VERONA ALTERNATIVA

DOCUMENTI ANTICHI

Annales Sanctae Trinitatis Veronenses

 

Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi 1117. indictione decima, 2. Iduum Ianuarii consecratum est hoc templum in honore sanctae trinitatis et beatae Mariae semper virginis et omnium sanctorum. Hoc anno multe turres et innumerabilia edificia propter terre motum per Longobardiam et alias terras corruerunt.

Anno Domini 1118. hobiit Pascalis papa.

Anno 1119. hobiit Gelasius papa.

1125. hobiit Calixtus papa et imperator Henricus quartus, atque in regem et imperatorem elevatus est Lotharius.

1127. Padus fluvius sic congelatus est, ut ab una ripa usque ad aliam milites super glaciem in equis transirent.

1128. Fulco marchio hobiit 18. Kal. Ianuarii.

1131. hobiit Honorius papa.

1132. Lotharius rex cum exercitu in Longobardiam venit. Inde ipse ad Romam ivit, et coronatus est ibi a domno papa Innocentio II. Tunc enim Petri Leonis filius sancti Petri aecclesiam vi optinebat.

 Eodem vero anno 4. Nonas Augusti sol obscuratus est.

Eodemque scilicet anno 17. Kal. Decembris 1135. hobiit Bernardus Veronensis episcopus.

1136. 8. Kalend. Decembris hobiit Redalda.

1137. 4. Idus Novembris hobiit Vivianus, qui hoc monasterium cepit et ad finem simul cum claustra perduxit.

1139. fluvius aquae Athesis inundavit 3. Kal. Septembris.

1141. arx Garde capta est 8. Kal. Martias.

1142.

 1143. Innocentius papa II. hobiit.

1144. hobiit Celestinus papa II.

1145. hobiit Lucius papa.

1146. factus est puteus in claustro sanctae Trinitatis. Eodem anno in Kalendis Martii fuit interfectus Henricus Morbius.

1149…….. 17. Kalendas Septembris.

1150.

1151.

1152.

1153. hobiit Eugenius papa III.

1154. Federicus rex cum exercitu in Longobardiam venit. Hobiit Anastasius papa IV.

1155.

1156.

1157. Tebaldus Veronensis episcopus hobiit 6. Idus Maias.

1158. iterum Federicus imperator cum exercitu in Longobardiam venit, atque Mediolanum tamdiu obsedit, donec acceptis haud paucis obsidibus ab eis recessit. Porro Mediolanenses eum ex Italia recedere putantes, Tricium sibi deditum ceperunt, et sic rebelles extiterunt.

1159. Adrianus papa hobiit. Tunc scisma exortum est de papatu inter Rolandum et Octavianum.

1161. Hic hobiit 4. Idus Iunii meus egregius pater Valerianus. Filius iste fuit magni quondam Guilielmi. Iterum Federicus circa Mediolanum se posuit.

1162.

1163.

1164. rex Fredericus cum exercitu magno, et Veronenses cum militibus et populo de tota marchia, per quinque dies in campo steterunt. Et hoc fuit circa festivitatem sancti Iohannis baptiste. Et eodem anno 17. Kal. Octubris interfecti sunt iuxta ecclesiam sancti Marci septem capitanei et quattuor vavasores.

1165.

1166. in die sancti Antonii in nomine Domini Christianus noster decanus concorditer et pacifice electus ab omnibus in abbatem et pastorem est huius monasterii.

1170.

1171.

1172. Nonis Iulii de domo cuiusdam ferrarii, qui in clavica habitabat, ignis latenter exibat, qui totam Veronam fere devoravit.

1174. iterum Federicus imperator in Longobardiam venit, et circa Alexandriam in medio mense Octubris se collocavit, et circa illam usque ad diem sancte resurrectionis, que fuit 9. Kalendas Aprilis, cum valida manu stetit, nec capere potuit.

1175. omnes Longobardi contra Fredericum perrexerunt, eumque ab Alexandria removerunt, atque cum eo favente Deo pacem fecerunt 9. Kalendas Aprilis.

1176. Federicus imperator cum Longobardis a secunda hora, usque ad nonam pugnavit, nec vincere potuit, set ab eis tristis recessit. 4. Kalendas Iunias fuit hoc.

1177. Federicus rex apud Venetiam in ecclesia beati Marci cum Alexandro papa inspirante Deo pacem firmissimam fecit 9. Kal. Augusti.

Comes Conradinus interficitur 10. Kalendas Aprilis.

1178. Hoc anno synodus magna facta est apud Romam.

1181. Depositi sunt iudices, ut nullus illorum amplius audeat dare sententiam per legem, usque in capite viginti annorum; et hoc fuit 6. Idus Ianuarii.

1183.

1184. 11. Kal. Augusti Lucius apostolicus ab omni populo civitatis Veronensis est receptus, et in lectica cum gaudio magno in civitatem portatus.

1185. 11. Kal. Novembris hobiit Omnebonum episcopus Veronensis. Septima Kalendarum Decembrium hobiit Lucius apostolicus qui et in civitate Verona est tumulatus; ipsoque in die Ubertus Mediolanensis archiepiscopus Deo ordinante est elevatus.

1187. 13. Kal. Novembris hobiit Urbanus papa; alioque die Deo disponente domnus Albertus cancellarius est ordinatus. Hoc anno a Salahadino capta est Iherusalem et omnes civitates fere et universa loca quae a christianis habitabantur, a paganis occupate sunt.

1188. 9. Kalendas Iullii hobiit Arriprandus episcopus Veronensis. Feria sexta, 4. Idus Iunii, Veronenses cum Ferrariensibus fortiter dimicaverunt, multosque ex eis ceperunt, et castrum quod Frata. vocatur dissipaverunt.

1189. imperator Fredericus instinctu Dei permotus, ad recuperandam christianorum terram ultra mare cum valido exercitu in die sancti Georgii iter arripuit. Et in eodem anno interfectus est comes Saurus 3. Idus Maias. Et in ipso anno hobiit

1190. Federicus imperator in terra Arminiorum, sicut Deo placuit; in Salephico flumine dum corpus suum ablueret, vitam presentem finivit 4. Idus Iunias. Et in ipso anno 6. Kal. Iulii hobiit Domnus tercius abbas Vallumbrosae.

1191. Clemens apostolicus hobiit 2. Nonas Aprilis. Et in secundo die pascae Enricus rex coronatus est a domno Celestino apostolico, hoc est 17. Kal. Maias.

1194. Heinricus imperator in Appuliam intravit, eamque totam sub sua potestate subiugavit.

1195. Guilielmus Oxa potestas.

1199. die Veneris, qui fuit secundus post festum sancti Iohannis, Veronenses cum Mantuanis non longe a ponte ipsorum fortiter pugnaverunt, et ex eis multos occiderunt atque ceperunt.

1201. 3. Kal. Decembris hobiit domnus Martinus abbas Valumbrosae.

1202. 17. Kal. Decembris hobiit Albertus abbas huius monasterii.

1216. Kal. Augusti hobiit Innocentius papa tercius.

1222. Hoc anno apparuit stella que dicitur cometis cum facula per dies 15 in mense Septembri. Sequenti quoque mense 11. Kal. Novembris cum esset luna 14, apparuit tota sanguinea et obscura per unam fere horam et mediam.

1223. in natali Domini, die dominico, ante horam nonam terre motus magni fuerunt, qui terram totam tremere fecerunt. Maxime vero Brixie urbis turres quam plures, ecclesie domusque hominum non pauci subito ruerunt.