicen fessus, puer
ille matrimus decidat fortuito alicuius instabilitate prolapsus?
f. Quae si penitus cuncta et sine ulla partium gratificatione pendantur,
non tantum longe longeque ab diis esse repperiuntur aliena,
verum quovis homine sentiente communia nec ad studium veri rationum
cognitionibus erudito].
3. ''Post advectos, inquitis, transmarinis ea gentibus deos quosdam postque condita his templa, post cumulatas sacrificiis aras male habens sese
recreatus convaluit populus
et pestilentes morbi inducta sinceritate fugerunt'' [Liv. X,47]. - ''Qui,
effamini, dii quaeso?''.
4. ''Aesculapius, inquitis, Epidauro, bonis deus valetudinibus praesidens
et Tiberina in insula constitutus''.
- Si esset nobis animus scrupulosius ista tractare, vobis ipsis obtineremus
auctoribus, minime illum fuisse divum, qui conceptus et natus muliebri
alvo esset,
qui annorum gradibus ad eum finem ascendisset aetatis in quo illum
vis fulminis, vestris quomadmodum litteris continetur, et vita expulisset
et lumine.
5. Sed quaestione ab ista discedimus, Coronidis filius sit, ut vultis,
ex immortalium numero et perpetua praeditus sublimitate caelesti.
- Ex Epidauro tamen quid est aliud adlatum nisi magni agminis coluber?
fidem si annalium sequimur et exploratam eis adtribuimus veritatem:
nihil, ut conscriptum est, aliud. | f. 158 b |
6. Quid ergo dicemus? Aesculapius iste quem praedicatis, deus praestans,
sanctus deus, salutis dator, vale tudinum pessimarum propulsator, prohibitor
et eatinctor, serpentis est forma
et circumscriptione finitus, per terram conreptans, caeno natis ut
vermiculis mos est, solum mento radit et pectore, tortuosis voluminibus
se trahens,
atque ut pergere prorsus possit, partem sui postremam conatibus prioris
adducit.
1. uelud P
2. [ Post pariatur sequitur in codice Non imus- erudito (f. 157,27
- 158,10 = 400,3-402,7 Mar = VII.44.2a-f) quod Sab Or omiserunt, Ur Mar secluserunt,
St separatim collocauit, cum sint fragmenta cap. 39 et 41 iisdemque
verbis vel parum immutatis].
b. hii P | potentiae Sab: potentia P
c. ineptas<que>? vel <qui> ineptas? | existimet <fuisse> Rei |
scenicis P | ludius Ur lydius P | tybicen P
d. paenitus P e. qui Sab: quis P | existimet <fuisse> Rei naturas
Br: naturam P | cyato P | scenicis P | transiret om. |
e. offensos se Cas: offensis se P offendi se edd. | | easque] irasque ?
tybicen P | matrimus Sab | <patrimus et>matrimus Mei | alicuius-prolapsus] <tabulati> alicuius
instabilitate prolapsu? Rei M
<loci> alicuius Mei repperientur Cas | Sab | nec ad Sab: negat P.
3. Inducta <caeli> Cas
4. aescolapius P
7. augminis Meu
6. Aescolapius P | conreptans Cas: reptans Sab et reptans Lf | conatibus]
meatibus Mei
VII.45[Or 42].1. Et quoniam legitur usus cibis etiam, quibus vita in
corporibus inmoratur, habet patulas fauces, quibus cibos transvoret oris
hiatibus adpetitos, habet receptaculum ventris
[ut] ubi mansa et vorata decoquat viscera, sanguis detur ut corpori
et viribus redintegratio subrogetur, habet et eatremos tramites, per quos
inmunda faea eat aversabili corpora foeditate deonerans.
2. Si quando mutat loca et ab aliis transgredi in alias regiones parat,
non ut deus obscure per caeli evolat sidera punctoque in temporis ubi
causa postulaverit sistitur,
sed velut animal brutum vehiculum quo sustineatur petit, undas pelagi
vitat atque ut tutus possit incolumisque praestari, cum hominibus navem
ascendit
et ille publicae sanitatis deus fragili se ligno et tabularum compagibus
credit.
3. Non arbitramur evincere atque obtinere vos posse, Aesculapium illum
fuisse serpentem, nisi hunc colorem volueritis inducere, ut in anguem dicatis
convertisse se deum,
quo mentiri se posse quisnam esset aut qualis homines
intueri.
4. Quod si fuerit a vobis dictum, quam infirmiter invalideque dicatur
ipsa rerum inaequalitas indicabit.
Si enim | f. 159 | se deus videri ab hominibus evitabat, nec in forma
serpentis velle debuit conspici, cum in qualibet forma non ab ipso se alius,
sed ipse esset futurus.
5. Sin autem intenderat cernendum se dare, non [debuit] oculorum negare
conspectui, cur non talem videri se praebuit,
qualem sciebat se esse qualemque se noverat sui numinis in potentia
contineri?
6. Erat enim hoc potius multoque praestantius augustaeque conveniens
dignitati quam fieri beluam horrentisque animalis in similitudinem verti
et dare ambiguis contradictionibus locum,
essetne verus deus an nescio quid aliud longeque ab supera sublimitate
seiunctum.
1. [ut] Cas et Sab ut ibi Oe | dequoquat P | retintegratio P | tramites
Sab P**: tramuites P
2. obscure] ocius con. Rei | sistitur Sab: ititur P, sititur P** | fragilis
P compagibus Sab P**: compagius P
3. quo mentiri - intueri M: ... quales homines intueri P ... qualis
possent homines intueri Ur ... aut qualis hoc minus intueri (passive) Meu
quo impediret se posse Oe,
quominus curiose possent quisnam esset aut qualis homines intueri
Rei .. aut qualis homines latere Mei ... aut qualis, homines sentiret Wi
4. qualibet Sab P**
5. et non Zi | debuit secl. Zi M: non conspectui del. Or, non enim
debuit oculorum negare se conspectui Rei
6. supera] superum susp. Rei
VII.46[Or 43].1. ''Sed si deus, inquit, non erat, cur e navi postquam
extulit sese <et> Tiberinam ad insulam repsit, nusquam statim conparuit
et viderier ut ante desiit?.
- Possumus enim scire, utrumne aliquod obstaculum fuerit, cuius sese
obiectu atque oppositione protexerit, an hiatus aliquis?''.
2. - Vos pronuntiate, vos dicite, quidnam illud fuerit aut cuinam rerum
generi debuerit applicari, si personarum officia sunt certa certarum.
Vestra cum res ista sit deque vestro numine vestraque et religione
tractetur, vestrum est potius edocere vestrumque monstrare,
quid illa res fuerit, nostras velle quam exaudire sententias nostraque easpectare decreta.
3. Nam nos quidem quid aliud possumus dicere, nisi quod fuit et visum
est, quod historiae prodidere omnes et ocularum sensibus est conprehensum?
Hanc tamen scilicet colubram validissimi corporis et prolixitatis inmensae
aut, si nomen hoc sordidum est, anguem dicimus, serpentem nominitamus,
aut si quod aliud nobis usus vocamen | f. 159b | obtulerit aut ampliatio
sermonis ecfinxerit.
4. Si enim repsit ut coluber non pedibus se ferens neque suas subexplicans
itiones sed ventre nisus ac pectore, si ex materia formatus carnis longitudinem
porrigebatur in lubricam,
caput si habuit atque caudam, si obsita squamis terga, si macularum <corium> suffectionibus
varium, si os dentibus horridum et ad infligendos instructum morsus:
quid aliud possumus quam generis eum dicere fuisse terreni, quamvis
fuerit inmanis et nimius, quamvis illum ab Regulo exercitus vi caesum longitudine
corporis et robore anteiret?
5. ''Sed aliud nos remur et labefactamus et destruimus veritatem''. -
Ergo vestrum est explicare quidnam ille fuerit vel cuius generis, nominis
et qualitatis cuius.
Nam deus esse qui potuit, cum haberet ea quae diximus, quae dii habere
non debent, si cogitant dii esse et vocaminis huius eminentiam possidere?
6. ''Tiberinam postquam ad insulam repsit, nusquam continuo apparuit:
qua ea re numen fuisse monstratur''.
- Possumus enim scire, utrumne istic aliquod rei fuerit alicuius obstaculum,
cuius sese obiectu atque oppositione protexerit,
an hiatus aliquis aut ea molibus inaequaliter aggeratis successus quidam
et fornices, in quos intulit se raptim circumscripto tuentium visus?
Quid enim, si flumen transilivit? quid, si transnatavits quid, si silvarum
densitatibus se dedit?
Argumentatio flaccida est, ea re suspicari deum illum fuisse serpentem,
quod ab oculis sese properata omni festinatione subtrait, eam deum
non fuisse eadem rursus possit argumentatione monstrari.
1. <et> Tiberinam Zi | desivit claus. Hag. |
possumus . aliquis del. Zi
2. certarum. Vestra cum Meu: certarum vestra. Cum vulgo | ista Meu:
ita P | [et] Meu
3. conpraeh- P | si licet Meu Zi | ampliatio Sab: ampliato P
4. obsita Ur oblita P | corium add. Rei | varia Sab | robore Meu: roboris
P roboris <magnitudine> Meu Cas |
anteierit Rei | labefactamus Hil: labefaciamus P, labefacimus Sab P**
6. tras siliuit P | siluarum densitatibus se dedit deum illum P:
emend. Gel | omni P | agminis Rei
VII.47[Or 44].1. ''Sed si deus praesens anguis ille non fuit, cur post
illius adventum pestilentiae vis fracta est | f. 160 | et populo salus
est reddita Romano?''. -
2. Referimus et nos contra: si ex libris fatalibus vatumque responsis
invitari ad urbem deus Aesculapius iussus est,
ut ab luis contagio morbisque pestilentibus tutam eam incolumem que
praestaret, et venit non aspernatus, ut dicitis, colubrarum in formam conversus:
cur totiens Romana civitas mali huius afflicta est cladibus, totiens
aliis aliisque temporibus dilacerata, vexata est et innumeris stragibus
civium minor facta est milibus?
3. Cum enim deus adcitus in hoc esse dicatur, ut omnino omnes causas
quibus pestilentia conflabatur averteret,
sequebatur ut civitas intacta esse deberet flatuque a noxio inmunis
semper innocuaque praestari.
4. Atquin videmus, ut superius dictum est, saepenumero his morbis cursus
eam vitae habuisse funestos nec dispendiis levibus esse populi fractas
debilitatasque virtutes.
5. Ubi ergo Aesculapius fuit, ubi ille promissus oraculis venerabilibus?
Cur templa post condita sibique exaedificata delubra diutius + habere perpessus
est bene meritae civitatis luem,
cum in id esset adcitus, ut et malis mederetur instantibus nec sineret
in futurum tale aliquid quod metueretur inrepere?
2. Romana Ur roma P | cladibus . facta est om. Sab | millibus vulgo
4. cursus] casus Mei
5. habere P: haberi Sal, Weyman, <aditus> habere Rei, saevire
Kr, <ius> habere nunc Wi <imperium> habere Cas;
habere corrupt. Mar | est Sab: et P | meritas civitates Sab
VII.48[Or 45].1. Nisi forte aliquis dicet ''minoribus et consequentibus
saeculis idcirco dei talis defuisse custodiam, quod impiis iam moribus
et inprobabilibus viveretur,
opem autem contulisse maioribus, quod innoxii fuerint et ab omni scelerum
contagione dimoti''.
2. - Quod ratione cum aliqua et audiri forsitam potuisset et dici,
si aut in temporibus | f. 160b | priscis omnes essent usque ad unum boni
aut sequentia tempora malos omnes generarent et nulla diversitate discretos.
3. Cum vero res ita sit, ut in magnis populis, nationibus, quinimmo
et in civitatibus cunctis mixtum sit humanum genus naturis voluntatibus
moribus
tamque potuerint in prioribus saeculis quam in novellis aetatibus
boni simul malique existere, stultum satis est dicere, propter malitias
posteros auxilia numinum non meruisse mortales.
4. Si enim propter malos sequentium saeculorum boni non sunt protecti
temporum novellorum, et propter antiquos malos boni aeque maiores non debuerant
mereri benivolentiam numinum:
sin propter bonos priscos mali etiam conservati sunt prisci, et propter
bonos minores aetas debuit sequens, quamvis esset inprobabilis, protegi.
5. Aut ergo iam fracta atque inminuta vi morbi anguis ille perlatus
famam conservatoris adsumpsit, cum nihil omnino commoditatis attulisset,
aut fatalia dicenda sunt carmina multum veris aberravisse praesagiis,
cum remedium ab his datum non deinceps cunctis sed auailio fuisse uni tantum
repperiatur aetati.
2. aut in Sal: autem P, aut Sab P** | generarent Sab: generent P | saequentium
P
4. merere Sab
5. essent improbabiles suspic. Rei | morbi Sab: urbi P
VII.49[Or 46].1. ''Sed et Magna, inquit, Mater accita ea Phrygio Pessinunte
iussis consimiliter vatum salutaris populo et magnarum causa laetitiarum
fuit.
2. - Nam et diu potens hostis ab Italiae possessione detrusus est et
gloriosis inlustribusque victoriis decus urbis restitutum est pristinum
et imperii fines longe lateque porrecti
et innumeris gentibus civitatibus populis libertatis ius raptum est
et iugum | f. 161 | servitutis inpositum,
multaeque res aliae foris domique perfectae ineluctabili firmitate
gentis nomen maiestatemque fundarunt''.
3. - Si verum locuntur historiae neque ullas inserunt rerum conscriptionibus
falsitates, adlatum ex Phrygia nihil quid aliud scribitur missum rege ab
Attalo, nisi lapis quidam non magnus,
ferri manu hominis sine ulla inpressione qui posset, coloris furvi
atque atri, angellis prominentibus inaequalis,
et quem omnes hodie ipso illo videmus in signo oris loco positum, indolatum
et asperum et simulacro faciem minus expressam simulatione praebentem.
2. urbis P: urbi P* Rei
3. frygia P | quidem Sab: quid P, del. Cas
VII.50[Or 47].1. Quid ergo dicemus?
Hannibalem illum Poenum, hostem potentem ac validum, sub quo anceps
et dubia res Romana contremuit et magnitudo trepidavit,
lapis ea Italia depulit, lapis fregit, lapis fugacem ac timidum suique esse dissimilem fecit?
2. Et quod rursus exsilivit ad imperii columen et regium principatum,
nihil consiliis actum est, nihil hominum viribus, nec ad reditum sublimitatis
antiquae tot tantisque ab ducibus
quicquam est scientia militari aut rerum experientia conlatum?
3. Lapis aliis vires, aliis roboris infirmitatem dedit, hos secundis
praecipitavit ab rebus, aliorum extulit stratas desperatione fortunas?
Et quis hominum credet terra sumptum lapidem, sensu agitabilem nullo,
fuliginei coloris atque atri, <parvi> corporis, deum fuisse matrema
aut qui rursus accipiat - hoc enim solum restat -
numinis alicuius habitasse | f. 161b | vim silicis fragmentis <ignis> more
subiectam venisque in eius abstrusam?
4. ''Et unde parta victoria est, si Pessinuntio lapidi nullum inerat
numen?''.
- ''Sedulitate possumus dicere ac virtute pugnantium, usu tempore consilio
ratione, fato etiam possumus et reciproca varietate fortunae''.
5. Sed si auxilio lapidis res facta est melior et felix reciperata
victoria est, ubinam Mater Phrygia tempore illo fuit, cum tot tantis que
exercitibus caesis inclinata est res summa et ad ultimae labis periculum
venit?
Cur non minaci forti se obtulit?
cur impetus tantos belli non prius fregit ac reppulit quam immanes
ac * inciderent plagae, quibus omnis effunderetur sanguis et exhaustis
rueret vita ipsa paene vitalibus?
6. ''Advecta enim nondum nec favorem fuerat ut comrmodaret rogata''.
- Esto: sed bonus auxiliator numquam rogari se poscit spontanea semper
opitulatione subveniens.
''Hostem pellere ac fugare non potuit multo adhuc mari terrisque ab
Italia discreta''.
- Sed deo, si deus est, longum nihil omnino est, cui punctum terra
est et sub nutu omnia constituta.
1. magnitudo lac. Rei (imperii), | trepidavit <civitatis> Br
2. Rursus <urbs> Rei (sub. Res Romana) | columem P
3. post atri lac. Rei parvi interc. Hil M, torpidi oris Meu, corrosi
oris Gomperz, triquetrique vel informis suppl. Br, corporis del. Ur |
quis Gel | vim Or: in P, vim in Br, numinis <vim> alicuius. h.
in Cas |
<ignis> Rei | more] molem Gel , molem vel maiestatem Ur humorem vel materiam
St, mire Or
5. uictotoria P | frygia P | forti] fortiter Sab fortis Oe, portis
Zi, hosti Rei Ki, fortem Johnson; fortunae St et Br (sub hosti) |
immanes ac] immanes Sab immanes hae P** immanes hac Souter, lac. Rei,
immanes ac gravissimae Br immanes ac <saevae> T,
immanes ac tales (vel vastae) Cas | ac] sic Ki
6. favorem Gel : pavorem P | esto Oe, om. Sab | ab Italia Oe: habitabilia
P, habitabilibus S
VII.51[Or 48].1. Sed fuerit praesens, ut exposcitis credi, illo ipso
numen in lapide:
- et mortalium quisquam est, quamvis ille sit credulus et facillimas
aures quibuslibet fictionibus praebeat, qui eam iudicet fuisse aut tempore
illo deam aut hodie dici appellarique debere,
quae modo haec appetat, modo illa deposcat, suos deserat fastidiatque | f. 162 | cultores, provinciis ab humilioribus migret, potentioribus
populis ditioribusque se iungat?
2. Verum bellicas res amet interque esse desideret pugnis caedibus
mortalitatibus et cruori.
Si deorum est proprium, si modo sunt veri et quos deceat nuncupari
vi vocis istius et potentia nominis,
nihil facere malitiose, nihil iniuste hominibusque se cunctis una
et parili gratia sine ulla inclinatione praebere,
generis eam fuisse divini quisquamne hominum <credat> aut habuisse
aequitatem diis dignam,
quae humanis sese discordiis inserens maiorum opes fregit, aliis se
praebuit exhibuitque fautricem,
libertatem his abstulit, alios ad columen dominationis erexit, quae
ut una civitas emineret in humani generis perniciem nata, orbem subiugavit
innoxium?
1. fictionibus Sab finctionibus P
2. verum] nedum Oe | bellicas Sab: bellica P | amat... desiderat S
| mortalitatis Ki | facere Sab: facerent P |
hominibusque Sab | praebere Sab praeberent P, praebere, credet Oe Rei,
nihil <ut> faciant... praebeant Cas | credat add. Gel | columem
P | erexit P: evexit Iunius
ARNOUII LIBER. UII. EXPLI(cit) | INCIPIT LIBER.. UIII .FELICITER
P.
Liber VIII est Minucii Felicis Octavius, qui septem Arnobii libris ut octavus
liber additus est.
LIBER VI
LIBER I
HOME PAGE