Missa Ave Regina Coelorum

by Giovanni Pierluigi da Palestrina


Credo

Credo in unum Deum,
Patrem omnipotentem,
factorem coeli et terrae,
visibilium omnium, et invisibilium.
Et in unum Dominum Jesum Christum,
Filium Dei unigenitum.
Et ex Patre natum ante omnia saecula.
Deum de Deo, lumen de lumine,
Deum verum de Deo vero.
Genitum, non factum,
consubstantialem Patri:
per quem omnia facta sunt.
Qui propter nos homines, et propter nostram salutem
descendit de coelis.
Et incarnatus est de Spiritu Sancto,
ex Maria Virgine:
et homo factus est.
Crucifixus etiam pro nobis, sub Pontio Pilato,
passus, et sepultus est.
Et resurrexit tertia die secundum Scripturas.
Et ascendit in coelum,
sedet ad dexteram Patris.
Et interum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos:
cujus regni non erit finis.
Et in Spiritum Sanctum, Dominum, et vivificantem:
qui ex Patre Filioque procedit.
Qui cum Patre et Filio simul adorantur, et conglorificatur:
qui locutus est per Prophetas.
Et unam sanctam catholicam et apostilicam Ecclesiam.
Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.
Et exspecto resurrectionem mortuorum.
Et vitam venturi saeculi.
Amen.

(10 min 32 sec)

<bgsound src="gpmarc3c.mid">



All MIDI sequences are copyright © 1998, Brian M.Ames. Permission is granted for non-commercial use only. All other rights are reserved. For other permissions send mail to Brian M. Ames

accesses since June 28, 1998. Updated 6/28/98


This page hosted by Get your own Free Homepage