"Certus
equidem eram proque uero obtinebam, Maxime Cl(audi) quique in
consilio estis, Sicinium Aemilianum, senem notissimae temeritatis,
accusationem mei prius apud te coeptam quam apud se cogitatam
penuria criminum solis conuiciis impleturum; quippe insimulari
quiuis innocens potest, reuinci nisi nocens non potest. quo ego
uno praecipue confisus gratulor medius fidius, quod mihi copia
et facultas te iudice optigit purgandae apud imperitos philosophiae
et probandi mei; quanquam istae calumniae ut prima specie graues,
ita ad difficultatem defensionis repentinae fuere.
"nam,
ut meministi, dies abhinc quintus an sextus est, cum me causam
pro uxore mea Pudentilla aduersus Granios agere aggressum de composito
necopinantem patroni eius incessere maledictis et insimulare magicorum
maleficiorum ac denique necis Pontiani priuigni mei coepere. quae
ego cum intellegerem non tam crimina iudicio quam obiectamenta
iurgio prolata, ultro eos ad accusandum crebris flagitationibus
prouocaui."
|