| 
               Tam
        presentibus quam futuris notum it atque manifestum quod ego Aldefonsus,
        Dei gratia rex Castello in Toleti, una cum uxore mea Alienor regina,
        libenti animo et voluntate spontanea, vobis omnibus populatoribus de
        Faro tam presentibus quam futuris dono et concedo omnem hereditatem
        regalem que est in alfoz de Bilivio et Faro exceptis sernis regis, cum
        omnibus montibus de Bilivio et de Faro pertinentibus et cum montibus et
        hereditate de Vallepierre.        Dono etiam vobis et concedo subscriptos
        foros in perpetuum, scilicet.         1) Quod omnis miees de Faro nihil merino
        pectet, nee in fensad vadat nisi recepto stipendio.        
        2) Similiter omnis
        miles et clericus laicus qua in suo solare collatios habuerit pro eis
        nullam pectet fosaderam, et ipsi nihil pectent.        
        3) Et omnis homo qui
        equum habuerit fosaderam non pectet. 4) Et vidua non det hospitium nisi
        ultro.         5) Similiter omnis clericus qui in aliquo gradu ordinatus fuerit
        non det posada nec fosaderam nec ullam facenderam faciat, et hereditatem
        et alia bona, dum sanus fuerit et firmus, cui voluerit asignet et
        tribuat.         6) Mando etiam quod annuatim in festo Sancti Michaelis de
        unaquaque domo vicini solvant duos solidos de moneta Castelle pro
        fossadera et fossado, exceptis clericis et viduis. Et viduus et vidua
        nihil pectet, nisi qui habuerit filium aptum ad agriculturam laborantem
        cuiuslibet laboris pro quo pectet unum solidum.        
        7) Et omni qui calumniam
        aut rem aliquam ad calumniam pertinentem fecerit, medietatem tantum
        calumnie pectet, que inter regem et concilium per medium dividatur,
        altera vero medietas calumniato solvetur.        
        8) Et omnis homo qui aliquem
        occiderit prius per concilium non desafiatum, sit proditor; et rex
        quantum ille habuerit accipiat, et proin de nullum pectet homicidium
        concilium de Faro.         9) Et homo qui alicui mulieri vim fecerit trescentos
        solides pectet.         10) Et qui furtum fecerit suspendatur.        
        11) Et omnis homo
        qui cum pectero aliquo ad Farum populare venerit nihil pectet nullumque
        extra villam faciat forum.         12) Et quicumque malum vel damnum
        populatoribus de Faro fecerit mille solidos pectet et sua hereditas sit
        regis.         13) Et nullus populator de Faro in Burgis, nec in Nagera, neque
        in Lucronio, neque in aliquo mercato infra has existenti, ullum
        portagium neque emendam persolvat.        
        14) Et si inter milites et
        laboratores bolta vel rixa orta fuerit unum habeant forum.        
        15) Quando
        dominus ville ad viIlam venerit non detur ei hospicium nisi pro manu
        saionis.         16) Et omnis homo de Faro qui domos et hereditates suas vendera
        voluerit vendat, et ubi sibi placuerit pergat.        
        17) Et nulla testimonia
        inter se nisi de suo concilio non recipiatur.        
        18) Omnis homo qui
        mensuram panis vel vini statutam a concilio vel cuiuslibet alterius rei
        minoraverit, quindecim solidos pectet.        
        19) Omnis clericus sive laicus
        qui domum suam alicui dare voluerit det eam libere.        
        20) Et nullus clericus nec laicus nec femina manneriam pectet.        
        21) Et si aliquis habuerit furnum nihil pectet pro eo.                    | 
      
        | 
      
               22) Et omnis homo qui
        bestiam per callem duxerit «evas, evas» dicendo, si livorem fecerit,
        non pectet.        23) Et alcaldes et
        adelantado et saion non sint nisi per unum annum et per manum totius
        concilii constituti, et non aliter.        
        24) Et omnis homo qui ad sennal saionis concilii non venerit pectet
        quinque solidos.         25) Et omnis
        homo qui ad boltam vicini sui arma traxerit, viginti solidos pectet
        concilio.        26) Et omnes milites et
        laboratores dent sibi pignora ad invicem in casa cum saione.        
        27) Et qui super pignora directum non fecerit teneatur casa eius clausa
        et sigillata usque dum satisfaciat.        
        28) Et omnis homo qui primum alterum percusserit pectet, et qui super se
        tornaverit non pectet.         29) Et
        omnis homo qui ganatum vicini sui prendaverit ipsum ganatum domino suo
        duplatum reddat et sexaginta solidos regi et concilio per medium
        persolvat.         30) Omnis homo qui
        in domo sua vel extra calumniam in suis fecerit cum aliquo de familia
        sua nihil proinde palatio persolvat.        
        31) Omnis homo qui pignora saioni totius concilii abstulerit decem
        solidos pectet.         32) Mannero de
        Faro qui parentes in villa non habuerit ad quos sua bona pertineant, si
        intestatus deceserit, duo clerici et duo laici de sua collatione ipsum
        et omnia bona eius recipiant et ecclesie et pontibus et pauperibus vel
        ubi eius visum fuerit in eleemosinis per bonam fidem et sine dolo
        distribuatur.         33) Et si aliquis
        homo vel quelibet res alia veluti bestia vel res aliqua aliquem hominem
        occiderit vel ei libores fecerit resque male egerit, detur palatio nisi
        eam domlnus suus eam redimere voluerit; et si eam redimere voluerit det
        illam merino, et si merinus usque ad novem dies vel antea illam recipere
        noluerit deinceps merino non responderat de illa dominus eius nec de
        malefacto ab illa re perpetrato.        
        34) Et omnis homo qui mesium vel vinearum vel bobum vel porcorum custos
        fuerit, fossad <er> am non Dectet.        
        35) Omnes populatores de Faro et eorum familie in ecclesiis et
        parroquiis suis de Faro sepeliantur et non in aliis, nisi qui forte sibi
        sepulturam eligerit in monasteriis monialium, et qui hoc statutum
        infregerit pectet sexaginta solidos quorum medietas regi, altera
        concilio excipiatur, tamen clerici et nobiles huic consuetudini non
        subiaceant.         36) Alcaldes et
        adelantados constituti de Faro a concilio nihil pectent.        
        37) Et alcaldes decimas omnium calumniarum percipiant et nunquam in
        conspectu domini eo presente iudicent.        
        38) Qui sacramentum iudicio alcaldorum fecerit, pro aliquo errore quod
        in verbis sacramenti fecerit non perdat nec vincatur.        
        39) Omnes populatores de Faro liberas habeant omnes hereditates suas in
        omnibus locis regni mei, sed omni foro afincato eant ad Lucronium et ibi
        toti litigio finem imponant.         Si
        quis vero huius mee donationis et concesionis privilegium infringere vel
        diminure presumpserit iram Dei omnipotentis plenarie incurrat, et cum
        luda Domini traditore penas inferni sustineat, et insuper mille
        morabetinos persolvat in cauto, et damnum reddat duplatum.        
        Facta carta circa Sanctum Stephanum, era millessima
        ducentesima vigesima quinta, decimo quinto die mensis Madii.        
        Ego rex Adefonsus, regnans
        in Castella et in Toleto, hanc cartam quam fieri iussi manu mea signo et
        roboro.   |